Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : CONFIRMATUM EST IGITUR REGNUM IN MANU SALOMONIS.

RECITATUR in isto capitulo, qualiter sapientiam suam Salomon accepit a Domino, et qualiter cœpit eam monstrare hominibus. Confirmatum est igitur regnum in manu, hoc est in potestate et actu, Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti. Accepit namque filiam ejus uxorem, et adduxit eam in civitatem David, id est in arcem, et in palatio David regis fecit eam morari, donec compleret ædificans domum suam, id est palatium in quo habitare decrevit : de cujus constructione infra dicetur; et domum Domini, id est templum, et murum Jerusalem per circuitum. Tempore David fuit Jerusalem per gyrum murata, sed Salomon voluit fortius eam munire, et triplici muro circumdare. Proposuit autem specialiter tria ædificare, videlicet templum, atque palatium novum, et urbem metropolim regni sui triplici muro ambire, quatenus intra primum ambitum seu clausuram essent templum Dei, palatium regis cum habitaculis domesticorum suorum, et ædes ac mansiones sacerdotum hebdomadariorum, qui per singulas septimanas serviebant in templo, prout primo Paralipomenon libro David legitur ordinasse;1 et infra secundum ambitum habitarent viri potentes ac nobiles, ac prophetæ, secundum quod infra quarto libro narratur Holda prophetissa mansisse in Jerusalem in secunda, id est infra secundam clausuram;2 et infra tertium ambitum mechanici artifices.

Quæritur, qualiter licuit Salomoni accipere filiam Pharaonis alienigenam et paganam atque idololatram, quum Dominus jusserit, Omnes viri ducent uxores de tribu et cognatione sua;34 et iterum, Non sociabis cum eis conjugia.5 Respondetur, quod non erat filiis Israel absolute prohibitum cum alienigenis contrahere, quia in Deuteronomio datur speciale præceptum, qualiter poterant ducere feminas inter captivos gentiles inventas. Salmon quoque accepit Rahab in conjugem, et Samson Philistæam: quæ res dicitur facta a Domino. Sic et libro secundo præhabitum est, quod David accepit filiam regis Gessur in contoralem. Sic et Booz accepit Ruth. Itaque6 advertendum, quod filiis Israel specialiter erat inhibitum sociare connubia cum mulieribus et puellis Chananæorum, ut in lege sæpe exprimitur; et tamen in certo casu poterat aliter fieri, propter fidem illarum in Deum Israel, et propter probitatem beneficentiamque earum ad Israeliticum populum: sicque Salmon accepit Rahab. Cum aliarum vero gentium filiabus poterant contrahere ex rationabili causa; sed quoniam dispar cultus est matrimonii impedimentum, oportebat illas ad fidem et cultum veri Dei converti. Porro Salomon creditur duxisse filiam Pharaonis propter commune bonum totius suæ plebis et communitatis, quoniam Pharao rex Ægypti fuit tunc præpotens rex, et terræ promissionis ex una parte satis propinquus.

Attamen populus Israel immolabat per manus sacerdotum sacrificia Deo in excelsis, id est locis sublimibus.789 Non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.1011 Sicque locus divini cultus nondum fuit determinatus, nec designata fuit civitas, in qua sola liceret sacrificari : ideo permittebantur filii Israel alibi immolare, prout in Deuteronomio sæpius dictum est.

Dilexit autem Salomon Dominum dilectione spirituali infusa et meritoria, am- bulans in præceptis David patris sui, id est in observationibus præceptorum Dei, quæ David commemoravit ac monuit ei esse servanda, atque in ceteris quæ David specialiter ei injunxit, et circa divinum cultum observanda instituit, prout primo

Paralipomenon per diversa capitula scribitur;12 excepto quod in excelsis immolabat: quod David ei non jussit; et accendebat thymiama in præfatis locis excelsis, videlicet alibi quam in loco quo erat area, aut alibi quam super altare quod specialiter altare thymiamatis vocabatur, de quo in Exodo legitur.13 Porro de confectione thymiamatis ex diversis speciebus aromaticis, habetur ibidem. Præterea quæritur, si immolatio et accensio thymiamatis licite in excelsis fiebant, cur hoc ponitur hic quasi in minorationem divini amoris, atque pro signo imperfectionis. Respondetur, quod commendabilius erat et melius, facere illa solum in loco et tabernaculo arcæ. Gentiles namque in excelsis sacrificabant, sicque poterat speciem mali habere, et esse erroris occasio. Unde et David non legitur immolasse, nisi in loco arcæ, nisi quod Deo jubente immolavit in area Ornan Jebusæi:1415 sicque in hoc videtur Salomon defecisse a patris perfectione.

