Articulus 8
ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI : MISIT QUOQUE HIRAM REX TYRI SERVOS SUOS AD SALOMONEM.
NARRATUR hic, qualiter ad ædificandum templum præparavit se Salomon.1 Misit quoque Hiram rex Tyri : quæ fuit metropolis regni, cujus urbis opulentia ac magnificentia in Ezechiele describuntur;2 servos suos ad Salomonem, ad congratulandum ejus promotioni. Audierat enim quod ipsum unxissent regem super Israel pro patre ejus, quia amicus fuerat Hiram regis David omni tempore, quo pariter regnaverunt, seu ab eo die quo amicitiam invicem contraxerunt.
Misit autem Salomon ad Hiram, dicens. Quia enim præventus fuit in bonitate et dilectione ab Hiram rege, et benevolentiam illius expertus in se, fiducialius misit ad eum. Tu scis voluntatem patris mei David : etenim adhuc vivens, insinuavit Hiram regi tanquam amico propositum suum de templi ædificatione; et quia non potuit ædificare domum, id est templum, nomini Domini Dei sui propter bella imminentia ei per circuitum a Philistæis, aliisque gentilibus, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus, id est, quousque perfecte subjiceret illos patri meo : quo facto, proposuit David rex templum ædificare;3 sed Deus per Nathan prohibuit eum, quia multum valde effuderat sanguinem, prout secundo libro continetur.
Non autem fuit David impeditus a templi ædificatione propter magnitudinem expensarum, nec ex defectu operariorum, ut quidam hic scribit, quoniam satis opulentus et potens fuit : imo ipse absolute proposuit ædificare, et nisi per Nathan fuisset vetatus, protinus incepisset; et erat tam prudens, quod non incepisset ædificare, nisi potuisset et consummare. Nunc autem requiem dedit mihi Dominus Deus meus per circuitum, et non est satan, id est adversarius visibilis, neque occursus malus, id est adversitas seu diffortunium mihi contingens. Verumtamen invisibilis ille Satan non quievit a suis insidiis. Quamobrem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est David patri meo, dicens : Filius tuus quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. Præcipe igitur servis et operariis tuis4 Tyriis atque Sidoniis, ut præcidant mihi cedros de Libano, in quo crescunt, scilicet monte illo seu loco silvestri, et servi mei sint cum servis tuis. Mercedem autem servorum tuorum dabo tibi, quamcumque petieris. Scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere, id est arbores tam artificiose abscidere ac ligna aptare, sicut Sidonii.
Quum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde: quia ex dilectione sua ad Salomonem gaudebat de ejus prosperitate ac devotione, et etiam propter propria commoda; et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum, super populum hunc plurimum. Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcumque mandasti mihi. Ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis, id est in cedris et abietibus. Est autem abies arbor boni odoris, recta, sublimis, et nocens bestiis venenosis, ut refert Isidorus. Porro secundo Paralipomenon habetur, quod Salomon dixit, Sed et ligna cedrina et thyina et pinea mitte mihi de Libano:5 quod ibi expositum est. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari, id est, disponam ut per naves mittantur tibi, usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea tibi, et tu tolles ea; præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ, videlicet triticum et oleum, quæ magis abundant in terra tua, quam mea.
