Articulus 3
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : APPROPINQUAVERUNT AUTEM DIES DAVID UT MORERETUR.
QUALITER David rex extremum clauserit diem, et qualiter filius ei succedens in regno, cœpit regnare atque justitiam exercere, in isto capitulo narratur. Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, præcepitque Salomoni filio suo, dicens : Ecce ego ingredior viam universæ terræ, id est, statim subibo mortem, cunctis mortalibus in terra commorantibus generalem, per quam exeunt de hoc mundo, et rediguntur in pulverem seu præjacentem materiam.1 Mors autem hominibus quantum ad principale suum, videlicet animam immortalem, est specialiter via, quia per eam tendunt ad aliud sæculum ac vitam futuram. Confortare et esto vir fortis, id est, assume fiduciam, et in virtutibus profice, ac animo sis virilis, quamvis ætate et corpore puer sis, ita ut ætatem moribus virtutibusque excedas.
Et observa ut custodias mandata Domini Dei tui, id est, divina imple præcepta quæ Deus præcepit servari; vel, Observa custodias Domini, id est, custoditionibus cordis tui et vigilantiis animi, quæ complacent Deo, sis semper intentus, juxta illud : Omni custodia custodi cor tuum.2
Unde et in Deuteronomio jubetur :3 Custodi temetipsum et animam tuam sollicite. Oportet enim regem et omnem qui præest, tanto esse custoditiorem et sollicitiorem in omnibus, quanto pluribus præsidet, tanquam districtius judicandum a Deo. Ut ambules in viis ejus, id est consiliis et doctrinis ipsius, atque in actibus bonis, per quæ ad ipsum Deum itur ac pervenitur : de quibus in Proverbiis legitur, Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ;4 et custodias, memoriter recolendo et opere adimplendo seu vitia evitando, cærimonias ejus, id est præcepta cærimonialia quæ præfigunt modum colendi Deum in sacrificiis, observantiisque similibus, et præcepta ejus moralia, et judicia, id est præcepta judicialia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysis, id est, ea quæ credenda sunt et speranda, credas ac speres;5 ut intelligas omnia quæ facis, id est, discernas an bona vel mala sunt opera tua, sicque juxta divinæ legis præcepta, testimonia et doctrinas, in cunctis te dirigas, et quocumque te verteris, id est, agnoscas in quibus retrocedis, deficiendo a processu virtutum, vel in quibus redis ad commoda tua, vel certe ad considerandum et discutiendum te ipsum aut subditos. Rex namque et omnis qui præsidet, debet esse circumspectus in omnibus, et maxime oculatus, ac jugiter considerare se ipsum atque subjectos, sicque (juxta Aggæum prophetam) ponere cor suum super vias suas.6
Ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, id est, promissa sua mihi facta adimpleat, dicens : Si custodierint filii tui, præsertim succedentes in regno, vias suas, id est, in actibus suis se habuerint custodite, et ambulaverint, id est vixerint, coram me in veritate doctrinæ et vitæ atque justitiæ, conversando sinceriter sine simulatione, duplicitate ac dolo, in omni corde suo, id est toto intellectu ac voluntate, et in omni anima sua, id est etiam secundum vires inferiores et animales, appetitum sensitivum concupiscibilem et irascibilem cum suis passionibus refrenando, et rationi subdendo, imaginationesque vanas abjiciendo; non auferetur tibi vir de solio Israel, id est, successor in regno non deficiet ex semine tuo: quod si fieret, esset ad minorationem famæ et eminentiæ tuæ. Sicque patescit, quod promissiones factæ ipsi David de posterorum suorum successione in regno, erant sub conditione intelligendæ, utpote nisi peccando obicem ponerent impletioni promissionis divinæ. Verumtamen non sunt hæc ita intelligenda, quasi successio illa temporalis in regno terreno, fuerit principalis causa aut ratio implendi divina præcepta: quoniam temporalia bona, terrena et exteriora, nequaquam sunt præmium dignum, plenum atque sufficiens actuum virtuosorum, per quos fit homo aptus regno cœlesti et saluti æternæ.
