Articulus 7
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI: ERAT AUTEM REX SALOMON REGNANS.
EXCELLENTIA quam habuit Salomon in officiatis clarissimis, in præfectis atque domesticis, in multitudine copiosissima subditorum, in abundantia alimentorum, in equis et curribus, in sapientia et rumore seu fama, hic describuntur. Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel, id est super duodecim tribus; et hi principes, id est principales officiati domestici, quos habebat: Azarias filius Sadoc pontificis, sacerdos erat specialis, et quasi capellanus ipsius regis ad orandum et sacrificandum pro eo; Elihoreph et Ahia filii Sisa erant scribæ, id est doctores et periti ac sapientes in lege, vel ut quidam exponunt, scriptores regis ad scribendum epistolas ejus, gestaque temporum; Josaphat filius Ahilud a commentariis, id est cancellarius; Banaias filius Joiadæ super exercitum. Sadoc autem et Abiathar sacerdotes summi, ita quod Sadoc fuit pontifex, et Abiathar mox post eum in ordine. Istud autem in expositione secundi capituli declaratum est plenius: ubi ostensum est, qualiter istud non contrarietur ei quod scriptum est ibi, ipsum Abiathar a Salomone de sacerdotio esse ejectum. Azarias filius Nathan prophetæ, erat super eos qui adsistebant regi, id est super custodes ipsius, seu super eos qui familiarius et magis assidue regi adstabant, secundum quod regibus solent quidam hoc modo adsistere; Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis, id est regi præcipue carus, et ad conservandum ei amicitiam veram in cunctis specialiter deputatus: qui et sacerdos regis vocatur, non ratione sacerdotalis officii, sed primatus cujusdam, quia nec Nathan legitur de sacerdotali stirpe fuisse; et supra libro secundo leguntur filii David sacerdotes fuisse hoc modo, id est præcipue honorati post regem. Sic itaque Salomon honoravit filios Nathan, qui ad ejus promotionem maxime fuit cooperatus, et a quo ipsemet Salomon fuit nutritus ac informatus, et quoniam digni erant, et patrem suum in virtutibus imitantes. Et Ahisar præpositus domus, id est procurator, dispositorque palatii; et Adoniram filius Abda erat super tributa, id est, ordinavit de receptione tributorum, de quibus ratio sibi dabatur.
Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israel: non quod quilibet eorum toti Israeliticæ præfuerit plebi, sed unusquisque certæ parti Israelitici regni, prout in textu describitur: qui præbebant annonam regi et domui ejus, id est necessaria victui Salomoni et ejus domesticis; per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant, videlicet quilibet in mense sibi præfixo, de creditibus regis; et inter duodecim illos duo fuerunt, quorum uxores erant filiæ regis. Et nomina eorum: Benhur in monte Ephraim. Bendecar in Macces et in Salebim, in Bethsames et in Elon et Bethhanan. Benhesed in Aruboth. Ipsius enim erat Socho, et omnis terra Epher. Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana, subter Jezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan. Bengaber in Ramoth Galaad, habebat Havothjair, filii Manasse in Galaad. Ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quæ habebant seras æreas. Ahinadab filius Addo præerat in Manaim. Achimaas in Nephthali: sed ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. Baana filius Husi, in Aser et in Baloth. Josaphat filius Pharue, in Issachar. Semei filius Ela, in Benjamin. Gaber filius Uri, in terra Galaad, et in terra Sehon regis Amorrhæi, et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
Juda, id est populus tribus Juda, qui ob causam sæpe præhabitam specialiter numeratur, et Israel, id est populus tribuum ceterarum, erant innumerabiles, id est difficulter numerabiles, sicut arena maris in multitudine, per hyperbolen, comedentes et bibentes atque lætantes, id est temporali prosperitate abundantes, sicut in lege fuit promissum cultoribus Dei, ac etiam Domino servientes cum rege suo. Salomon autem erat in ditione sua, id est in suo imperio, habens omnia regna secum a flumine terræ Philistiim, usque ad terminum Ægypti, offerentium munera sibi et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. Hoc dici-
Exod. xxiii, 25 et seq.; Deut. vii, 12 et seq.
III Reg. i, 27.
