Articulus 9
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI: FACTUM EST ERGO QUADRINGENTESIMO ET OCTOGESIMO ANNO.
HIC consequenter describitur, qualiter ad ædificationem templi processerit Salomon: et primo, quo tempore. Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Ægypti, in anno quarto regni Salomonis, qui tribus præcedentibus annis se præparavit ad templi constructionem, faciendo ea quæ præcedenti capitulo sunt narrata, mense Ziph, id est Maio apud nos, qui tamen partim cum Aprili potest concurrere, (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israel, id est secundus mensis quarti anni præsidentiæ ejus regalis, ædificare cœpit domum Domino, hoc est templum ad Dei honorem.1
Longum est computare per singula annos prætactos a tempore exitus Israel de Ægypto, usque ad tempus quo cœpta est ædificatio templi: et mirum videri potest, quod ab exitu illo usque ad ædificationis exordium, non fuerint nisi quadringenti octoginta anni, quum in libro Judicum Jephthe legatur mandasse regi Ammon, Habitavit Israel in Hesebon, et in civitatibus trans Jordanem per trecentos annos;2 et antequam cœperunt habitare in terra illa, jam quadraginta anni effluxerunt ab egressu de Ægypto: sicque a Jephthe usque ad inchoationem ædificii templi, non remanerent a numero illo quadringentorum octoginta annorum, nisi centum quadraginta anni: quum tamen post Jephthe legantur filii Israel per annos quadraginta dati in manus Philistinorum; deinceps præfuit Israeli ipse Heli annis quadraginta, ut patuit primo libro;3 cui successit Samuel, post quem rex Saul fuit etiam annis quadraginta, quemadmodum in Actis loquitur Paulus;4 post quem regnavit David totidem annis; Jephthe quoque præfuit sex annis, ut in libro Judicum legitur. Et sic multo plures anni fuisse videntur ab exitu de Ægypto, usque ad templi inceptionem, quam dicatur in textu. Denique Josephus ait, Anno quingentesimo secundo egressionis de Ægypto. Qui etiam asserit, ab Abraham usque ad ædificationis exordium fuisse annos mille viginti; a diluvio, mille quadringentos; ab Adam, tria millia centum et duos.
Itaque advertendum, quod anni prætacti computantur per tempora, quibus rectores filiorum Israel præfuerunt a Moyse inclusive usque ad Salomonem. Scriptura demum non exprimit, quot annos Josue et Samuel præfuerunt. Idcirco tempus præsidentiæ eorum comprehenditur in eorum annis, qui eis successerunt in regimine et judicio plebis. Othoniel autem successit ipsi Josue, qui Othoniel judicavit Israel annis quadraginta; et Saul, qui quadraginta annis præfuisse narratur, Samueli successit: sicque tempus illorum quatuor rectorum, videlicet Josue, Othonielis, Samuelis, et Saulis, non continet nisi annos octoginta. Itaque, sicut ex libris Exodi et Deuteronomii innotescit, Moyses præfuit annis quadraginta, et totidem Josue atque Othoniel, qui Moysi successerunt.56 Post Othoniel præfuit Aod, sub quo computantur anni octoginta, quibus terra dicitur quievisse, ut in libro Judicum habetur, et ibi expositum est. Post Aod præfuerunt Barac et Debora, sub quibus computantur anni quadraginta, quibus tunc terra quievit. Post quos præfuit Gedeon annis quadraginta;7 post quem Abimelech tribus annis; cui successit Thola præsidens annis viginti tribus. Post quem præfuit Jair viginti duobus annis;8 cui successit Jephthe præsidens annis sex.9 Post quem Abesan septem præfuit annis; post quem præfuit Aialon decem annis; et post eum præfuit Abdon octo annis. Quæ omnia in libro Judicum scripta sunt. Post Abdon præfuit Samson annis viginti; cui successit Heli, qui annis præfuit quadraginta; post quem Samuel et Saul totidem præerant annis. Post quos David tot præsidens annis; cui successit Salomon, cujus quarto anno cœptum est templum ædificari. Præmemoratis quoque annis adduntur decem et octo anni, quibus filii Israel sine judice fuisse creduntur, sicut ex libro Judicum trahitur.
Porro in ista annorum computatione, non oportet multum stricte tempora numerare:10 quoniam consuetudo est Scripturæ, in descriptione numerorum ac temporum minutias non curare. Qualiter etiam intelligendi sint numeri annorum ipsorum Judicum Israel, quibus vel ipsi præfuisse, vel terra dicitur quievisse, super Judicum clare expositum est. Potest quoque et Josephi computatio secundum aliquam considerationem salvari.
Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, utpote templum, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine. Porro cubitus continere dicitur pedem cum medio. Tamen alii dicunt, quod duorum contineat latitudinem pedum; sed primum verius reor. Et triginta cubitos in altitudine. Cui verbo contrariari videtur illud secundi Paralipomenon: Altitudo centum viginti cubitorum erat. Respondetur, quod totius illius templi altitudo ab imo usque ad summum, centum viginti exstitit cubitorum; sed altitudo ejus a terra usque ad primum tabulatum sive solarium, fuit cubitorum triginta. Et porticus erat ante templum a parte orientali, viginti cubitorum longitudinis, id est, habens in longo cubitos viginti, juxta mensuram latitudinis templi, cujus latitudo erat cubitorum viginti: sicque tanta fuit longitudo porticus hujus, quanta templi latitudo. Et habebat decem cubitos latitudinis porticus hæc sita ante faciem, id est introitum, templi, in quod intrabatur a parte orientali, a qua intrabatur in templum:1112 quæ porticus in altitudine sua surrexit usque ad altitudinem templi, ut Josephus scribit. In secundo quoque templo per Zorobabel facto porticus erat ante ingressum templi, unde legitur in Actis: Cucurrit omnis populus ad Petrum et Joannem ad porticum quæ appellatur Salomonis.13 Fecitque in templo fenestras obliquas, id est exterius strictas, quæ paulatim interius tendebant ad dilatationem majorem: quas Salomon excogitavit, quatenus lumen deforis intrans, magis et clarius diffunderetur interius. Et ita nunc fiunt in multis ecclesiis vitreæ fenestræ in parietibus, et in muris. Hæ autem fenestræ, erant quædam aperturæ in muris templi angustiores foris, latioresque intus.
Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum. Tabulatum dici solet paries factus ex tabulis. Hic vero accipitur pro structura quadam, ex coaptatis tabulis facta. Itaque Salomon jussit trabes poni in domo, seu in templo per transversum in tribus locis, in summitatibus trium mansionum seu interstitiorum, id est partium templi, quod infra fuit divisum in duas partes, terræ cohærentes: quarum exterior, dicebatur Sanctum seu Sancta; et interior, Sancta sanctorum, sicut in tabernaculo Moysis, ad cujus similitudinem templum istud factum fuit pro maxima parte, secundum omnes expositores catholicos et Hebræos. Porro, super hanc partem templi inferiorem, erant in ascendendo duo solaria; tectum quoque templi fuit planum instar solarii, juxta consuetudinem Palæstinorum, quorum tecta sunt plana, ita quod resident super ea ad circumspiciendum hinc inde. Sicque trabes illæ fuerunt situatæ per tria loca, videlicet sub primo et secundo solariis, et sub tecto; et erant tam longæ, quod extremitates earum seu capita prominebant ex utraque parte, murum pertranseundo; ac super extrema illa trabium sic prominentia, fecit ædificare tria tabulata, id est, partibus illis trabium pertranseuntibus murum, fecit superponi tabulas seu asseres fortes, super quas poterant homines ambulare:14 ideo deambulatoria vocabantur, et in Evangelio pinnacula templi dicuntur. Circa quod Magister in historiis scribit: Satis patet, qualiter facta erant tabulata illa in utroque latere, puta in parte australi et aquilonari. Qualiter autem facta fuerint in fronte orientali et occidentali, ubi scilicet trabes ita non extendebantur, non recolo me legisse. Nec super hoc mihi somniare libet aut licet. Verumtamen creduntur ibi fuisse, secundum quod Josephus velle videtur, agens de templi eversione.