Multa hic omittuntur de factis et verbis ac ordinationibus sancti David, quæ primo Paralipomenon per octo capitula describuntur, a capitulo vicesimo primo usque ad finem libri illius. Unde Magister in historiis refert: Volens David ostendere populo, regem se fecisse Salomonem, convocavit in Jerusalem principes universos et sacerdotes ac Levitas, et inuncto iterum Salomone, ac confirmato ab omnibus regno ipsius, præcepit coram omnibus Salomoni de legis custodia, justitia, pietate ac templi ædificatione. Tunc quoque distinxit Levitas et sacerdotes, et cetera fecit, quæ in præfatis Paralipomenon capitulis sunt conscripta.
Tu quoque nosti quæ fecerit mihi, id est ad meam contristationem, Joab filius Sarviæ. Dicunt aliqui, quod Joab monstravit aliis epistolam sibi a David secrete missam de morte Uriæ, per quod regem scandalizavit, et hoc ipsum David notasse in verbis istis. Sed an Joab hoc fecit, incertum est: textus quoque videtur loqui de gestis sequentibus. Quæ fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, id est, quem Saul constituit principem militiæ7 totius exercitus Israelitici, et Amasæ filio Jether, quem Absalon posuit principem militiæ super totum exercitum suum pro Joab.8 Tamen sicut Absalon non fuit verus rex Israel, nec legitime institutus, sed ambitiose intrusus, et usurpator, ita nec Amasa fuit legitimus princeps militiæ Absalonis.9 Unde quod nunc vocatur princeps militiæ Israel, potest intelligi pro eo, quod David promisit, vel (ut aliqui dicunt) dedit ei principatum illum pro Joab, ut fuit expositum in libro secundo. Quos occidit proditorie, ferociter et inique, quos non audebat manifeste invadere; et effudit sanguinem belli in pace: id est, sanguinem principum illorum, quos non debuit occidere nisi in prælio justo, vel justo congressu, fudit tempore pacis, quando videlicet ipse David cum Abner inierat fœdus pacis, et quando indulserat Amasæ suum delictum; vel, In pace, id est sub apparatu et signo pacis. Nam Amasam interfecit, osculando eumdem et salutando verbis pacificis, dicendo: Salve, mi frater. Similiter ipsum Abner duxit seorsum, quasi allocuturus eum ex parte regis pacifice. Et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus, id est, sine bellico labore illos occidit, ita quod propter tale quid perpetrandum non indiguit se armare, sed suffecit ei, balteo esse præcinctum et corio calceatum. Quidam exponunt sic: Posuit cruorem belli in balteo, id est, balteum suum ac vestes et calceos fecit sanguine illorum perfundi, non arma sua, quia cum eis non dimicavit; vel ideo dictum est istud, quia percussit illos in inguine10, brachium suum contra ipsos non levando, sed ab infra pungendo, sicque sanguis illorum super balteum ejus ac calceamentum poterat prosilire, non super vestium suarum partes superiores. Aliqui exponunt, dicentes, [quod] pugnatores solebant in armis suis insignia opera sua ad ostentationem describere; sed quum Joab facinorosa homicidia illa non auderet in suis describere armis et publice ostentare, saltem in balteo et calceamento suo ea notavit.
Facies ergo ei juxta sapientiam tuam, ipsum debite puniendo, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos, id est, eum jam canum, facias violenta morte occidi, ut descendat quo meruit. Circa hoc quidam scribit: Hebræi dicunt, Ad fossam, quoniam David non intendit, quod Joab descenderet ad infernum, sed potius, ut per pœnam temporalem evaderet pœnam infernalem. Ad quod dicendum, quod infernus quatuor modis accipitur, puta pro loco et supplicio damnatorum, pro purgatorio, pro limbo patrum, et pro limbo puerorum. Sed cur David personaliter non punivit ipsum Joab hoc modo? Respondetur, quod non poterat convenienter hoc facere sine grandi communitatis perturbatione, in qua Joab præpotens fuit; vel propter multa ipsius Joab obsequia, quæ regi impendit, pepercit ei ad tempus; vel ex occulto Dei instinctu, ad præfigurandum magnum mysterium in ultima mundi ætate et tempore Incarnationis. Nam David in hac re gerit personam Dei Patris; Salomon, Christi Filii Patris æterni. Pater autem omne judicium dedit Filio: in cujus rei figura David rex in extremis commisit filio suo Salomoni judicium, tam circa reos quam circa beneficos, de quibus subjungitur:
Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, id est favorem et vicem pro benefactis eorum, eruntque comedentes in mensa tua: id est, volo et hortor ut sint commensales tui, seu regiis cibis reficiantur. Occurrebant enim mihi quando fugiebam a facie Absalon fratris tui. De illo occursu ante nihil scriptum est, sed quod Berzellai præbuit regi David necessaria abundanter. Verum ex isto loco colligitur, quod Berzellai misit filios suos in regis occursum.