II Reg. viii, 18.
III Reg. i, 11 et seq. tur ad insinuandum, quod Salomon habuit sibi subjecta omnia regna ac territoria filiis Israel repromissa.
Erat autem cibus Salomonis per singulos dies triginta cori similæ.1 Corus continebat triginta modios. Modii tamen illi erant tam parvi, ut in libro Ruth scriptum sit, quod Booz mensus est ipsi Ruth sex modios hordei in pallio ejus, quos posuit super eam.2 Porro simila est delicatissima tritici farina. Et sexaginta cori farinæ, id est, panes tot cororum, erant panes regis et ejus familiæ omni die. Unde elicitur, quod magnam prorsus familiam habuit : quod etiam patet ex carnibus pecorum et avium et venaticiorum animalium, quæ quotidie edebantur in domo sua, sicut subditur : decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum, et avium altilium. Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, quasi a Thaphsa usque ad Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
Habitabatque Juda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, id est ordinatorum pro quadrigis trahendis, et duodecim millia præsepia equorum equestrium, qui erant pro usu militum equitantium. Nutriebantque eos supradicti regis præfecti; sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo. Hordeum quoque, et paleas equorum, et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. His objici potest, quod in libro secundo Paralipomenon dicitur :3 Habuit Salomon quadraginta millia equorum in stabulis. Ad quod dicitur, quod præsepe et quadriga frequenter in Scripturis sumuntur pro ipsis equis et jumentis, quæ erant in ipsis præsepiis ac quadrigis.
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, ad contemplandum divina, et prudentiam multam nimis in rebus humanis ac practicis. Quotidie namque bene vivendo profecit in illis habitibus, et Dominus auxit dona sua in rege devoto. Et latitudinem cordis, id est circumspectionem seu caritatis amplificationem, per quam ad omnes se extendebat, quasi arenam, quæ est in littore maris. Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, ita quod erat major philosophus, quam quisquam illorum, et eos in scientiis naturalibus superavit. Et erat sapientior cunctis hominibus sibi contemporaneis, sub nomine sapientiæ comprehendendo sapientiam quamcumque, tam naturalem quam infusam, et scientiam atque prudentiam : in quibus simul sumptis, non habuit majorem nec æqualem, juxta sensum præcedenti articulo introductum; sapientior Ethan Ezrahita, id est de loco Ezrahi sic vocato, qui erat cantor atque Levita, et Heman et Chalcol et Dorda filiis Mahol, id est viris his in sapientia tunc famosissimis.4
Locutus quoque est Salomon tria millia parabolas. Non dicitur, quod scripserit eas, sed expressit eas ore ad suos ministros : et ita ex ore ejus fuerunt collectæ, et in scriptis redactæ, ut fertur; et major pars videtur fuisse omissa. Et fuerunt carmina ejus quinque millia. Verumtamen Magister in historiis scribit, quod Salomon scripsit librum de modulationibus et canticis, tria quoque millia scripsit parabolarum. Dicitque Glossa : Neque carmina, neque disputationes Salomonis habentur. Et aliqui opinantur, quod libri in quibus continebantur, fuerunt per Chaldæos combusti, nec per Esdram sunt reparati. Et disputavit super lignis, id est naturis, viribus et proprietatibus arborum et herbarum ac pretiosorum lignorum; a cedro quæ est in Libano, id est inclusive a lignis cedrinis, quæ in monte Libano oriuntur, et sunt præcipuæ altitudinis, magnitudinisque eximiæ, usque ad hyssopum inclusive, quæ egreditur de pariete, quæ est humilis herba. Quasi dicatur : De singulis disputavit a maximo usque ad minimum, atque de intermediis, declarando eorum naturas, proprietates ac vires, præsertim quæ hominibus possunt prodesse. Et disseruit de jumentis et volucribus et reptilibus et piscibus, notificando eorum proprietates, commoditates et vires, atque per unumquodque genus parabolam dicens : quæ omnia non habentur, vel descripta non erant, aut scripta perierunt; tamen inter carmina Salomonis, computant aliqui Cantica canticorum. Et veniebant aliqui de cunctis populis, in circuitu aut non multum remote commorantibus, ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus, quidam venerunt ad ipsum.