Abiit itaque Salomon in Gabaon, ut immolaret ibi. Josephus aperte scribit, quod ivit in Hebron ad immolandum; et alii dicunt, quod Gabaon non sit proprium nomen urbis. Sed quid circa hoc sit sentiendum, et de intellectu verbi istius, et quid circa hæc dicat Glossa, dictum est in expositione secundi Paralipomenon libri. Illud quippe erat excelsum maximum, celeberrimum propter præsentiam tabernaculi Moysis, altarisque holocausti exsistentium ibi, ut primo Paralipomenon habetur;1617 fuitque illud excelsum valde sublime et magnum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon per manus sacerdotum super altare illud in Gabaon. Et sacrificia illa ad divinæ majestatis honorem totaliter comburebantur, in signum, quod homo debet se totum in Deum refundere, ac divinis mancipare obsequiis, quemadmodum totum quod est, potest et habet, a Deo accepit. Et quod dictum est, Mille hostias, accipi potest, ut Mille designet numerum determinatum vel indeterminatum, sicut in Psalmo: Verbi quod mandavit in mille generationes.18 Dicitur quoque secundo Paralipomenon, quod Salomon ivit ad illud excelsum cum universis principibus, ducibus, tribunis, et centurionibus, atque quod ibi tunc erat tabernaculum fœderis Domini, utpote tabernaculum Moysis, et altare æneum quod fecit Beseleel, id est altare holocausti.19 Nam altare thymiamatis factum fuit de lignis setim, ut in Exodo scriptum est.2021

His præmissis narratur, qualiter Salomoni sapientia sit infusa. Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, id est per visionem seu revelationem factam in somno tempore noctis; fuitque apparitio illa interior, ministerio angeli sancti exhibita, ita quod angelus in Dei persona loquebatur, quam et repræsentavit, quemadmodum juxta divini Dionysii documenta, propheticæ revelationes factæ sunt ministerio angelorum. Et convenienter facta fuit in nocte atque in somno, quia tunc anima ad percipiendum divina est aptior, cessantibus exterioribus, strepitu et tumultu, occupatione et distractione, inquietudine quoque apprehensionum variarum sensuum exteriorum: qua cessante, sensus interiores et vis imaginativa, magis quieta sunt. Hinc in somno fieri consueverunt revelationes propheticæ et divinæ, sicut in Evangelio legitur angelus apparuisse in somnis Joseph, atque dixisse: Accipe puerum, etc. Hinc scriptum est in Job: Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit Deus aures virorum, et erudiens eos, instruit disciplina.22

Dicens: Postula, quid vis ut dem tibi, hoc est, unum quod magis optas habere, pete a me, quatenus postulando fias capacior, et merearis libere appetendo. Sicque per verba hæc designantur libertas arbitrii, expeditusque usus rationis ac voluntatis Salomonis in somno, in quo usus rationis communiter est ligatus, sed per gratiam potest tunc esse liber et expeditus. Verumtamen per hæc verba non est intelligendum, quod Deus dedit Salomoni licentiam postulandi aliquid quod non licet, vel quod in talium petitione eum exaudisset; sed præstitit libertatem petendi quidquid rationabiliter vellet, aut sine peccato appeti posset. Denique, per hoc quod Deus post immolationem immediate præscriptam, et factam in excelso, apparuit Salomoni tam gratiose, et optionem liberalissimam dedit ei, elicitur quod oblatio hujusmodi placuit Deo, imo et meritoria fuit, templo nondum ædificato; attamen ceteris paribus, magis virtuosum et plus meritorium fuit, offerre in tabernaculo coram arca, quam alibi: quemadmodum meritorium est, propria bona pauperibus quotidie eleemosynaliter dare; melius vero est, omnia propter Deum simul relinquere: sicut et laudabilius est, Deo servire in castitate virginali, quam viduali; et in viduali, quam conjugali.