Præterea, ut aliqui opinantur, ideo quoque jussit David Salomoni occidere Joab, ne ipse Joab post mortem David moliretur aliquid mali contra Salomonem, laborando pro Adoniæ intrusione cui favebat, prout David ipse jam novit, qui scivit versutias Joab, et practicas ejus atque potentiam.
Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra, id est ad fortia loca refugii propter persecutionem Absalonis. Hæc autem historia in libro secundo exposita est, et cur David ei pepercit ad tempus. Sed quia descendit mihi in occursum quum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio; tu noli pati eum esse innoxium, id est impunitum in vita hac, ut in futuro salvetur aut levius habeat. Vir autem sapiens es. Quando David hæc jussit, Salomon adhuc puer erat, et junior ac minimus inter fratres suos. Unde in Scholastica historia recitatur, quod David filios suos rogavit, ne graviter ferrent minimum inter eos sublimatum, quoniam Deus ita mandavit, sicut et ipse minimus inter fratres suos fuerat unctus. Denique primo Paralipomenon David ait ad populum: Filium meum Salomonem elegit Deus adhuc puerum et tenellum. Qualiter autem David jam dixit ad Salomonem, Vir sapiens es? Imo secundum Josephum, aliosque Hebræos, et ut videtur sentire Hieronymus, non erat ultra duodecim annos aut circiter. Verum ad hæc erit infra inquisitio major, solutioque diffusior. Qui ergo vult tenere quod adhuc erat tam juvenis, dicere potest quod tunc vocatus est vir, non propter ætatem, sed propter prudentiam suam, quæ excessit ætatem. Et scies quæ facias ei. Nam Salomon multum prudenter et pie egit cum Semei, eum non statim occidendo: imo nisi transgressus fuisset Salomonis præceptum, non fuisset ab eo occisus. Deducesque canos ejus cum sanguine, id est morte illata ac violenta, ad inferos, quum non observaverit quæ per tuam prudentiam ei injunges.
Dormivit ergo David cum patribus suis, id est, somno mortis quievit a tumultibus vitæ præsentis, et a vita corporea animali, sicut et patres ejus ante eum, et sepultus est in civitate David, id est in ea parte Jerusalem, in qua erat arx Sion. Unde legitur secundo Regum: Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David. Ibi quip-
II Reg. XVI, 5-13.
Ibid. XIX, 16-23.
I Par. XXIX, 1.
Ut scias
II Reg. V, 7.
Joann. v, 22.
Occurrerunt
II Reg. XVII, 27-29.
B
C
D pe construxit palatium, et in eodem monte templum Salomonis constructum est. Circa hæc Magister in historiis refert: Circa tumulum ejus, videlicet David regis, fecit Salomon octo loculos thesaurorum: quorum unum post mille et trecentos annos aperuit Joannes Hyrcanus pontifex; alium, Herodes; alii vero nondum manifestati sunt. In diebus David Carthago condita fertur. Dies autem quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt. In Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus. Salomon autem sedit super thronum, id est regale judicialeque solium, David patris sui: ita quod patre suo defuncto, habuit plenam regiæ potestatis jurisdictionem et exsecutionem. Nam patre ejus vivente, fuit sub eo, et detulit ei, et non nisi secundum ipsius voluntatem utebatur regia potestate. Siquidem ipse David Salomonem sic statuit regem et sui successorem, ut exsecutione fungeretur plenaria, suo patre defuncto. Et firmatum est regnum ejus nimis: ita quod omnes de populo subdiderunt se ei promptissime, quia audierunt a David et Nathan, quod Deus elegisset eum in regem.
Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit: Pacificusne est ingressus tuus? Formidavit enim quod aliquid mali intenderet, sicut et fuit. Qui respondit: Pacificus. Quod ita non erat. Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille: Tu (inquit) nosti, quia meum erat regnum, id est, de jure communi pertinuit ad me, tanquam ad filium seniorem et primogenitum inter superstites, et me proposuerat omnis Israel, id est quidam de omnibus, sibi in regem;11 sed translatum est regnum, et factum est fratris mei. A Domino enim constitutum est ei. Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum: Loquere. Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest12) id est, non decet ut aliquid rationabiliter petitum deneget tibi, tum ratione maternitatis, tum quia promovisti eum tua petitione ad regnum, ut det mihi Abisag Sunamitem uxorem. Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi.
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum ejus, matrem suam tam fidelem honorans, adoravitque eam, adoratione duliæ, quæ debetur parentibus, quibus a prole non potest reddi æquivalens: et quamvis Salomon in quantum rex, fuit matre sua superior, tamen in quantum filius ejus, fuit ea inferior; et sedit super thronum ejus, quia ad modicum tempus fecit eam super thronum suum sedere, quousque poneretur ei sedes juxta solium suum; positusque est a ministris thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus: quia sic eam voluit honorare. Dixitque ei: Petitionem unam parvulam deprecor a te, ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea. Neque enim fas est ut avertam faciem tuam, id est, ut tuam præsentiam faciam a me recedere non exauditam, aut vultum tuum a sua petitione repellam, dummodo rationabilis sit tua petitio: quia hoc vera amicitia exigit, ut unus propter alium nil agat illicitum. Quæ ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor.
Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ: Quare postulas Abisag Sunamitem Adoniæ? quasi dicat, Irrationabiliter petis, quamvis tu ipsa non advertas hoc. Salomon quippe acuti sensus et prudens, et pristinæ ambitionis Adoniæ memor, statim advertit quo tenderet ejus petitio, utpote ad regnum adipiscendum. Ideo subditur: Postula ei et regnum. Quod quasi ironice ait, loquendo de justa ironia, quia femineam suæ matris simplicitatem pie notavit atque admonuit, ut de cetero cautior esset. Ipse est enim frater meus major, id est senior me, et habet Abiathar sacerdotem, id est pontificem, et Joab filium Sarviæ principem militiæ. Quasi dicat: Ratione primogenituræ et favore ac ope pontificis, principisque militiæ habet oc-
III Reg. 1, 4. casionem adspirandi ad regnum. Si autem haberet Abisag uxorem, quæ fuit patri meo desponsata, propter quod quasi regina est, magis conaretur ad regnum ascendere, tanquam maritus relictæ regis, et adjutorio tribus ac consanguineorum ipsius Abisag, quæ nobilis est puella. Dicunt demum nonnulli, quod ex instigatione Joab Adonias fecit illam petitionem.
Juravitque rex Salomon per Dominum, dicens : Hæc faciat mihi Deus et hæc addat, quia contra animam suam, id est contra suam salutem et contra vitæ suæ conservationem, locutus est Adonias verbum hoc, id est, instigavit te ad istud petendum. Consideravit enim Salomon petitionem suæ matris ex informatione Adoniæ venisse. Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum sicut locutus est, id est, familiam dedit mihi ut condecet regem habere, sicut per Nathan prædixit, quia hodie occidetur Adonias, tanquam machinator turbationis totius communitatis, et reus in regem atque in Deum et legem, quoniam contra legis præceptum petiit conjugem sui patris habere uxorem : quod etiam cessit in patris sui opprobrium, qui in illius puellæ sinu dormivit. Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Joiadæ, id est ipsum Banaiam cum viris robustis, qui interfecit eum, et mortuus est: quia propter bonum commune conservandum in pace, oportet rigorem justitiæ exercere, etiam in quantumlibet proximos et propinquos. II Reg. vii, 12 et seq. Ibid. xxxii, 6, 7, 9.
II Reg. vii, 12 et seq.
Lev. xvi, 8.