Itaque, Ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, id est, super trabes sic prominentes, juxta et extra parietes templi, collocavit atque extendit tabulas, sicut jam dictum est, per gyrum, hoc est ex omni parte templi, vel saltem ex latere australi et aquilonari. Unde subjungitur: In parietibus domus, hoc est juxta parietes quibus trabes innitebantur ac sustentabantur, per circuitum templi et oraculi. Nam ipsum templum frequenter vocatur oraculum, id est locus orationis; et sanctuarium, quia in ipso continebantur sacra, exercebanturque sancta Deitatis obsequia; itemque tabernaculum et domus Dei, qui ibidem specialiter habitavit per effectum et gratiam. Interdum vero oraculum dicitur interior pars templi, videlicet Sanctum sanctorum, in quo dabantur divina responsa; et pars templi exterior, vocatur templum, et Sanctum vel Sancta, prout super Exodum de tabernaculo Moysis proportionabiliter dictum recordor. Et fecit latera in circuitu. Quidam per latera ista, intelligunt tabulata præfata. Sed alii aptius dicunt, quod latera erant loriculæ, seu apodiamenta vel clausuræ, surgentes in extremitate tabulatorum in altum, ne ambulantes supra tabulata, corruerent, et ut super ea apodiarent: quæ in Paralipomenon appellantur cancelli, ut quidam exponunt.151617 Unde infra quarto libro fertur de Ochozia, quod cecidit per cancellos domus suæ.18 Hinc in Deuteronomio fuit præceptum : Quum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus, labente alio et in præceps ruente.19
Consequenter agitur de inæqualitate trium prædictorum tabulatorum, in latitudine eorumdem. Tabulatum quod subter erat, hoc est inferius seu infimum tabulatum, quinque cubitos habebat latitudinis; et medium tabulatum, sex cubitorum latitudinis erat, hoc est, sex cubitos habebat in lato; et tertium tabulatum, quod erat juxta tectum templi, erat habens septem cubitos latitudinis. Istud secundum aliquos ad litteram factum est, quatenus exsistentes in superioribus tabulatis, non impedirentur respicere inferius per inferioris tabulati obstaculum. Verumtamen, ut in Scholastica fertur historia, Hebræi dicunt tria tabulata latitudinem habuisse æqualem, ita ut si a summo usque ad infimum plumbata cæmentarii demitteretur, perpenderetur eorum æqualitas. Nihilo minus inferius tabulatum dicitur quinque cubitorum in lato, medium sex cubitorum : quia superior murus arctior factus, quasi per cubitum erat retractus. Ultimum vero, hoc est supremum tabulatum, dicitur septem cubitorum fuisse, propter retractionem muri superius similiter factam. Quidam vero dixerunt infimum tabulatum septem fuisse cubitorum, medium sex, supremum quinque, ita ut ascendendo arctarentur tabulata, sicut et murus; et quasi litteram corrigentes, pro Subter, legunt Super, aut certe legunt Subter, dicentes, Tabulatum quod subter erat, non loco, sed numero. Quemadmodum enim altum quandoque vocatur profundum, quandoque supremum : sic et subter vocant loco, quod infra est positum; subter autem numero, ad quod ascenditur numerando.
Trabes autem in domo posuit per circuitum forinsecus : quia trabes ex transverso positæ in domo, prominebant foras per gyrum, ut dictum est; ut non hærerent muris templi, hoc est, ita quod tabulata non tangebant immediate muros templi : quoniam modicum spatium relinquebatur inter ea et muros, quod tamen erat tam parvum, quod per ipsum non poterat pes intrare, aut ambulans cadere. Et forsan relinquebatur ibi ad intuendum per illud quid ageretur inferius vel esset. Vel aliquid sculptile aut cælatum, interpositum fuit ad ornatum et perfectionem. Aliqui autem referunt istud ad tabulatorum illorum cancellos, qui distabant a pariete muroque templi, quantum congrua tabulatorum latitudo exegit. Sed istud videtur a textu extraneum, quum de cancellis non sit immediate præhabita mentio : ideo potius videretur referendum ad trabes, quæ licet extenderentur per murum, tamen dici possunt muro non hæsisse, quia non finiebantur ad murum, sed pertransibant.
Verum, ut refert Lyra, Hebræi et etiam Josephus dicunt, quod tabulata prædicta non erant deambulatoria, sed tres ordines appendiciorum seu domuncularum pro habitatione ministrorum templi. Unde frequenter laterales vocantur, propter quod non erant in orientali templi parte, quoniam ibi porticus fuit. Et erat quælibet altitudinis quinque cubitorum, ita quod inferiores erant immediate super terram. Itaque, secundum Hebræos, juxta muros templi in parte exteriori, unus fuit ordo appendiciorum, quorum altitudo erat quinque cubitorum; et quum murus templi elevaretur per cubitos quinque a terra, restrictus erat a parte exteriori per cubitum unum; atque in spatio illius cubiti prominentis, erant capita trabium, ubi terminabatur primus ordo appendiciorum; post quem, ut tactum est, erant duo alii ordines appendiciorum. Et secundum istos, tabulata non erant in orientali parte templi.
Domus autem quum ædificaretur, videlicet templum, de dolatis lapidibus atque perfectis ædificata est. Saxa enim erant quadrata, et convenienter parata ac polita extra Jerusalem prope lapidicinam, antequam deferebantur ad ædificii locum. Et malleus et securis, id est martellus latomi, quo saxa sculpuntur aut præciduntur, et omne ferramentum, necessarium pro lapidum situatione et connexione, non sunt audita in domo quum ædificaretur: id est, notabilis sonus instrumentorum illorum et consimilium ibi non fuit. Istud, secundum quosdam, ad lapides tantum est referendum: quia ut dicunt, oportebat tabulata clavis consolidari. Nam et secundo Paralipomenon scriptum est, Sed et clavos fecit aureos;20 et ibidem asserit Glossa, quod laminæ aureæ cum clavis illis affigebantur parietibus templi: quod sine perceptibili sono fieri non valebat. Aliqui demum affirmant, quod lapides incidebantur sanguine vermis cujusdam, habente virtutem hujusmodi, secundum quod sanguine hirci scinditur lapis adamantinus.