Et ait Salomon in somno locutione mentali: quia ex prætacta apparitione statim fuit elevatus ad Deum, et Deo inspirante cognovit, quod apparitio illa esset bona ac divina, non fallax, prout sæpe in somno contingit. Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, hoc est, gratiosissimos pietatis tuæ effectus ei exhibuisti: ut patet ex præinductis. Unde non immerito dixit in Psalmo: Deus meus, misericordia mea; et, Misericordia ejus præveniet me; et, Misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ.23 Sic ut ambulavit, hoc est conversatus est, in conspectu tuo in veritate vitæ et doctrinæ, et justitia, id est observantiis præceptorum, et recto corde tecum, id est in interiori æquitate et sinceritate, qua tibi et tuæ æquitati increatæ est conformatus, in tantum, quod de eo dixisti, Inveni David virum secundum cor meum:24252627 et hoc totum, quod taliter coram te ambulavit, et ita se habuit, talisque fuit, ex dono et gratia tuæ pietatis processit. Custodisti ei misericordiam tuam grandem, id est, gratiam tuam finalem largitus es ei, et in magna pietate tua custodisti eum, præservando eum a multis peccatis, atque post lapsum resuscitando eum ad pœnitentiam et cautelam majorem; et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut est hodie.

Et nunc, Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum, pro David patre meo.28 Ego autem sum puer parvulus. Ex hoc aliqui trahunt et probant, quod Salomon erat adhuc in pueritia constitutus, ita quod duodecimo circiter vitæ suæ anno cœpit regnare: de qua re postea inquiretur. Qui autem aliter opinantur, dicunt quod vocavit se puerum parvulum, non ratione ætatis aut corporeæ parvitatis, sed respectu magnitudinis officii sui regalis onerisque injuncti. Et ignorans egressum et introitum meum, hoc est, non satis intelligens, qualiter debeam me habere in tanto regimine, nec proprios actus valeo clare dijudicare, an placeant tibi, sine gratia speciali. Itaque, ignoro egressum, id est actus exteriores, in quibus aliis exemplaris exsistere, et eos in via virtutum præcedere teneor; et introitum, hoc est, actus interiores, in quibus teneor tibi puram conscientiam exhibere. Et servus tuus in medio est populi tui quem elegisti, id est, inter eos sum constitutus, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine, hoc est, difficulter poterit numerari, nec est simpliciter infinitus: ideo istud est hyperbolice dictum, utpote per excessum, ad insinuandum valde copiosam multitudinem plebis illius. Ceterum Deus in numero, pondere, et mensura condidit et posuit universa.29

Dabis ergo, id est, precor ut des mihi, servo tuo, propter commune bonum populi tui, cor docile, hoc est mentem vere prudentem, et donis Spiritus Sancti repletam, per quæ sim in omnibus docilis, informabilis, et dirigibilis a te: siquidem prima pars prudentiæ est docilitas;303132 et sic ut homo per virtutes morales efficitur dirigibilis a ratione, ita per septem dona Spiritus Sancti fit dirigibilis ab ipso Spiritu adorando. Ut possit judicare populum tuum: quia judicare, est actus elicitus prudentiæ, quamvis sit actus justitiæ, tanquam inclinantis et idoneizantis ad judicandum, ac perficientis ipsum judicium, ut sit rectum;33 et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest judicare populum istum, populum tuum hunc multum? quasi dicat, Nemo sine adjutorio tuo, et sine vera prudentia, quæ est virtus cui aliæ virtutes sunt annexæ, nec vitiosis inest hominibus: quam utique Salomon postulavit sibi dari in tanto excellentiæ gradu, ut per eam esset ad totius populi sui gubernationem judiciumque idoneus. Nam et ante jam habuit eam in aliquo gradu, quoniam erat in caritate et gratia, quibus prudentia est conjuncta, quum et virtutes concatenatæ dicantur.

Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem; et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et rem hanc significatam per verba, puta prudentiam, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, id est, vitam hostium tuorum subjici tuæ potestati ad occidendum, vel dominandum, sed postulasti tibi sapientiam, ad discernendum judicium; ecce feci tibi secundum sermones tuos. Et dedi tibi, id est, dare decrevi, et nunc do, cor sapiens ad cognoscendum divina, et intelligens ad sciendum ac discernendum humana, aliaque naturalia et creata, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, id est, nullus regum aut judicum Israël fuerit tibi æqualis in omni hujuscemodi sapientia atque scientia, hoc est in utroque simul, prout scientia prudentiam quoque includit, quæ prudentia proprie versatur circa agibilia, id est actus humanos. Postulavit autem Salomon prudentiam ethicam, qua regit homo se ipsum; et æconomicam, qua regit domum sive familiam; atque politicam, qua regit communitatem. Nec post te surrecturus sit aliquis tibi æqualis in sapientia, prudentia et scientia simul acceptis.

Quocirca dubitationes occurrunt, an scilicet in his excesserit Moysen, qui quotidie loquebatur cum Deo facie ad faciem, qui videtur fuisse magis illuminatus quam Salomon. Et de Adam apparet, quod fuit creatus in majori sapientia, scientia ac prudentia, qui et naturalium rerum proprietates, naturas et species cognovit tam limpide, quod visis singulis, mox congruentia nomina eis imposuit. Denique constat, quod Christus in omnibus illis Salomonem vehementer excessit, prout in Evangelio protestatur: Ecce (inquiens) plus quam Salomon hic. Gloriosi quoque Apostoli fuerunt copiosius illuminati a Deo, quam patres veteris Testamenti.3435 Itaque advertendum, quod multiplex est sapientia: Una, quæ est primum donum inter septem dona Spiritus Sancti, quæ in unoquoque tanto est major, quanto caritas ejus est perfectior. Ideo quanto David, Abraham, Moyses, et similes eis, fuerunt viri magis heroici et perfecti, quam Salomon, tanto major sapientia fuit in eis, quam in ipso, loquendo de ista sapientia. Alia est sapientia, quæ est donum gratiæ gratis datæ, quæ est cognitio divinorum, et Scripturarum, mysteriorumque Christi, quæ potest sine caritate haberi, per quam scit homo defendere, persuadere, et declarare ea quæ fidei sunt, de qua ait Apostolus: Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.36 Et hæc fuit valde magna in Salomone, ut patet ex Canticis canticorum; major tamen fuit in Paulo apostolo, aliisque Apostolis. Tertia est sapientia, quæ per naturalem rationem potest ex rerum naturis et ordine universi inveniri atque haberi, sicut ait Apostolus, Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur;37 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas: quæ in philosophis fuit, et potuit major esse, quam in Salomone ex subitanea infusione. Sic etiam in Salomone creditur

III Reg. IV, 33. fuisse major cognitio naturalium : qui (ut infra habetur) disputavit de singulis a summo usque ad infimum. Similiter de prudentia naturali sentiendum, in quantum est regitiva aliorum, et dispositiva de singulis. In his namque non fuerunt sancti Apostoli et Prophetæ magis illuminati, quam Salomon, imo nec magis quam philosophi, quum de Aristotele dicat Hieronymus in Regula sua, quod fuit grande miraculum in tota natura, videlicet propter eminentiam scientiæ ac prudentiæ suæ in naturalibus.

Dan. II, 37, 38.

Eccle. I, 16.

Porro scientia quæ est donum, tanto major fuit in multis sanctis, quam in Salomone, quanto fuerunt eo magis divini : similiter intellectus. De primo demum parente credendum est, quod in his quoque major fuit Salomone : et de Christo nulla est dubitatio. Sed quia tam pauci in his excesserunt Salomonem, et quod modicum est, non computatur, idcirco Scriptura tam extense facit hanc comparationem : quam tamen aliqui referunt ad reges Israel, qui ante et post eum fuerunt. Unde et ipse in Ecclesiaste testatur : Præcessi sapientia omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem. At vero excellentia sapientiæ atque scientiæ Salomonis patet ex hoc, quod auctor libri Sapientiæ in ejus persona testatur : Deus dedit mihi horum quæ sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium, consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et divisiones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum, et quæcumque sunt absconsa et improvisa, didici. Omnium enim artifex me docuit Sapientia.