Circa hæc scribit Rabbi Paulus more solito contra Lyram : Licet prohibitum sit in lege matrimonium contrahere cum patris uxore, tamen illam petere in uxorem, nón est prohibitum. Quod non est idonee dictum, et videtur procedere ex errore dicentium, quod lex vetus prohibuit opus, non affectum ; et quod cohibuit manum, sed non animum : quod est falsum, et contra doctores catholicos. Imo inter præcepta Decalogi non solum fuit prohibita mœchatio, sed et concupiscentia rei alienæ. Atque per Isaiam Dominus dixit : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.13 Per Michæam quoque : Væ qui cogitatis inutile.14
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum, id est, de hac civitate regali recede et habita in parvo oppido seu viculo sacerdotum, nomine Anathoth (de quo fuit Jeremias), et ibi egredere ad agrum quem habes in suburbanis loci illius ad spatiandum atque ad intuendum pecora tua. Quamvis etenim sacerdotes non habuerint hereditaria bona, sed solum loca ad commorandum, et sacrificia Domini ac decimas sive primitias pro hereditate ; habuerunt tamen loca pascualia seu suburbana ad alendum sua jumenta, et pascualia illa poterant sibi invicem vendere, quemadmodum in Jeremia habetur : Dixit Jeremias, Factum est verbum Domini ad me, dicens : Ecce Hanameel patruelis tuus veniet ad te, dicens, Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth ; et emi agrum. Et quidem vir mortis es, id est, meruisti occidi, adhærendo Adoniæ contra ordinationem divinam, et contra me conspirando cum Joab, aut etiam Adoniam pariter inducendo ut peteret Abisag in uxorem, ut sic facilius posset mihi rebellare, et ad regnum ascendere ; sed hodie te non interficiam, id est, pro malo præterito tibi ignosco : si tamen de cetero tale quid attentaveris, faciam te occidi ; quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, id est, pontificali officio amplius non fungeretur, imo nec sacerdotali ad tempus. Verumtamen postea fecit ei clementiam, admittendo ipsum ad sacerdotale officium. Nam infra habetur : Sadoc et Abiathar sacerdotes. Primo quoque Paralipomenon legitur David ordinasse ut Sadoc et Abiathar omnibus præessent in templo ; sed hoc fuit ante ipsius Abiathar ejectionem, intelligendumque erat, dummodo Salomoni fideliter adhæreret. Ut im- Exod. xx, 14, 17. I Par. xv, 11, 12. Cf. xxiv, 6.
III Reg. iv, 4.15
I Par. xv, 11, 12.
Cf. xxiv, 6. pleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli, id est de posteris Heli pontificis, qui habitavit in Silo, quod scilicet sacerdotio privarentur, prout in primo libro fuit expositum.16 Itaque abjecto Abiathar, qui fuit de familia Ithamar filii Aaron, translatum est pontificium ad Sadoc, qui fuit de semine Eleazari filii Aaron. Et sicut Magister in historiis ex Josepho narrat, post Phinees17 filium Eleazari fuerunt quinque privati sacerdotio, id est pontificali officio, scilicet Joseph, Joathan, Mareoth, Asophi et Achitob, qui genuit Sadoc. Verumtamen privatio illa non est facta statim post Phinees, quoniam ipsi Phinees successit in sacerdotio Abiezer , cui successit Busi, post quem pontifex fuit Ozi :18 quo sublato, translatum est sacerdotium de domo Eleazari ad Heli, qui fuit de Ithamar, fuitque judex et pontifex, ut in primo libro dictum est.192021
Venit autem nuntius ad Salomonem, dicens quod Joab declinasset post Adoniam. Jam Salomon noverat, quod ante suam promotionem ad regnum, ipse Joab adhæserit Adoniæ; sed nuntius, de quo nunc sermo, creditur Salomoni insinuasse, quod etiam post suam promotionem et unctionem in regem, Joab adhæserit Adoniæ, suggerendo ei, qualiter posset ad regnum pertingere, atque ut peteret sibi Abisag dari in conjugem. Et post Salomonem non declinasset, ei adhærendo ex corde, quamvis uncto in regem. Fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris :22 prout dictum est de Adonia. Percepit etenim Joab (ut fertur) quod Salomon ista perceperat, et item quod David jusserat Salomoni, ut interficeret ipsum Joab; scivit quoque Adoniam jam interfectum, Abiatharque expulsum : ideo formidavit.
Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare. Misitque Salomon Banaiam filium Joiadæ, dicens : Vade, interfice eum. Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei : Hæc dicit rex,
Egredere, quia in tabernaculo Domini te interficere non præsumo. Qui ait : Non egrediar, sed hic moriar. Hoc dixit, quia vidit se non posse evadere. Si autem dixisset hoc ex vera contritione, tanquam paratus sustinere supplicium mortis pro suis sceleribus, magnum fuisset. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens : Hæc locutus est Joab, et hæc respondit mihi. Dicitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum in tabernaculo Domini, et sepeli, id est, fac eum honeste sepeliri, propter dignitatem sui officii, et quia servivit, fidelisque fuit patri meo in multis; et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me et a domo patris mei, id est, pœnam pro illis homicidiis infligendam, removebis a me et posteritate patris mei : quam pœnam juste incurrerem, nisi facinora illa in ipso Joab ulciscerer.
Et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus, hoc est, causam suæ interfectionis imputet ei, et pœnam quam meruit, ipse personaliter luat. Hoc Salomon dixit zelo justitiæ, tanquam judex. Quia interfecit duos viros justos melioresque se, et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israel, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda : quia in tribu Juda fuit princeps et dux, secundum quod quælibet tribus habuit principem specialem sub Joab. Videtur autem ex testimonio isto, quod Abner et Amasa sint salvati, utpote justi : quia si aliquando peccaverunt, pœnituisse creduntur. Unde et sanguis23 eorum dicitur innocens, non quod sine peccatis vixerunt, sed quoniam mortem quam Joab intulit eis, inflixit eis injuste, nec eam promeruerunt, nisi in quantum ex divina providentia omnia complectente ac ordinante, eam pro suis sustinuerunt peccatis; sed ob hanc causam Joab non occiderat eos.
Et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum :24 hoc est, pœna pro crimine interfectionis Abner25 et Amasæ infligenda, infligetur ipsi Joab et posteris ejus quamdiu exstiterint, præsertim si iniquitatem ipsius Joab sequantur.262728 Istud autem intelligendum est juxta expositionem libri secundi, ubi imprecatio malorum quæ David imprecatus est ipsi Joab pro interfectione Abner, exposita est.
David autem et semini ejus et domui, hoc est familiæ ejus fideli, et throno illius, videlicet mihi successori ipsius sedenti in ejus throno, sit pax usque in æternum a Domino. Ista verba Salomonis fuerunt oratio, non prophetia. Nam et Nathan propheta prædixit David regi, quod gladius non recederet de domo ejus in sempiternum, propter peccata ejus in Uriam commissa, ut patuit supra libro secundo.29 Infra quoque habetur, quanta turbatio orta sit partim Salomoni propter scelera sua, deinde posteris suis propter eorum excessus.30
Itaque Banaias interfecit eum juxta cornu altaris, ut in Scholastica continetur historia. Vel persuasit ei ab altari recedere; sive (ut aliqui dicunt) vi fuit ab altari retractus, quoniam in Exodo Dominus jussit: Si quis per industriam occiderit proximum suum, vel per insidias, ab altari meo avelles eum ut moriatur.3132 Ex quibus etiam verbis ostenditur, quod Salomon non peccavit, occidendo eum in loco sacro. Nam Joab artifex homicida, per industriam nefariam proditoriasque insidias ac tempore pacis, interfecit duos principes illos. Denique ex hoc quod in tabernaculo illo typico erat reis refugii locus, monstratur quam rationabiliter Constantinus imperator inter cetera privilegia dedit ecclesiis, ut confugientes in eas sint liberi: et tamen qui violant pacem, capiuntur in eis. Ascendit itaque Banaias filius Joiadæ, et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto. Quocirca recitat Lyra: Dicit Rabbi Salomon quod Joab fecit ibi hospitale ad recipiendum peregrinos ac pauperes transeuntes. Unde dicunt Hebræi eum esse salvatum, et quod mors temporalis sibi inflicta fuit in expiationem peccatorum suorum. Sed an hoc sit verum, videlicet eum esse salvatum, securius divino videtur committendum judicio, quam temere asserendum. Nec ex hoc sequitur, quod sit salvatus, quia fecit hujusmodi hospitale; sed potius si mortem illam et manifestum aggressum æquanimiter tulit, et de sua conspiratione ac ceteris vitiis vere pœnituit.