Ostium lateris medii in pariete erat domus dexteræ, id est, janua sita et facta in medio lateris seu parietis templi, fuit in pariete templi meridiano. Unde in Historiis fertur: Juxta terram erat ostium lateris medii in pariete domus dexteræ, id est meridianæ, hoc est in parte et muro australi ipsius domus. Hinc alii dicunt: Ostium, per quod erat ascensus in superiora solaria, erat in medio parietis meridiani juxta terram. Nihilo minus a parte orientali intrabatur in templum: nam et de præfato ostio Josephus videtur sentire, quod fuit in angulo muri in parte orientali. Et per cochleam, id est ascensum anfractuosum, tortuosum, et quasi circularem, seu per gradus ita dispositos, ascendebant de infima parte et mansione templi, in medium cœnaculum, id est ad primum solarium, quod instar cœnaculi factum, exstitit medium inter infimum templi locum, et inter secundum ac supremum ejus solarium, et a medio in tertium, id est supremum templi solarium.
Et ædificavit domum, et consummavit eam. Texit quoque domum laquearibus cedrinis, id est, trabibus templi affixit laquearia facta de cedro. Porro laquearia, secundum Isidorum, cameram ornant et subtegunt: sicque laquearia nominantur quæ tignis affigebantur, ita quod in ipsis quasi illaqueabantur ac subjungebantur, pro majori decore. Et ædificavit tabulatum super omnem domum, id est in gyro totius templi in alto: quod fuit tertium tabulatum, de quo satis jam dictum est; quinque cubitis altitudinis: quia clausura tabulati illius, quæ erat quasi murus elevatus in extremitate tabulati, ne de illo quis caderet, fuit in altum ascendens per spatium quinque cubitorum, demptis locis, in quibus fuerunt cancelli: super quos exsistentes ibidem se poterant apodiare, et infra adspicere. Hinc dicit Petrus Comestor: De altitudine illorum laterum ignoramus, nisi de supremo, quod habuerit in altitudine cubitos quinque. Et operuit domum lignis cedrinis. Murus namque seu paries inferioris loci seu mansionis templi, undique fuit tabulis cedrinis opertus: siquidem parietes erant lapidei, sed operiebantur cedrinis asseribus.
Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens, id est, Dominus per angelum in visione dixit ad eum: Domus hæc quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis perseveranter, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea; firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum, id est, promissionem quam ei feci de successione sobolis suæ in regno, opere adimplebo.21 Et habitabo in medio filiorum Israel, id est in templo isto, exaudiendo ibi preces orantium, et acceptando eorum oblationes atque obsequia: sicque in cordibus eorum per gratiam commorabor; et non derelinquam populum meum Israel. In his verbis videtur Deus salutem, conservationem et gratiam populi constituisse in manu Salomonis regis ipsorum: quia ut ait Scriptura, secundum judicem populi, sic et ministri ejus;22 et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Ac si Dominus diceret: Si tu vixeris virtuose, populus tibi commissus erit vitæ laudabilis; si vero cecideris, cadent et ipsi pro magna parte. Verumtamen ista non sunt ita intelligenda, quod solo rege cadente, Deus populum reliquisset, aut templum dirimi permisisset; sed præscius futurorum, ita locutus est Dominus, prævidens casum populi ex regum secuturum ruina. Præterea aliqui dicunt, Deum ista esse locutum ad Salomonem, quando templi ædificatio fuit completa; sed textum sequendo, magis apparet, quod bis ista locutus sit ei: primo, durante illa constructione, ad confortandum eum in bono incepto; secundo, ædificio consummato, ad avisandum eumdem, et pro habenda cautela in posterum. Quid autem contra hoc objici posset, tangetur inferius et solvetur.