Itaque Hiram dabat, id est exhibebat, non utique gratis, sed per recompensationem victualium, Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, thyina quoque et pinea, juxta omnem voluntatem ejus. Salomon autem præbebat Hiram regi viginti millia coros tritici.6 Corus autem mensura est continens triginta modios, ut patuit præcedenti articulo. In cibum domui ejus, et viginti † millia coros purissimi olei, scilicet olei olivarum; hæc tribuebat Salomon Hiram regi per singulos annos, quamdiu recepit ab Hiram ligna, obsequiaque præfata. Secundo Paralipomenon habetur, quod etiam tribuit ipsi Hiram singulis annis totidem, id est viginti millia coros hordei, tot quoque batos vini quot olei. Scriptum est enim præfato libro: Triticum ergo et hordeum et vinum et oleum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.7 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei. Et erat pax inter
Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus. Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, id est proselytos conversos ad fidem et ritum Israelis: siquidem de Israelitica natione nullum fecit servire, ut infra habetur. Et erat indictio, id est summa operariorum illorum, triginta millia virorum, qui ibant ad operandum in Libano cum famulis Hiram. Unde subjungitur: Mittebatque eos in Libanum, decem millia simul per singulos menses vicissim, videlicet uno mense unum ternarium illorum triginta millium, et alio mense secundum ternarium, menseque tertio ternarium tertium, et sic quarto mense rursus mittebatur ternarius primus, ac ita deinceps;8 ita ut duobus mensibus continuis essent in domibus suis ad quiescendum cum suis uxoribus atque domesticis, et ad vacandum propriis rebus:910 et in hoc patuit sapientia, imo et pietas ac discretio Salomonis. Nam et si proselytos illos immoderate gravasset, forte recessissent a lege Dei quam acceperunt. Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem. Ex quo patet, quod Salomon per se ipsum non elegit triginta millia illa, nec eos sic misit vicissim, sed commisit hoc totum ita agendum huic Adoniram, qui alio loco appellatur Aduram. An vero fuerit idem Adoniram, qui præcedente capitulo fertur præfuisse tributis, qui et ipse interdum Aduram vocatur, potest in dubium verti. Fuerunt itaque Salomoni, præter et ultra præfata triginta millia, septuaginta millia eorum qui onera portabant, videlicet ligna et saxa, et octoginta millia latomorum in monte. Latomi dicuntur cæsores saxorum, et extractores eorum de lapidicina. Per montem autem intelliguntur pluraliter loca saxosa ac montuosa, de quibus lapides illi præcidebantur. Absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo laboranti quid quisque ageret, et, pro id est, his qui faciebant opus. Hi autem præpositi operum, erant natione Israelitæ.
Circa hæc oritur quæstio triplex. Si enim præfata triginta millia erant proselyti, id est gentiles ad Judaismum conversi, et similiter septuaginta millia portantium onera, octoginta etiam millia latomorum, ergo proselyti illi erant simul centum octoginta millia : cui obviare videtur illud secundi Paralipomenon, Numeravit Salomon omnes viros proselytos, et inventi sunt centum quinquaginta et tria millia et sexcenti.11 Denique hic habetur, quod præcipientes populo, erant tria millia trecenti; præfato autem Paralipomenon libro insinuantur fuisse tria millia et sexcenti. Tertia quæstio est, quia ex præallegatis secundi Paralipomenon verbis elicitur, quod tria millia illa trecenti, sive sexcenti viri, præcipientes operariis, erant proselyti : cujus contrarium dictum est. Et respondendum ad primum, quod numerus millium hic positus, non exprimitur cum exclusione majoris. Est quoque consuetudo Scripturæ, in talibus non computare minutias : per quod solvitur quæstio secunda. Aliqui tamen dicunt, quod trecenti in Paralipomenon positi, qui excrescunt, non præerant operariis immediate; sed eis, tanquam altioribus, dabatur ratio ab his qui immediate præsidebant operariis illis : quod non videtur textui secundi Paralipomenon consonare, in quo clarissime dicitur, quod numeravit tria millia et sexcentos præpositos operum populi.12 Potest tamen dictum illud salvari, dicendo quod et trecenti isti erant præpositi operum mediate. Ad tertium dici potest, quod ratione connexionis officii, præpositi illi connumerantur proselytis. Multi tamen expositores et auctor Scholasticæ historiæ dicunt, quod præpositi erant de Israelitis. Si vero quis contendat, præallegatam libri Paralipomenon scripturam sentire oppositum, potest se cum textu juvare : nec dubium quin potius standum sit manifestæ auctoritati Scripturæ canonicæ, quam expositorum, si forsitan aliquo modo a veritate deviarent Scripturæ.
