Articulus 2
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI PRIMI SENSU.
ET rex David senuerat. Per David præfiguratus est Christus, qui in juventute sua est crucifixus, idcirco non senuit senio corporali, sed spirituali, de quo scriptum est: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata.1 Cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Hæc ergo senectus est morum maturitas, probitas vitæ, sapientia salutaris, quæ in Christo summe fuerunt. Quumque operiretur vestibus, non calefiebat. Per vestes quandoque intelliguntur homines aliquem circumdantes, juxta illud Isaiæ: His omnibus quasi vestimento ornaberis.2 Sed Judæi qui Christum in carne inter eos ambulantem corporaliter sequebantur, et instar vestium circumdabant eum, non calefecerunt, id est, ignem caritatis non continuerunt, nec consolationem pepererunt eidem, sed magis tristitiam, in tantum, quod dixit :3 O generatio incredula, quamdiu apud vos ero?45 quamdiu vos patiar?
Dixerunt ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem. Sic Apostoli videntes incredulitatem obstinationemque Judæorum, et regem Christum toto corde desiderare animarum salutem, inter se concordaverunt ire ad gentes, et ex eis congregare Ecclesiam : quam congregatam, regeneratam et speciosissime decoratam, Christo præsentaverunt calidissimam in amore, et obdormientem in Christi contemplatione. Potest quoque per Abisag intelligi primitiva illa Ecclesia ex Judaismo conversa, omnium virtutum splendore conspicua, quæ in pace in idipsum dormivit, et requievit in suo dilecto, et dixit :6
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.7 Rursus, Abisag virgo pudicissima atque pulcherrima, David regi desponsata, sed manens inviolata, fuit beatissimæ Christiferæ virginis Mariæ figura, quæ est singularis et unica Christi sponsa, sed virgo mundissima. Præterea, per David designatur quicumque fidelis prælatus, aut princeps seu rector, qui senectute confectus, aut spirituali senio decoratus, in carnalibus non inflammatur, neque in exterioribus delectatur : idcirco quærenda est ei adolescentula virgo pulcherrima, id est sapientia vere flammigera et divina, quæ donum est Spiritus Sancti, et vere accendit vim affectivam in caritate, quum sit scientia sapida et formata.8 De qua ait sincerus et pudicus amator : Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi eam sponsam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius.9 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec tædium convictus illius, sed gaudium et lætitiam.10 Rursus, per puellam illam potest intelligi sacræ Scripturæ intelligentia : quæ etiam scientia affectiva vocatur, et utilis est ad docendum, ad exhortandum, ad increpandum, ad consolandum, ad inflammandum se ipsum ac proximos, quæ corruptionem (id est falsitatis admixtionem) non suscipit, sed inviolata est veritas.11 Hæc in senibus esse debet, juxta illud in Job :12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Adonias autem elevabatur, dicens : Ego regnabo. Quemadmodum David est Christi figura, sic ea quæ in domo David fiebant, præfiguraverunt ea quæ in Christi fiunt Ecclesia. Sicque per Adoniam pulchrum, et ejus fautores Joab atque Abiathar, signantur superbi et ambitiosi, donis naturæ seu bonis fortunæ ornati, qui ad ecclesiasticas dignitates, ad principatum, ad regnum ingerunt semetipsos, et per potentes sæculi hujus, per prælatos Ecclesiæ quærunt juvari, atque per munera ac lauta convivia, per promissiones ac promotiones alliciunt sibi quos possunt. Sed viri timorati, sapientes, integri et constantes, qui per Sadoc, Nathan, Banaiam ac per robur exercitus designantur, talibus non adsistunt nec favent, imo renituntur; et eos promovere conantur, qui ætate, scientia et moribus sunt prælatione aut principatu condigni : qui unguntur per Sadoc et Nathan quando legitime consecrantur ac instituuntur, post quos canitur buccina, quando eorum institutio solenniter divulgatur. Denique, infelix et insensata ambitio aliquos sic excæcat, ut adhuc viventibus his qui præsunt, prælationem arripere non formident : qui dum a suo impediuntur proposito, solent serviliter eos vereri qui ipsis præficiuntur, et quærunt sibi ignosci. Salomon autem, id est justus ac sapiens pastor, judex seu princeps, qui sine acceptione judicat personarum, et magis dolet de Dei offensa quam de sua injuria, dat dignum responsum, utpote quod juxta eorum merita fiet eis.
Footnotes
Chapter 3 of 33