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. Et ædificavit, id est operuit, parietes lapideos domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, hoc est tabulis de cedro copulatis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum, id est usque ad primum solarium, et usque ad laquearia trabibus affixa, operuit lignis, utpote tabulis, cedrinis intrinsecus; et texit pavimentum domus, quod ex pulcherrimis marmoreis lapidibus fuit factum, tabulis abiegnis, hoc est asseribus de abietibus cæsis. Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina. Per tabulata ista cedrina, quæ in altitudine erant viginti cubitorum, doctores catholici intelligunt parietem situatum inter partem templi interiorem et exteriorem, dicentes, quod utraque pars templi, videlicet Sanctum, et Sanctum sanctorum, exstitit æque alta, scilicet cubitorum triginta, et quod decem cubitorum altitudo mansit aperta, ut per illam aperturam fumus ascendens de altari incensi, quod fuit in parte templi exteriori, intraret in partem templi interiorem, quæ vocatur Sanctum sanctorum; sive (ut alii dicunt) ut dulcis ille vapor aromatum, de altari thymiamatis procedens, intraret oraculum. Ædificavit itaque hæc tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora, utpote ascendendo ad mensuram cubitorum viginti, non tamen usque solarium pertingendo. Verumtamen Hebræi per tabulata ista cedrina, intelligunt partem templi interiorem, quam dicunt in altitudine fuisse breviorem parte templi exteriori, in cubitis decem: quæ pars exterior fuit triginta cubitorum in alto, ut patuit, et ista viginti, ut dicunt. Et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum, hoc est, exteriorem partem templi divisit ab interiori, per interpositum parietem jam præfatum, ita ut pars illa interior, esset et vocaretur Sanctum sanctorum, in quo continebantur arca, et tabulæ testamenti, propitiatorium quoque et Cherubim.23
Porro quadraginta cubitorum in longitudine erat ipsum templum pro foribus oraculi, id est, pars templi exterior, quæ vocatur hic templum, habuit in longo cubitos quadraginta ante fores sive introitum Sancti sanctorum: quia exterior pars sita erat immediate ante et juxta januam partis interioris; sicque pars illa exterior, fuit in duplo longior parte interiori: propter quod, tanquam in duplo major, illa vocatur hic templum. Et sicut tabernaculum Moysis fuit divisum in duas partes per interpositum velum, ut patet in Exodo;24 sic divisum fuit templum Salomonis per intermedium cedrinum parietem, imo etiam per velum quatuor colorum, quod ante parietem illum pendebat, juxta illud secundi Paralipomenon, Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso:25 quod, secundum Glossam, gratia decoris est factum, ut inter parietes deauratos holosericum refulgeret.
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, hoc est, totum templum in parietibus et in tecto atque sub trabibus, operiebatur cedrinis asseribus, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: hoc est, in ipsis tabulis templi cedrinis, erant cum torno formatæ operationes quædam artificiosæ in ipsis tabularum juncturis, ne locus juncturæ deprehendi valeret. Erant quoque in tabulis factæ eminentes picturæ, puta imagines Cherubim, ac palmarum diversarumque rerum, ut infra exprimitur; sed et picturæ atque sculpturæ illæ, erant aureis laminis subtilibus congruenter opertæ, ita quod evidenter apparuerunt. Omnia, scilicet muri lapidei et trabes, cedrinis tabulis vestiebantur, a parte interiori, nec omnino lapis apparere poterat in pariete, id est, in nullo parietum templi illius quadrangularis, potuit aliquis lapis videri ab interiori (ut dictum est) parte, quia asseribus erant operti.
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fæderis Domini. Oraculum quandoque dicitur ipsum templum; frequentius tamen pars ejus interior, scilicet Sanctum sanctorum, vocatur oraculum. Nunc autem pars intra illud exsistens, in qua collocata est arca, videtur oraculum appellari: ideo dicitur, factum in medio domus, id est infra templum in parte ejus interiori, id est magis distanti a parte orientali, per quam intrabatur ad templum. Porro oraculum, id est pars templi interior, quæ vocatur Sanctum sanctorum, habebat viginti cubitos longitudinis: nam totum templum habuit sexaginta longitudinis cubitos, et pars ejus exterior quadraginta, ut dictum est; et viginti cubitos latitudinis, sicut et pars templi exterior: sicque pars illa interior fuit quadrum æquilaterum; et viginti cubitos altitudinis. Ex hoc videtur Hebræorum fulciri opinio, quia (ut tactum est) dicunt, quod non habuit in altitudine, nisi viginti cubitos. Sed expositores fideles altitudinem istam viginti cubitorum, referunt ad parietem situm inter partes templi præfatas, sicut expositum est. Et operuit illud atque vestivit auro mundissimo*, id est aureis laminis ex purissimo auro factis, quod secundo Paralipomenon vocatur aurum obrizum:26 ubi et additur pondus auri illius, quum dicitur, Talentis sexcentis.* Sed et altare vestivit cedro*: quod exponitur de altari thymiamatis, seu incensi, super quod incendebatur thymiama ad bonum odorem in templo habendum, ne odor sacrificiorum quæ in atrio offerebantur et incendebantur, gravaret exsistentes in templo: in cujus primam partem ingrediebantur sacerdotes, atque in secundam partem ipsius pontifex solus, ut docet Apostolus ad Hebræos.27 Hoc altare fuit intus solidum atque lapideum, sed cedrinis tabulis coopertum, imo et desuper aureis laminis tectum, ut paulo post subditur.*
