Articulus 10
DE SPIRITUALI ET MYSTICA EXPOSITIONE HUJUS CAPITULI SEXTI.
PER hoc quod Salomon rex opulentus ac sapientissimus, ædificavit Deo speciosissimum ac pretiosissimum templum, præfiguratum fuit, quod Christus, in cujus manu sunt regnum, potestas et imperium, ædificaret Deo Patri seu superbeatissimæ Trinitati pulcherrimum incomparabilis pretiositatis dignitatisque templum, universalem Ecclesiam, quam toto terrarum orbe per Apostolos per fidem, caritatem, et gratiam congregavit:1 pro cujus salute pretiosissimum proprii sanguinis effudit ac dedit thesaurum.2 De quo a Zacharia prædictum est: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et ædificabit templum Domino.3 Quemadmodum autem Salomon fecit templum in monte Moria, sic Christus in sublimitate gratiæ ac virtutum, in apice contemplationis, in caritatis perfectione statuit, construxit et consummavit Ecclesiam suam. Denique per hoc, quod in area Ornan Jebusæi templum Salomonis constructum est, præsignatum videtur, quod in terra gentilitatis Ecclesia est diffusa.
At vero per hoc, quod templum Salomonis quadrangularis fuit figuræ, præmonstrabatur, quod Ecclesia Christi æqualitate justitiæ ornaretur, et quatuor virtutibus cardinalibus ad præclaram pertingeret quadraturam. Per longitudinem templi, longanimitas Ecclesiæ in exspectatione futuræ beatitudinis denotatur; per latitudinem, caritas, quæ ad omnes extenditur, et inimicos complectitur; per altitudinem, perfectio insinuatur internorum profectuum, sublimitas contemplationum, vertex divinorum charismatum. Per porticum templi, status incipientium; per primam templi partem, status proficientium; per partem templi interiorem, status perfectorum exprimitur. Per fenestras templi obliquas, intelliguntur libri sacræ Scripturæ, illuminantes Ecclesiam; vel ipsi prædicatores, qui lumen veritatis pandunt hominibus, et Solem justitiæ adducunt credentibus. Sed quia in Scripturis est quædam obscuritas, atque in prædicatoribus ac prælatis cognitio imperfecta, quia per speculum in ænigmate vident, culparum quoque admixtio ac defectus justitiæ invenitur in eis, recte fenestræ istæ dicuntur obliquæ.4 Unde et Isaias: Universæ, inquit, justitiæ nostræ quasi pannus menstruatæ.5
Insuper, per tres templi mansiones seu partes ab infimo usque ad supremum, significantur tres status fidelium, utpote conjugatorum, religiosorum, ac prælatorum: inter quos, conjugati sunt infimi, religiosi medii, prælati supremi. Per parietes templi, signantur diversæ gentes, ex quibus constat Ecclesia; per pavimentum, sancta humilitas multipliciter decorata; per deambulatoria, divina præcepta et evangelica Christi consilia, in quibus et per quæ salubriter ambulatur ac tenditur ad salutem; per latera et apodiamenta a casu præservantia, intelliguntur discretio, timor Dei, custodia cordis, oratio ardens, et confidentia jugis in Domino; per atrium templi, occupatio fidelium in exterioribus rebus: per quam ab arcta via salutis frequenter receditur;6 tamen ne nimium recedatur, per murum atrii, regimen pastorale muniens ac circumdans gregem fidelium recte accipitur, per quod a damnabili præservantur ac cohibentur recessu. Tabulæ cedrinæ, quibus parietes sunt operti, designant exteriorum exemplaritatem, et virtuosæ famæ odorem, per quæ efficimur bonus Christi odor in omni loco, proximisque suaves;7 atque nos ipsos ac proximos, a vitiorum putredine præservamus, dæmones quoque persequimur et fugamus. Deo etenim conscientiæ puritatem, proximis exemplaritatem ac bonam tenemur famam. Nempe, ut asserit Glossa, cedrus est imputribilis arbor, boni odoris, jucundi adspectus: quæ accensa, suo odore fugat perimitque serpentes. Trabes, sunt grandia illa divinæ pietatis auxilia, angelicarum potestatum subsidia, præsidentium sustentamenta, quibus in electis conservantur, deportantur ac roborentur virtutes, gradus et status fidelium.