Sap. VII, 17-21.

Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi et plenius dabo, divitias scilicet et gloriam, hoc est famam ac inclytum apparatum, et vitæ jucunditatem, imo et dies multos, ac hostium subjectionem, ut nemo fuerit similis, id est æqualis, tibi in regibus Israel : quemadmodum in Ecclesiaste ait, Supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Jerusalem;38 cunctis retro diebus. Retro, quandoque designat præteritum, ut quum ait Apostolus : Quæ retro sunt, obliviscens, in anteriora extendo me ipsum; quandoque futurum : et utroque modo potest hic accipi. Unde secundo Paralipomenon apertius dicitur : Divitias et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui. Quod si intelligatur tantum de regibus Israel, clarum est; si autem de regibus omnibus mundi hujus, habet objectionem, quoniam Cræsus, Darius, Cyrus, Octavianus, Alexander Magnus, multique alii Salomone ditiores fuisse leguntur; qui etiam excesserunt eum in potestate, dominatione, et gloria seu famæ præclaritate saltem eo tempore quo fuerunt, quoniam multi eorum fuerunt monarchæ. Denique, Daniel sanctus ille propheta ait Nabuchodonosor regi : Tu rex regum es; et Deus cœli, regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; et omnia in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri; et volucres cœli dedit in manu tua, et sub conditione tua universa constituit. Talis autem aut tanta magnificentia et opulentia, non est Salomoni collata. Similiter alio loco Daniel dicit regi illi : Arbor quam vidisti, tu es, rex, qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad cœlum, et potestas tua in terminos universæ terræ. Quibus verbis additur a Daniele postea : Universi populi, tribus et linguæ, tremebant et metuebant eum. Tantæ autem famæ et reputationis non fuit Salomon in toto orbe terrarum. Verumtamen quidam exponunt prædicta de regibus universis, dicentes, quod quamvis quidam eorum fuerint majores Salomone in potestate et gloria, non tamen fuerunt ei æquales in omnibus jam præfatis simul acceptis, hoc est in sapientia, scientia et prudentia, opulentia et gloria.

Ibid. IV, 17, 19.

Ibid. V, 19.

Si autem ambulaveris in viis meis39, et custodieris præcepta mea et mandata mea, tui sicut ambulavit pater tuus, id est perseveranter, et quum cecideris, pœnitentiam egeris, longos faciam dies tuos. Unde et Moyses in Deuteronomio ac alibi sæpe hortatur: Custodi præcepta Domini Dei tui, ut longo vivas tempore.40 Sed circa hæc oritur quæstio, quia in verbis his videtur Dominus insinuasse, quod si Salomon non ambularet in viis suis, ut David, non faceret dies ipsius longos: quid est ergo, quod Salomon legitur infra peccasse gravissime, et nihilo minus senuisse? imo secundum Josephum, ut infra tangetur, octoginta annis regnavit. Ad quod poterit responderi, quod Dominus per promissionem illam voluit Salomonem provocare ad perseverandum in bonis, non tamen negavit se ei daturum dies longos, si caderet. Rursus, per verba illa significavit, quod peccando mereretur vitæ abbreviationem: quod etiam in eo forsan impletum est. Quid vero de verbis Josephi sentiendum putetur, infra pandetur. Aliqui etiam dicunt, quod plurimis annis vixit juste, et paucis injuste, ac tandem pœnituit, prout dicetur inferius.