Spiritualiter, rex Salomon regnans super omnem Israel, est Dominus et Salvator, universorum rex, judex ac præses fidelium. Per diversos autem et præclariores officiatos Salomonis, designantur discipuli Christi, in diversis officiis, gradibus ac statibus constituti, quemadmodum ad Corinthios scribit Apostolus : Divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus.
Et : Quosdam posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Porro, sacerdos Christi, Petrus princeps Apostolorum, qui in apice sacerdotii Christo successit; scribæ Christi, sancti Evangelistæ, seu Paulus et Nathanael legisperiti; amicus Christi, sacratissimus Joannes Baptista, amicus Sponsi; duodecim præfecti, sunt duodecim benedicti et præelecti Apostoli, quos Deus constituit principes super omnem terram, quibus ad prædicandum divisit orbem terrarum : qui Christo pabula cum cura præbuerunt ingenti, incorporando eidem eos quos converterunt ad fidem. Juda et Israel innumerabiles. Quasi incomparabiliter innumerabilior factus est populus christianus, confitens Domino, ac divina contemplans, comedentes et bibentes, panem qui descendit de cœlo et sanguinem ejus in
A Sacramento, et gloriantes in Domino. Salomon erat in ditione sua habens omnia regna, etc. Hoc vere in Christo completum est, de quo fuit prædictum : Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Obtuleruntque munera ei se ipsos et omnia sua, sacrificia laudis, hostiam vociferationis, incensum orationis.
Erat autem cibus Salomonis, etc. Per tam multa, magna et varia cibariorum genera Salomonis, præfigurata sunt spiritualia Christi uberrima, pinguissima atque dulcissima alimenta, utpote ecclesiastica sacramenta, panis lacrimarum et contritionis, infusio gratiæ ac virtutis, prælibatio felicitatis futuræ, contemplatio divinorum, abundantia spiritualium gaudiorum, libri sacræ Scripturæ, et multiplex sensus ejusdem, confortatio cordis per opera bona, salutaris doctrina. Currus et equi Christi, sunt prædicatores devoti, qui ad audientium corda Christum deferunt et inducunt; virtuosi quoque prælati et viri perfecti, qui instar aurigæ dirigunt proximos per viam præsentis exsilii ad patriam claritatis æternæ, et tanquam quadriga portant proximos adhuc pusillos, et curam gerunt eorum, atque eorum supportant defectus, juxta quem modum beatissimi viri Elias et Eliseus vocati sunt currus Israel et auriga ejus. Unde fertur in Psalmo : Currus Dei decem millibus multiplex. Per Isaiam quoque loquitur Dominus : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare, in Africam, in Italiam et Græciam; et adducent omnes fratres vestros donum Domino in equis et quadrigis.
Et prœcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium ; et erat sapientior cunctis hominibus. Hoc Christo plenissime competit, qui stultam monstravit sapientiam hujus mundi, cujus comparatione sapientes, insipientes censentur, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ atque scientiæ reconditi. Locutusque est Salomon tria millia parabolas. Per omnia illa Salomonis proverbia, documenta ac carmina, designantur sapientia et scientia ac
Ps. xxi, 28.
Matth. II, 11.
Ps. xxvi, 6.
IV Reg. II, 12; XIII, 14.
Ps. LXVII, 18.
Is. LXVI, 19, 20.
I Cor. I, 20.
Coloss. II, 3.
Sensus spiritualis.
I Cor. xii, 5.
Ibid. 28.
Joann. III, 29.
Ps. XLIV, 17.
Joann. VI, 33, 51. doctrina Christi in Evangelio nobis descripta, qui et multa prædicavit et docuit, ac plurima egit miracula, quæ non sunt descripta. Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis.5 Sic ad Christi Ecclesiam confluxerunt innumerabiles homines ad audiendum sapientiam Salvatoris in Evangelio promulgatam. Ad Christi quoque personam in terris conversantem, evangelizantem, miraculisque fulgentem, multa millia concurrerunt, quemadmodum scriptum est : Jesus cum discipulis suis secessit ad mare, et multa turba a Judæa et Galilæa secuta est eum; et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem, et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.
Footnotes
Chapter 8 of 33