Domus autem quum ædificaretur, de dolatis lapidibus atque perfectis ædificata est. Non enim aliquis Christo atque Ecclesiæ potest salubriter incorporari, nisi in Baptismo aut Pœnitentiæ sacramento ab inculta, rudi et cruda conversatione sua pristina, originalive culpa mundatus, et fide, spe ac caritate ornatus. Et malleus et securis et omne ferramentum, non sunt audita in domo quum ædificaretur: quia fideles capiti suo Christo ac matri suæ Ecclesiæ incorporantur quieta et interiori ac insensibili operatione Spiritus Sancti, per vitiorum expulsionem et infusionem virtutum. Spiritualis namque et interna est ædificatio ista, sicut ait Apostolus: In Christo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino; in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. Per ostium templi intelligitur fides, quam primo ac firmiter oportet habere; vel Baptismus, qui est janua sacramentorum; vel Christus, qui protestatur, Ego sum ostium ovium.8 Et per cochleam ascendebant. Per cochleam designatur difficilis ad virtutum profectum ac perfectionem ascensus. Ars quippe et virtus sunt circa difficilia; et in ascensu nostro ad veram felicitatem non itur semper directe, sed frequenter hinc inde gyratur, tarde proceditur, tortuositates occurrunt, quibus oportet resistere; nec coronatur nisi qui prævalet.
Texit quoque domum laquearibus cedrinis. Laquearia ista, sunt ornata ac dulcia dona Spiritus Sancti, quibus et ipsæ virtutes perficiuntur et expediuntur, ac ipsi fideles, dirigibiles ac dociles a Spiritu Sancto redduntur, sicut in Evangelio ait Salvator: Erunt omnes docibiles Dei. Et Psalmista: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.9 Et ædificavit tabulatum super omnem domum. Tabulatum istud altissimum toti Ecclesiæ eminens, est conversatio Christi in sæculo isto, quam nullus valet plenarie imitari. Rursus, tabulatum seu deambulatorium vel domicilium istud, est caritatis perfectio, mystica theologia, angelica et cœlestis conversatio ducta in carne, ut Paulus fatetur: Nostra, inquiens, conversatio est in cœlis. Denique tria deambulatoria illa, designant tres vias perveniendi ad totius fontem salutis.10 Prima et infima est via mandatorum. Secunda est professio et conversatio religiosorum cœnobitarum in societate viventium. Tertia, anachoretarum, quorum vita est super hominem, quum homo sit naturaliter animal sociale, civile. Et operuit domum lignis cedrinis. Ligna cedrina sunt homines sublimis dignitatis, exemplaris ac dulcis conversationis, sinceri ac integri cordis:1112 quibus Ecclesia operitur, dum tales ceteris præficiuntur. Et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Quemadmodum per pavimentum humilitas, quæ in basso et imo se collocat, designatur; sic per abietem arborem altam, magnanimitas insinuatur, quæ divinæ omnipotentiæ innitendo auxiliis, in summo se figit. Deus autem mira moderatione disponit, ut in electis suis humilitas magnanimitatem non excludat, et magnanimitas humilitatem perficiat ac venustet.
Insuper, per hoc, quod exterior pars templi fuit interiori parte ipsius in duplo major ac longior, figuratur, quod in Ecclesia multo plures sunt sæculares et conjugati, quam spirituales ac religiosi. Per arcam significatur Christi humanitas, seu Eucharistiæ sacramentum, vel mens viri heroici: quæ arca in oraculo ponitur, quia in secretioribus ecclesiarum locis, atque in devotissimis Dei servis Christus homo ac Sacramentum custodiuntur. Altare vestivit cedro. Altare, est fides, in qua quidquid boni agimus, Deo offerimus; vel caritas, sine qua nil meritorium et Deo acceptum est; seu Christus, in cujus merito Deo omnia nostra sacrificia immolamus. Hujus altaris operimentum et vestitus ac decoratio, est devotionis suavitas, fervor orationis, conversatio sacrificiis correspondens. Domum operuit auro purissimo, id est, Christifideles fide et opere Christianos tegit ac perficit Dominus sincero ac spirituali amore, de quo fertur in Apocalypsi: Suadeo tibi emere aurum ignitum, probatum.13
Et fecit duos Cherubim: per quos intelliguntur excellentes illuminationes atque scientiæ utriusque Testamenti, ac dignitates angelicæ, et supernorum obsequium civium, aut etiam sacerdotum qui in Scripturis angeli nuncupantur: qui ad Christi obsequia sunt parati, et in ipsum respiciunt, dum omne quod operantur, ad ejus honorem et gloriam recta intentione ordinant ac reducunt.141516 Alæ Cherubim, sunt agilitates eorum ad exsequendum celerrime quidquid jusserit conditor Deus; subsidia obsequiaque ipsorum, quibus et Creatori jugiter obsequuntur, et militanti Ecclesiæ suffragantur, ac sibi commissos custodiunt, obumbrant ac tegunt: ideo alæ Cherubim tangebant parietes; sed et ala unius alam alterius, quia concorditer faciunt hæc, et sibi invicem cooperantur, caritate quoque nectuntur, et totam militantem perambulant ac circumdant Ecclesiam. Qui tecti sunt auro, id est ardentissima caritate. Et sculpsit variis cælaturis. Per omnem illam templi picturam et cælaturam, recte accipiuntur multi ac magni ornatus Ecclesiæ in fructibus et beatitudinibus, in desideriis sanctis, in operibus supererogationis, exercitationibusque internis et adspirationibus ac occupationibus mentis in Deo assiduis. Unde in Canticis loquitur Sponsa: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.17 Quæ et per anaglypha exprimuntur: nempe, ut ait Isidorus, anaglypha sunt vasa escaria sursum sculpta, ἀπὸ τοῦ ἀνά, quod est sursum, et γλύφω, sculpere. Et ut asserit Beda, ἀνάγλυφα Græce, Latine dicuntur cælaturæ: quibus infigi Cherubim facit, qui puritatem angelicam edocet esse sectandam, præsertim religiosis et clericis ac prælatis, quatenus qui gradu ac ordine præminent aliis, præpolleant et virtutum operibus.
Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur. Sic nemo est in Ecclesia, tanquam vivum ipsius membrum, et fide ac merito, nisi qui caritate resplendet, et salutari sapientia decoratur:18 siquidem neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat; et vani sunt omnes quibus non subest scientia Dei, qui per Osee testatur:19 Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi.20 Sed et pavimentum domus texit auro. Vera namque humilitas semper caritate ornatur. Et rursus veraciter ait Scriptura:21 Ubi humilitas, ibi et sapientia.
In ingressu oraculi fecit duo ostiola : per quæ designantur vita prælatica et contemplativa monastica, per quas ad interiora pertingitur. Rursus, ostiola ista sunt humiliatio profunda sui ipsius, et timor divinæ majestatis, per quæ ad secreta Altissimi contemplanda intratur. Ostiola quoque sunt lumen naturæ et lux gratiæ, per quæ ad lumen gloriæ itur ac pervenitur. Postes demum et columnæ, sunt majores et perfectiores, qui portare possunt minorum imbecillitates: qui postes esse debent de lignis olivarum, id est personæ gratia pietatis et lumine sapientiæ decoratæ, ut noverint quibus et qualiter debeant condolere, ita ut bonitate, disciplina, discretioneque vigeant, et vinum rigoris, oleumque dulcoris proportionate contemperent. Et duo ostia de lignis abiegnis. Duo ostia intelligi possunt, observatio præceptorum atque impletio consiliorum, juxta illud: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Itemque: Qui vult venire post me, abneget semetipsum.22 Iterum, ostia sunt pastores ac prædicatores, præsertim Apostoli et Prophetæ, vel patientia in adversis et constantia in prosperis. Et utrumque ostium duplex erat, id est per fidem et operationem distinctum, caritate Dei ac proximi copulatum, intus et extra illuminatum; et se invicem tenens aperiebatur, quoniam unum istorum fulcitur ac adjuvatur ex altero, sicque ad profectum procedunt.
Operuitque omnia laminis aureis, id est caritativis affectibus, sine quibus nil meriti sortirentur;23 affixæque erant aureis clavis, id est incitamentis ac motibus filialis timoris ac sancti amoris, quibus nil fortius ligat, nectit aut penetrat. Unde et scriptum est:24 Confige timore tuo carnes meas. Vel clavi aurei sunt verba divinæ Scripturæ ac salubria documenta, per quæ homo adhæret virtutibus, compungitur et unitur. Hinc in Ecclesiaste scriptum est:25 Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi.
Ædificavitque eam annis septem. Septenario universitas designatur, juxta illud in Tobia, quod Raphael dixit:26 Ego sum angelus, unus ex septem qui stamus ante Dominum. Atque in Apocalypsi : Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt. Christus autem Ecclesiam suam ædificat per totum tempus sæculi hujus, quemadmodum contestatur : Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi. Quam et septem donis Spiritus Sancti construit, perficit et sustentat.27
Footnotes
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Apoc. I, 5. ↩
-
Zach. VI, 12. ↩
-
I Cor. XIII, 12. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
II Cor. II, 15. ↩
-
Joann. x, 7. ↩
-
Ps. cxlii, 10. ↩
-
I Cor. xiii, 1-3. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Joann. vi, 45. ↩
-
Apoc. iii, 18. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
Ephes. ii, 21, 22. ↩
-
Malach. n, 7. ↩
-
Cant. ii, 5. ↩
-
Sap. vii, 28. ↩
-
Sap. xiii, 1. ↩
-
Osee iv, 6. ↩
-
Prov. xi, 2. ↩
-
*Matth. xix, 17.* *Luc. ix, 23.* ↩
-
*I Cor. xii, 1-3.* ↩
-
*Ps. cxviii, 120.* ↩
-
*Eccle. xii, 11.* ↩
-
*Tob. xii, 15.* ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
Chapter 11 of 33