Domum quoque ante oraculum, id est exteriorem partem templi sitam contigue ante Sancta sanctorum, operuit auro purissimo, sicut jam dictum est, ab intus; et affixit laminas clavis aureis. Aureas laminas, quas ante vocavit aurum purissimum, affixit tabulatis laterum, laqueariis trabium, pavimento, ac parietibus inferioris mansionis templi cum aureis clavis, quorum quilibet erat quinquaginta siclorum, juxta illud secundi Paralipomenon: Clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent.2829 Nihilque erat in templo de partibus ejus integralibus, exsistentibus in parte seu mansione ejus inferiori, quod non auro, hoc est aureis laminis, tegeretur, in tantum ut vultus intrantium faceret auri lumine resplendere, ut in Scholastica fertur historia. De quantitate autem seu spissitudine laminarum illarum aurearum, non legitur aliquid certum. Sed et totum altare oraculi, videlicet altare thymiamatis seu incensi præfatum, quod erat in exteriori parte templi, texit auro. Et illud altare vocatur altare oraculi, non quod fuerit situm intra
Sanctum sanctorum, seu in parte interiori ipsius templi, sed quia stetit ante oraculum extra et prope illud, et quoniam vapor, odor seu fumus inde ascendens, intravit oraculum, id est Sanctum sanctorum, per modum præhabitum. At vero secundo Paralipomenon habetur: Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis:30 quod stetit in atrio sacerdotum, sicut ibidem expositum est; et super illud holocausta comburebantur, alia quoque sacrificia offerebantur in eo. Incensum vero et holocaustum, aliquando pro eodem accipiuntur, quoniam holocaustum incendebatur totaliter; sed nunc altare incensi, pro altari thymiamatis sumptum est, quia et thymiama cremabatur super altare illud, prout super Exodum plenius dictum est.
Et fecit, id est posuit, in oraculo, utpote in parte templi interiori, duos Cherubim: qui secundum Hebræos erant formati instar pulchrorum splendidorumque juvenum. Sed Josephus ait, quod erant formati ad similitudinem avium hominibus nunquam ostensarum, sed Moysi in visione imaginaria, qua vidit Deum quasi in sublimi solio residentem. De lignis olivarum: idcirco non erant aurei, ut Cherubim quos Moyses fecit, de quibus in Exodo Dominus jubet, Duos Cherubim aureos et productiles facies;31 decem cubitorum altitudinis, sic quod unusquisque Cherub habuit altitudinem decem cubitorum; et stabant super pavimentum in lateribus arcæ. Quinque cubitorum ala Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera, id est, quilibet Cherub habuit alas duas, et quælibet ala fuit quinque cubitorum in longitudine sua, ita quod simul habebant longitudinem decem cubitorum, et tanto spatio distabant summitates seu extremitates alarum illarum expansarum ab invicem. Et hoc est quod in littera subditur: id est, decem cubitos habentes a summitate alæ unius, usque ad alterius alæ summitatem. Decem quoque cubitorum erat Cherub secundus in mensura pari, quia eodem modo fuit dispositus et formatus in longitudine sua et alis, ut primus. Unde subjungitur: Opus unum, id est similis formatio, erat in duobus Cherubim, id est, altitudinem habebat unus Cherub decem cubitorum, et similiter Cherub secundus.
Posuitque Cherubim in medio templi interioris, id est in medio interioris partis totius templi, cujus interior pars vocatur hic templum interius: sicque area stetit inter duos hos Cherubim. Extendebant autem alas suas Cherubim, et tangebat ala una parietem unum, id est, ala una unius Cherub extensa fuit usque ad murum templi meridionalem; et ala Cherub secundi tangebat parietem alterum, id est murum oraculi seu Sancti sanctorum aquilonarem. Alæ autem alteræ in media parte32 templi se invicem contingebant, id est, alia ala unius Cherub tangebat alteram alam alterius Cherub, ita quod alæ illæ non erant directe extensæ in altum, sed transversaliter versus arcam quam et operuerunt: sicque quatuor alæ illæ fuerunt extensæ per totam latitudinem Sancti sanctorum, cujus latitudo (ut patuit) fuit cubitorum viginti. Hinc secundo Paralipomenon scribitur, quod extendebantur per cubitos viginti.33 Alia quoque aliqua scripta sunt ibi de Cherubim istis, quæ hic non sunt descripta, sicut econtra: quæ diligens lector simul consideret. Texit quoque Cherubim istos auro, id est laminis aureis. Alæ vero istorum Cherubim, ut aliqui dicunt, aureæ erant.
