Articulus 6
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI TERTII INTELLECTU.
PRÆTEREA juxta mysticum sensum, per hoc quod Salomon filiam Pharaonis duxit uxorem a gentilitatis errore conversam, præfiguratum est, quod Christus verus et summus pacificus, gentilitatem ad veræ fidei lumen conversam, sumpsit in sponsam : quam adduxit in civitatem David, id est, primitivæ Ecclesiæ ex Judæis collectæ conjunxit, donec compleret ædificans domum Domini, id est, Ecclesiam toto orbe terrarum diffunderet. Abiit Salomon in excelsum Gabaon, ut immolaret ibi. Sic promoti ad prælationem aut principatum, debent ad Deum confugere, et ei sacrificium laudis, cor contritum et humiliatum, thymiama devotæ orationis et obedientiam sanctam offerre.
Quemadmodum autem Dominus dixit ad Salomonem, Postula a me quod vis; sic unicuique præsidenti, propriam insufficientiam humiliter recognoscenti, atque divinum postulanti subsidium, Dominus præbet se paratum ad succurrendum ac dandum quod rationabiliter ac perseveranter petierit. Ego sum puer parvulus, ignorans egressum et introitum meum. Sic omnis qui præest, debet se jugiter coram Deo humiliare, ignorantiamque fateri, atque perpendere quod ad sui ipsius directionem ac regimen impotens sit et ineptus, nisi desuper adjuvetur : quanto magis ad suam ac aliorum gubernationem ? Ideo debet a Domino sapientiam postulare, per quam in omnibus ordinate se habeat, et ad eos qui foris sunt, et ad sibi commissos exemplariter conversetur, ac sine personarum acceptione justum in cunctis judicium proferat. Nempe, ut ait Glossa : Si Salomon corporum rector, sapientiam flagitavit, quanto magis animarum rectores debent hanc postulare, exemplo ejus et instar illius qui testatur : Adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis : Deus patrum meorum, da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam, ut mecum sit et mecum laboret, et sciam quid acceptum sit apud te ?
Placuit sermo coram Domino, quod sapientiam postulasset. Et dixit : Quia postulasti verbum hoc, etc. Et hæc quæ non postulasti, dedi tibi. Hoc est quod Salvator in Evangelio hortatur ac spondet : Primum, inquiens, quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. His
Coloss. IV, 5.
Lev. XIX, 15.
Sap. VIII, 21; IX, 1, 4, 10.
Matth. VI, 33. quippe qui spiritualia charismata et Dei honorem fideliter et ferventer exquirunt, temporalia necessaria adjiciuntur. Postquam vero Dominus absolute promisit Salomoni sapientiam, divitias et gloriam in hac vita promisit ei sub conditione, Si ambulaveris in viis meis, longos faciam dies tuos. Multis quippe malis et etiam reprobis largitur in sæculo isto, famam, divitias, scientiamque informem et sapientiam verbi; sed solis electis et justis, in viis virtutum perseverantibus, tribuit æternitatis felicitatem. Dies equidem vitæ præsentis sunt parvi et mali, et vita nostra est quasi vapor ad modicum parens, et tanquam umbra super terram;12 sed salus vitæ futuræ innumerabiles dies complectitur et includit:3 propter quod justo Dominus repromisit, Longitudine dierum adimplebo eum.4 Fecit Salomon grande convivium universis famulis suis. Sic prælatus et omnis qui præest, subditos suos ac servos debet verbo Dei reficere, aqua sapientiæ salutaris potare, virtuosa exemplaritate nutrire, cordis affectu, oratione, prædicationeque pascere.56 Etenim servus fidelis et prudens talentum sibi concessum ac creditum fructuose nititur dispensare: quod qui negligit facere, servus nequam vocatur, et donis sibi collatis privatur, ac tanquam inutilis in tenebras infernales projicitur.
Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem. Per hoc figuratum est, quod moderante Altissimo frequenter contingit, ut bonis hominibus post spiritualium donorum acceptionem et gustum, post illuminationem internam, objecta carnalium deliciarum fallaciter blandiantur, tentamentaque carnis eveniant. Et specialiter per duas has meretrices, duplex genus peccatorum monstratur. Omnis namque anima mortali subjacens culpæ, adultera est, meretrixque diaboli: quia relicto Sponso cœlesti, consentit maligno spiritui, et commiscetur eidem ad producendum opus iniquum. Verumtamen quædam sunt animæ, quæ etsi peccatrices exsistant, aliqua tamen agunt opera ex suo genere bona; nec justos persequuntur, diffamant aut lædunt, sed amant ac diligunt; flexibiles quoque sunt et pronæ ad compunctionem: propter quod tandem misericorditer præveniri solent a Domino, et fructu virtutum ditari. Aliæ vero adeo malitiosæ et invidæ sunt, ut melioribus obloquantur, invideant, atque infestæ sint: quod totum gladius verbi Dei, discretio veri judicii probat. Postremo, per invidam et totam malitiosam ac obstinatam meretriculam illam, perfida Synagoga, plebs omnis incredula, hæreticorum quoque collectio apte signantur: quæ meretricem aliam meliorem, id est Ecclesiam catholicam, et maxime primitivam, atque ex gentilitate conversam, et a pristinis fornicationibus expurgatam, invidiose sunt persecutæ, et fructum ipsius exstinguere sunt molitæ, sed gladio sacræ Scripturæ ab invicem discernuntur; et improba illa meretricula confutatur atque damnatur a Christo.
Footnotes
Chapter 7 of 33