Igitur evigilavit Salomon. Ex quo constat, quia tota apparitio, allocutio et responsio jam præfatæ, sunt factæ in somno ad aures et oculos cordis, ac ore mentis, quo verba proferuntur interiora, quorum signa sunt verba exteriora. Nam in somno illo, ut dictum est, viguit ratio Salomonis, ac libertas arbitrii ejus. Et intellexit quod esset somnium. Si quod sumatur pronominaliter, sensus est, quod cognovit quid revelatio illa significavit.41 Intelligentia quippe est opus ac principale in visione, ut in Daniele fertur. Si autem aliter accipiatur, sensus est, quod intellexit quod somnium seu visio illa facta in somno, esset vere revelatio facta a Deo: quod etiam experiebatur in semetipso, ex plenitudine illuminationis ac sapientiæ sibi infusæ. Proprie autem loquendo, ab invicem distinguuntur somnium, visio, oraculum: quoniam visio dicitur revelatio seu cognitio occultorum, magis clara et intellectualis, qua res ostenduntur prout sunt aut fiunt, sive in vigilia, sive in raptu et ecstasi, aut in somno. Somnium vero dicitur revelatio facta in somno per imaginarias similitudines, magis obscure: ideo secundum Hieronymum super Danielem, somnia sunt, quibus per symbola et ænigmata, aut per phantasmata, aliqua demonstrantur. Hinc Rabbi Moyses loquitur, quod somnium est casus a prophetia et visione, quoniam prophetia est visio in lumine intelligentiæ, somnium autem est manifestatio futurorum aut secretorum in imagine, hoc est phantastica specie, ubi cadit et quasi occumbit intelligentiæ lumen. Porro, secundum Albertum, oraculum est expressa rerum prædictio, id est prænuntiatio manifesta, et in somno percepta: frequenter tamen pro revelatione responsiva ad inquisita accipitur.

Quumque venisset Salomon Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini: statim namque ex devotionis fervore, intravit tabernaculum, in quo David posuerat arcam, in qua erant tabulæ testamenti seu pacti, quod Deus percussit cum filiis Israel;4243 et obtulit holocausta per manus sacerdotum, gratias agens Deo pro beneficiis tantis, et fecit, hoc est immolavit, victimas, id est hostias, pacificas, regratiando pro pace jam data, ac deprecando pro eadem conservanda. Fecit et grande convivium universis famulis suis domesticis ac familiaribus, quos voluit suæ lætitiæ esse participes.

Consequenter refertur in littera, qualiter Salomon sapientiam cœpit opportune monstrare: quam non jactavit inaniter, neque ex animi levitate statim patefecit dona gratiæ sibi collata; sed tempus congruum exspectavit, ut decet virum constantem ac sapientem, qui nil agit præcipitante. Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem: forsan in signum quod a meretricibus fuit postea decipiendus, ut tangit Glossa; steteruntque coram eo. Quarum una ait: Obsecro, mi domine, patienter me audi; ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubi- culo. Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc. Et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte. Dormiens quippe hæc mulier oppressit eum, filium suum. Et consurgens intempestæ noctis silentio, id est in ipsa quiete noctis intempestæ, id est ineptæ ad operandum. Intempestum namque adjective sumptum, vocatur incongruum seu inutile ad operandum, quasi sine actu et tempore: sicque nox dicitur intempesta, tanquam incongrua rebus gerendis. Intempestum quoque substantive sumptum, vocatur pars noctis, quæ dicitur intempesta, id est sine tempore, quum sit deputata quieti. Tempus autem motu et operatione percipitur, secundum Philosophum. Nihilo minus nox, sicut et dies, est pars ac differentia temporis. Tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo; suum autem filium qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Quumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus. Quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Econtrario illa dicebat: Mentiris; filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.

Tunc rex ait: Hæc dicit, Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit: Non; sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Quumque attulissent gladium coram rege: Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Quum enim Salomon jussisset sibi ensem afferri, infantemque dividi, senes et assessores ipsius factum hoc tanquam puerile quid deridebant, ignorantes regis intentionem: qui non intendebat infantem dividere, sed per verba et gesta illa explorare quæ esset mater infantis, certus quod natura matris non mentiretur, sed puero condoleret, quemadmodum subditur. Dixit autem mulier cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): id est, intime condoluit infantulo dividendo ex se nato, in tantum quod dolor compassionis redundavit in corpus suum, et omnia ejus interiora alteravit: Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite, tu et minister tuus, interficere eum, tu jubendo, ille exsequendo. Quasi dicat: Sufficit mihi ut vivat, quamvis in manu alterius. Econtrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi [sit], sed dividatur. Josephus narrat, quod rex præcepit utrumque infantulum dividi, ut utraque mulier medietatem acciperet utriusque infantis; sed textus solum refert de divisione vivi infantis, quia per illum veritas fuit comperta.