Insuper patet ex dictis in isto capitulo, et ex his quæ in Exodo scribuntur, quod Cherubim isti in templo Salomonis, et Cherubim qui erant in tabernaculo Moysis, conveniebant in forma et situ: quia eodem modo erant dispositi et alati, et ex utroque latere arcæ locati; sed differebant in materia et quantitate. Nam Cherubim quos Moyses fieri jussit, erant parvi et aurei, isti vero magni et lignei ac deaurati, atque sub alis suis continebant arcam ac Cherubim factos sub Moyse.
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno, id est cum instrumento sic dicto. Dictum est namque, quod in tabulis illis cedrinis, quibus muri inferioris partis templi erant operti, sculptæ, formatæ sive cælatæ erant prominentes imagines. Et fecit in eis Cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete et egredientes. Unde et in Paralipomenon scribitur: Sculpsit in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes;34 et cælavit Cherubim in parietibus. Sed et pavimentum domus: de quo in Paralipomenon legitur, Stravit pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo;35 texit auro intrinsecus et extrinsecus, id est, tam in parte templi interiori, quam exteriori, operuit pavimentum illud lapideum aureis laminis.
Et in ingressu oraculi, id est in pariete, per quem transibatur ab exteriori parte templi in Sanctum sanctorum, fecit duo ostiola: quæ dicuntur ostiola, quoniam parva erant respectu januarum, per quas fuit ingressus ab orientali plaga in exteriorem templi partem; de lignis olivarum; postesque angulorum quinque, id est, ipsos postes ita formavit, quod quilibet postis secundum longitudinem suam habuit angulos quinque. Et ut in Scholastica fertur historia, in quinto angulo medio, hoc est in medio anguli quinti, cardines stabant affixi, circa quos ostiola movebantur. Veruntamen quidam exponunt ita supplendo, Et postes angulorum erant quinque, supple, cubitorum. Et duo ostia de lignis olivarum. Et sculpsit in eis picturam Cherubim, sicut expositum est, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia, id est eminentes picturas seu prominentes cælaturas; et texit ea auro, id est laminis aureis; et operuit tam Cherubim quam palmas et cetera auro.
Fecitque in introitu templi, id est in pariete orientali, per quem intrabatur in primam et exteriorem templi partem, postes de lignis olivarum quadrangulatos, id est quatuor angulorum: et sic postes oraculi, qui erant quinque angulorum, erant ornatius facti quam isti, sicut oraculum sanctius fuit; et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus. Nam inter ostia illa situs exstitit postis firmus et grandis, ad quem claudebantur; sicque una janua fuit ex una parte postis illius, et alia ex altera postis parte: idcirco dicuntur fuisse altrinsecus. Et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Quod duobus modis exponitur. Primo, quia unum pendebat in exteriori parietis superficie, et aliud in superficie ejusdem parietis interiori prope ostium jam præfatum. Secundo, quod utrumque ostium fuerit de duobus partibus fortiter sibi connexis, ita quod una pars januæ poterat claudi, alia aperta manente, sicut in ostiis quæ fracta vocantur, videmus. Et juxta hunc duplicem sensum, etiam quod dictum est de ostiolis oraculi, dupliciter explanatur: quia secundum quosdam, ambo ostiola erant in eadem parietis parte, unum in exteriori superficie muri, aliud in interiori, sic quod dum ambo clausa fuerunt, videbatur paries ille ex utraque parte continuus; secundum alios autem erant sic posita, quod unum stetit juxta latus meridionale oraculi, aliud juxta latus aquilonare in muro oraculi, qui dividebat inter Sanctum et Sanctum sanctorum. Et sculpsit Cherubim et palmas et cælaturas valde eminentes; operuitque omnia laminis aureis opere quadro, prout forma eorum quæ operiebantur, exegit, ad regulam, hoc est ad lineam; vel aureæ illæ laminæ factæ fuerunt quadrangulari figura cum lineali directione.
De præfatis ostiis scribit Magister in historiis: Fores istæ tantæ fuerant venustatis, ut etiam David prophetans de templi destructione, eas nominatim expresserit, dicens: Exciderunt januas ejus. Atque, ut Josephus ait, non erat in eis lignum majus palmo:36 quod forte notatur in libro Regum, quum dicitur, Opere quadro ad regulam. Et erat altitudo earum triginta cubitorum, secundum altitudinem inferioris cœnaculi seu partis templi. Sed quod dicit latitudinem earum fuisse viginti cubitorum, videtur stare non posse, quoniam tanta exstitit templi latitudo: sicque ab oriente non fuisset murus. Sed ex libro Regum patet determinatio, ubi sic legitur: Ostium duplex erat, et se invicem tenens, aperiebatur. Erat equidem latitudo muri decem cubitorum, et apertura, in qua januæ erant, similiter decem: et ita in muro orientali altrinsecus supererant quinque cubiti. In apertura vero erant quatuor fores, duæ extrinsecus, et duæ intrinsecus, quarum unaquæque habuit latitudinem quinque cubitorum, et erant tam artificialiter positæ, ut clausæ, quasi continuum parietem facerent intus et extra; apertæ autem, sibi in medio muri obviabant, et totam latitudinem ejus tegebant; tamque artificiose mutuo adhærebant, quod quando claudebantur exteriores, claudebantur simul et interiores. Nullus enim nocte in templo remansit, qui clauderet eas interius. Quumque aperiebantur exteriores, aperiebantur simul et interiores. Propterea dictum est: Ostium duplex erat, et se invicem tenens, aperiebatur.