Præcepitque rex Salomon, ut tollerent, id est, apportarent sive acciperent, lapides grandes, lapides pretiosos, puta marmoreos, vel (ut dicere feruntur Hebræi) ponderosos, in fundamentum templi, id est ad hoc, ut in fundamento collocarentur, et quadrarent eos ipsi latomi. Nempe ut Josephus refert, lapides illi erant tam magni, quod multi eorum continebant viginti cubitos in longitudine, decem in latitudine, et quinque in altitudine : ideo jussum est, ut latomi eos scopularent atque quadrarent, scopulos amovendo. Quos ita quadratos, dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram. Porro Byblii, id est artifices de civitate Phœnices nomine Byblos seu Biblis, quæ fertur fuisse de regno Hiram, præparaverunt ligna et lapides ad domum ædificandam.13 Poliebant etenim et sculpebant ligna ac saxa, ex quibus templum construeretur. Sicque tria genera operariorum circa lapides occupabantur, videlicet latomi, cæmentarii, et Byblii, de quibus in Ezechiele legitur :14 Senes Byblii et prudentes. Unde apparet, quod erant famose artificiosi. Quemadmodum autem Magister in historiis recitat, fabulantur Hebræi, ad eruderandos seu scopulandos et complanandos celerius lapides, habuisse Salomonem sanguinem vermiculi, qui Tamir vocatur, quo adspersi lapides illi, faciliter secabantur. Quem sanguinem invenit hoc modo : erat Salomoni struthio habens pullum, et inclusus est pullus sub vitreo vase; quem quum videret struthio, et habere non posset, attulit de deserto vermiculum, cujus sanguine linivit vitrum, et statim confractum est.
Postremo juxta spiritualitatem, certum est, per Salomonem intelligi Christum;15 per domum Dei, Ecclesiam; per Hiram, gentilitatem conversam; per patrem Salomonis, Prophetas et Patriarchas, qui gentilitatem convertere, atque ex ea Deo Ecclesiam ædificare conati sunt, sed nequiverunt. Porro Christus post suam passionem, resurrectionem et ascensionem sortitus plenam quietem, volens per sanctos Apostolos gentilitatem convertere, et ex ea Deo Patri Ecclesiam ædificare, Apostolos suos ad gentiles direxit instruendos ac convertendos;16 deinde ad ipsos jam conversos, misit discipulos alios, imo et ipsos Apostolos, qui conversos a se gentiles, interdum visitaverunt ac roboraverunt in fide, prout in Actibus Paulus et Barnabas fecisse leguntur.17 Sicque Christus ex ipsis conversis gentilibus, assumpsit multos in adjutorium discipulorum ex Judaismo conversorum: ita quod ipsi gentiles conversi simul cum gloriosis Apostolis, aliisque discipulis, prædicare cœperunt evangelicam legem, et præcidere ligna atque extrahere saxa ubique terrarum (vel specialiter in Libano et montibus, hoc est in florente sæculo et tumente mundo, gloriante ac superbiente in sua temporali prosperitate ac potestate), id est, homines varios diversorum morum, excelsos et pusillos, doctos et rudes, duros et mediocres, informare, convertere, spiritualiterque circumcidere, et principi tenebrarum auferre, et eos quadrare, id est ad æqualitatem justitiæ trahere, deinde dolare, polire et sculpere, id est virtutibus ac sacramentis multipliciter decorare. Sicque simul fuerunt, et sibi invicem cooperati sunt servi Christi et servi Hiram, id est conversi ex Judaismo, et conversi ex gentilitate, quorum quidam fuerunt in naturali sapientia clari, et facti sunt prædicatores egregii, ut illustrissimi atque sanctissimi viri, Dionysius, Ignatius, Polycarpus, Clemens, Hierotheus, et alii pene innumerabiles, qui per triginta millia operariorum, septuagintaque millia portantium onera, et per octoginta millia latomorum significantur. Pro istis obsequiis et laboribus dedit Christus ipsis conversis gentilibus et eorum fidelibus principibus omnem mercedem quam postulaverunt, et omnia spirituali vitæ necessaria alimenta, abundantiam panis cœlestis et olei, hordei ac vini, videlicet consolationis internæ, et pietatis ac æquitatis et pœnitentiæ salutaris.
Footnotes
-
II Reg.v, 11. ↩
-
Ezech. xxvii. ↩
-
II Reg. vii, 2 et seq. ↩
-
II Reg. vii, 12, 13. ↩
-
II Par. II, 8. ↩
-
* arceuthina ↩
-
II Par. II, 15. ↩
-
III Reg. IV, 6. ↩
-
III Reg. IV, 22; ↩
-
Ezech. XLV, 11. ↩
-
II Par. ii, 17. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
* alias Gibbii ↩
-
Ezech. xxvii, 9. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
-
II Par. ii, 17. ↩
-
Act. xii, 2 et seq. ↩
Chapter 9 of 33