Respondit rex, qui optime consideravit ex quo fundo et fonte cordis utraque mulier loquebatur, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur; hæc est enim mater ejus, prout patefecit materna compassio. Unde et Isaias fatetur: Numquid oblivisci potest mulier infantis sui, ut non misereatur filio uteri sui?44 Qua audita sententia, senes et assessores admirati sunt sapientiam Salomonis, quem primo quasi parvipendebant, quando gladium jussit afferri: tamen et ipsi hæsitabant, audita meretricum contentione, quid in tantæ rei discrimine esset agendum. Porro, ex vivi infantis divisione nulli mulierum illarum commodum provenisset, sed una earum fuisset grande damnum perpessa, videlicet mater interitum suæ prolis. Idecirco videbatur hoc irridendum. Nam et per aliam viam potuisset veritas investigari: quia vicini forsitan noverant ipsos infantulos, et quis ad quam spectaret; nisi dicatur, quod nemo eorum viderit pueros.

Audivit itaque omnis Israel judicium quod judicasset, id est, judicando protulisset ac justum dictasset rex, et timuerunt regem, ne eum offenderent, et ne dijudicarentur ab eo. Itaque boni timuerunt eum filiali timore, perversi servili. Unde ad Romanos ait Apostolus : Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ?45 Bonum fac, et habebis laudem ex illa; si autem male feceris, time : Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Videntes sapientiam Dei, id est datam a Domino, esse in eo excellenter ad faciendum judicium. Tantam autem sapientiam atque scientiam contulit Deus Salomoni principaliter ex sua pietate immensa, et propter commune bonum populi sui, et quoniam David in extremis ferventer Dominum exoravit pro Salomone, ipseque Salomon erat devotus et Deum amans.

Quæritur circa præhabita, quæ feminarum illarum fuerit vera mater vivi infantis, an illa scilicet quæ primo querelam proposuit regi. Et apparet quod non, quoniam illa quæ filium suum oppresserat, videtur ex invidia mota ad accusandum eam quæ adhuc viventem habuit filium, a qua forte timuit accusari de oppressione proprii nati.

Footnotes

  1. 1 Par. xxiv, 3 et seq. ↩

  2. IV Reg. xxii, 14. ↩

  3. Deut. xii, 11-13. ↩

  4. Num. xxxvi, 7. ↩

  5. Deut. vii, 3. ↩

  6. Ruth iv, 13. ↩

  7. Judic. xiv, 2 et seq. ↩

  8. Matth. 1, 5. ↩

  9. Deut. xxi, 11-13. ↩

  10. 11 Reg. iii, 3. ↩

  11. III Reg. III, 2 et seq. ↩

  12. I Par. XXII et seq. ↩

  13. Exod. xxx, 34-36. ↩

  14. II Reg. VI, 17; XXIV, 25; ↩

  15. I Par. XXI, 26. ↩

  16. II Par. I, 3. ↩

  17. I Par. XXI, 29. ↩

  18. Ps. CIV, 8. ↩

  19. II Par. I, 2, 3, 5. ↩

  20. Exod. XXX, 1 et seq. ↩

  21. Exod. XXX, 1; XXXVII, 25. ↩

  22. Matth. II, 13, 20. Job XXXIII, 15, 16. ↩

  23. Ps. XXII, 6. ↩

  24. Ps. LXXXVIII, 21; ↩

  25. Act. XIII, 22. ↩

  26. Ps. xxii, 11. ↩

  27. Ps. LVIII, 18. ↩

  28. II Reg. xii, 13; xxiv, 10. ↩

  29. Sap. XI, 21. ↩

  30. Gen. ii, 20. ↩

  31. Exod. xxxiii, 11; ↩

  32. Num. xii, 8. ↩

  33. Is. xi, 2. ↩

  34. Matth. xii, 42; ↩

  35. Luc. xi, 31. ↩

  36. I Cor. xii, 8. ↩

  37. Rom. i, 20. ↩

  38. Eccle. II, 9. ↩

  39. III Reg. X, 4-8. ↩

  40. Deut. IV, 40; V, 16; XVII, 20. ↩

  41. Dan. X, 1. ↩

  42. II Reg. VI, 17; ↩

  43. III Reg. VIII, 9. ↩

  44. Is. XLIX, 15. ↩

  45. Rom. xiii, 3, 4. ↩

Chapter 6 of 33