Et ædificavit atrium interius, hoc est, juxta templum muravit atrium: quod atrium fuit muro clausum. Unde subjungitur: tribus ordinibus lapidum politorum, ita quod in spissitudine, vel (ut aptius dicunt) in altitudine muri erant tres ordines lapidum politorum, hoc est, lapides politi, diversorum colorum triplici ordine collocati, et uno ordine lignorum cedri, hoc est, lignis tabulisve cedrinis sub uno ordine sitis interius. Ad intelligentiam hujus valet, quod in Scholastica fertur historia: Plura (inquit) fuerunt atria circa templum, sicut in Psalmo legitur: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.37 De interiori autem atrio fit hic tantum mentio. De eodem et de secundo tractat Josephus: præter quæ duo, fuerunt et alia atria duo. Itaque atrium istud interius erat platea grandis, ex omni parte circa templum diffusa per quadrum, hoc est quadrata in gyro templi, sicut et templum erat in quadro formatum: eratque platea illa altera parte longior, sicut et templum; et ante fores templi ad orientem plurimum extendebatur, quoniam ibi stabat altare holocaustorum æreum et mare, in quo lavabant se sacerdotes, et luteres, in quibus hostiæ lavabantur, atque ibidem sacerdotes ac Levitæ coram Domino (adstante populo) ministrabant; et circa utrumque latus templi non erat tam magna. Ab occidente vero strictior erat. Pavimentum autem vario marmore stratum erat, et diversis imaginibus venustatum. Et brevis murus cingebat ipsum: qui murus fuit in altitudine trium cubitorum; eratque cubitus unus de lapidibus unius coloris, cubitus secundus de lapidibus alterius coloris, et tertius tertii. Interius quoque murus iste vestiebatur cedro; et positus fuit murus per gyrum in extremitate hujus, ut ceteros a ministris divideret, et ab ingressu atrii hujus prohiberet. Ad hunc murum se apodiabant psallentes; et conversi ad populum, alloquebantur eumdem.
Anno quarto regni Salomonis fundata est domus Domini, hoc est, incepta fieri, ut patuit in exordio hujus capitis, mense Ziph; et in anno undecimo regni ejus, mense Bul, vel, ut alii dicunt, Zebul (ipse est mensis octavus) undecimi anni præfati, cui mensi correspondet secundum nos September, ut dicit Beda, seu partim October, ut aliqui dicunt, perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis;38 ædificavitque eam annis septem.
Footnotes
-
* Ziv seu Zio ↩
-
Judic. xi, 26. ↩
-
I Reg. iv, 18. ↩
-
III Reg. ii, 11. ↩
-
Judic. iii, 11. ↩
-
Exod. xvi, 35. ↩
-
Judic. viii, 28; ix, 22. ↩
-
Judic. x, 2, 3. ↩
-
Judic. xii, 7, 9, 11, 14. ↩
-
Judic. x, 8. ↩
-
Judic. v, 32. ↩
-
Act. xiii, 21. ↩
-
Act. iii, 11. ↩
-
Exod. xxvi, 33. ↩
-
Cf. II Par. iii. ↩
-
Matth. iv, 5. ↩
-
I Esdr. i, 2; vi, 14, 15. ↩
-
IV Reg. 1, 2. ↩
-
Deut. xxii, 8. ↩
-
II Par. III, 9. ↩
-
II Reg. VII, 12. ↩
-
Eccl. X, 2. ↩
-
Hebr. IX, 4, 5. ↩
-
Exod. XXVI, 33. ↩
-
II Par. III, 14. ↩
-
II Par. III, 5, 8. ↩
-
Hebr. IX, 6, 7. ↩
-
II Par. III, 9. ↩
-
Exod. xxx, 1-9. ↩
-
II Par. IV, 1. ↩
-
Exod. xxv, 18. ↩
-
Exod. xxv, 18-20. ↩
-
II Par. III, 13. ↩
-
II Par. III, 5, 7. ↩
-
II Par. III, 6. ↩
-
Ps. LXXIII, 6. ↩
-
Ps. cxxxiii, 1. ↩
-
* Ziv seu Zio ↩
Chapter 10 of 33