Articulus 4
DE SPIRITUALI HUJUS SECUNDI CAPITULI SENSU.
PER hoc quod David recessurus de vita præsenti, sollicitus fuit de idoneo successore, et eum loco sui instituit, quem novit a Domino præelectum ad præsidendum, atque eumdem diligenter admonuit et instruxit de observatione legis divinæ, et de exsecutione justitiæ, ac justa remuneratione, moraliter edocemur, quod reges et principes sæculares satagere debent, ac diligentissime providere, ut virtuosos post se relinquant suorum successores dominiorum, et eos quos æstimant successores in principatu, vigilantius exhortentur ad Dei timorem, ad æquitatis tenorem, ad præsidentiam justam. Prælati quoque cum summo conatu debent prospicere, ut eis succedant vere idonei et condigni, qui vocentur a Deo ut Aaron, seu legitime eligantur ac instituantur, nec ingerant semetipsos, nec intrudantur.
Denique, sicut David moriturus, filio suo regi ac judici commisit exsecutionem rigoris juris in eos, quos ipse ex rationabili causa distulit aut convenienter nequivit punire, sic potest rex seu princeps moriturus suo committere successori. Rursus, sicut David moriturus, Salomonem constituit regem, sic Christus proximus passioni, beatissimum Petrum designavit sibi in potestatis plenitudine successurum:1 quem et cito post passionem constituit totius Ecclesiæ præsulem ac rectorem, atque ecclesiasticæ potestatis plenitudinem contulit ei, dicendo, Pasce oves meas, ut solveret et ligaret.2 Et quia in veteri Testamento rex altior fuit ac dignior præsule, quia sacerdotium illud erat typicum et carnale, ideo Salomon potuit jurisdictionem ac disciplinam in Abiathar exercere. In novo autem Testamento, sacerdotium pontificatusque dignitas ineffabiliter præeminent omni regali ac sæculari potestati, auctoritati et dignitati: idcirco nec Imperatori, nec regibus, nec principibus licet aut convenit jurisdictionem aut correctionem exercere in clero, nisi forsan eis a summo Pontifice concedatur. Salomon autem sedit super thronum patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. Sic Christo crucifixo atque in cœlum elevato, Petrus in plenitudine potestatis, et auctoritate pontificii summi resedit; in ejus regimine Ecclesia militans vehementer profecit et crevit, ita quod innumerabilia millia undique convertebantur ad Christianismum;3 et per gloriosi Petri miracula, exempla et documenta, roborabatur valde Ecclesiæ populus.
Et ingressus est Adonias ad Bethsabee. Per Adoniam fratrem Salomonis, designantur quidam ex Judaismo ad Christum conversi, sed hæretica pravitate infecti: qui Abisag, hoc est Synagogam, in Christum vere et plene credentem, sicque ipsius sponsam et conjugem, petierunt sibi dari uxorem, quoniam eos qui vere erant catholici, nitebantur ad errores suos pertrahere, ut crederent legalia simul cum Evangelio necessario observanda, quemadmodum in Actis Apostolorum de Pharisæis credentibus hæreticis recitatur:4 ad quod procurandum miserunt Bethsabee ad Christum, hoc est, Scripturam veteris Testamenti, quæ fuit quasi spiritualis mater ipsorum, assumpserunt et allegaverunt, ex ea persuadere conantes, sic esse credendum. Christus vero ipsam sacram honoravit Scripturam, sed abutentes ea hæreticos condemnavit.
Insuper, per hoc quod Salomon matrem suam Bethsabee tam reverenter et maxime honoravit, atque in suo solio fecit residere, ac deinde ad suam dexteram collocavit, eique dixit, Pete, mater mea; neque enim fas est ut avertam faciem tuam, præfiguratus est honor præcipuus, quem Dominus et Salvator suæ dignissimæ exhibuit Genitrici, quam secum in throno gloriæ super universos angelicorum spirituum ordines exaltavit ac posuit, copiosissimeque exaudit.5 Attamen sicut Bethsabee pro Adonia non fuit exaudita, sic nulli præscito ac reprobo præstantissima Christi Mater obtinere valet salutem.
Rursus, per Adoniam signantur ambitiosi et conspiratores, qui per interpositas personas, subornationes, calliditates, blandimenta et practicas, nituntur ad primatum caute ascendere, aut meliores extrudere, ita ut opinentur suas ambitiones et machinas non esse deprehendendas aut considerandas: quæ tamen a vere sapientibus et expertis cito ac faciliter perpenduntur et aperiuntur, ita quod tales confunduntur, ac suis frustrantur intentis; complices quoque et fautores eorum, qui per ipsos exaltari sperabant, vehementius dejiciuntur, et eis quæ habebant, privantur officiis, quemadmodum ipsi Joab atque Abiathar contigisse agnoscitur. Præterea, sicut Joab ad tabernaculum confugiendo nequivit evadere mortem, sic et nunc in populo christiano quidam tam enormiter criminosi consistunt, quod nec in ecclesiis consecratis possunt habere effugium.
Misit quoque rex, et vocavit Semei. Per Semei intelliguntur rebelles, seditiosi, inquieti, morte digni: quibus tamen Christus misericorditer jubet, ut vere pœniteant, et in Jerusalem commorentur, hoc est, in unitate Ecclesiæ perseverent, et ad mentis quietem se præparent, nec per pristina vitia evagentur, nec mundi lucra avare sectentur, vel in sacra religione Deo sine apostasia jugiter obsequantur, alioqui peribunt; sed quidam cum Semei mente redeunt ad mundana, propter quod condemnari merentur. Religiosus ergo in cœnobio et solitudine persistat non corpore tantum, sed et mentis recollectione et cordis affectu; nec mundum (cui renuntiavit) teneat in se clausum, per sæcularia atque inania discurrendo, ac frivola et iniqua imaginando; sed in cœlis sit conversatio ejus, æternalia et divina contemplando, Deum laudando, salubria meditando, devote orando, et semper occupando se fructuose, quia ad hæc agenda reliquit sæculum, et ingressus est cœnobium. Quod si ita non egerit, duplex sibi instat confusio.
Footnotes
Chapter 5 of 33