Et constituit rex Banaiam filium Joiadæ pro eo, scilicet Joab, super exercitum, hoc est, principem militiæ fecit Banaiam qui erat condignus, utpote vir strenuus, fortis, prudens et integer; et Sadoc sacerdotem posuit pontificem pro Abiathar: sicque pontificium fuit reductum ad posteritatem Eleazari primogeniti Aaron sacerdotis.
Misit quoque rex, et vocavit Semei, de tribu Benjamin, habitantem extra Jerusalem. Dixitque ei: Ædifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi; et non egrediaris inde huc atque illuc. Quacumque enim die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron: qui torrens est inter Jerusalem montemque Oliveti, et vocatur torrens Cedron quoniam juxta eum oriuntur et stant cedri; scito te interficiendum: non quod eodem die quo exiit, occideretur, quia nec sic factum est, sed quod die illo sic exeundo mereretur occidi. Sanguis tuus erit super caput tuum, id est, effusio sanguinis tui imputabitur tuis demeritis. Dixitque Semei regi: Bonus sermo, pia ordinatio. Sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Nam timuit statim occidi. Istud injunxit Salomon Semei huic, ne hinc inde vagando faceret seditionem in populo, quia erat seditiosus et inquietus. Unde et Salomon satis conjecit, quod tandem transgrederetur istud præceptum. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.
Factum est autem post tres annos, ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha, regem Geth. Nuntiatumque est Semei, quod servi ejus essent in Geth. Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. Nuntiatum est autem regi Salomoni, quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. Et mittens vocavit eum, dixitque illi:33 Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi, Quacumque die egressus fueris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo quem audivi. Quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi? Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo. Reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum: hoc est, justo judicio permisit te cadere in transgressionem præcepti mei, propter iniquitates tuas in David commissas, propter quas nunc debitam tibi pœnam infliget per me. Et rex
Salomon benedictus sit a Deo, id est donis gratiæ perornatus, et thronus David, hoc est regia ejus successio et præsidentia judicialis, erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. Hoc fuit verbum bonæ fiduciæ, quia speravit ita futurum, atque implicita quædam oratio, quia optavit sic evenire; sed propter Salomonis scelera regnum fuit divisum, et propter posterorum suorum facinora, fuit tempore Babylonicæ captivitatis ablatum, quamvis postea aliqualiter recuperatum.3435 Sicque verbum hoc Salomonis fuit sub conditione intelligendum, videlicet nisi sua et suorum peccata aliud mererentur.36 Jussit itaque rex Banaiæ filio Joiadæ; qui aggressus, percussit eum, et mortuus est.
Footnotes
-
Gen. III, 19. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Prov. III, 17. ↩
-
Deut. XVII, 19. ↩
-
Agg. I, 7. ↩
-
I Reg. xiv, 50. ↩
-
II Reg. xix, 13. ↩
-
II Reg. xvii, 25. ↩
-
II Reg. III, 27; xx, 9, 10. ↩
-
* præposuerat ↩
-
III Reg. ii, 17 et seq. ↩
-
Is. i, 16. ↩
-
Mich. ii, 1. ↩
-
Jer. i, 1. ↩
-
1 Reg. II, 27 et seq. ↩
-
1 Par. VI, 50, 51. ↩
-
* Abizue ↩
-
* reddet ↩
-
1 Reg. I, II, IV, 18. ↩
-
* Bocci ↩
-
III Reg. I, 50. ↩
-
II Reg. III, 27; XX, 10. ↩
-
II Reg. III, 29. ↩
-
II Reg. III, 27; XX, 10. ↩
-
I Reg. I, II, IV, 18. ↩
-
I Par. VI, 50, 51. ↩
-
I Reg. II, 27 et seq. ↩
-
II Reg. XII, 10. ↩
-
Exod. VI, 23; XXVIII, 1. ↩
-
III Reg. XI, XII, etc. ↩
-
Exod. XXI, 14. ↩
-
II Reg. XVI, 5-8. ↩
-
IV Reg. XXV. ↩
-
III Reg. XI, 35, 36; XII, 19. ↩
-
I Esdr. I, 2; VI, 14, 15. ↩
Chapter 4 of 33