Skip to the text

Articulus 11

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : DOMUM AUTEM SUAM ÆDIFICAVIT SALOMON.

HUJUS capituli exordium describit ædificia illa regalia, quæ Salomon fecit pro se et conjuge sua et pro commodis suis. Deinde reditur in isto capitulo ad describenda instrumenta cultus divini, et utensilia templi, ac rerum quarumdam contentarum in eo. Domum autem suam, id est regale palatium cum attinentiis suis, ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit : non quod domus sua fuerit pretiosior aut pulchrior templo et attinentiis suis, imo econtrario fuit; sed quia adhuc erat multum devotus, ardentior fuit circa ea quæ Dei sunt, quam circa propria; multoque plures operarios habuit simul occupatos ad templi, quam ad palatii sui, constructionem. Populus quoque fertur fuisse ferventior circa structuram templi, quam domorum regalium : sed et necessaria pro templo ædificando, erant Salomoni præparata a David; non autem pro aliis domibus construendis, facta fuit ei talis provisio.1

Sequitur de secunda domo regali, non quod in ea commoratus sit rex, sed in ea reposuit aliqua pretiosa, quæ infra tangentur. Ædificavit quoque domum Saltus Libani : quæ domus interdum vocatur, domus Saltus, interdum domus Libani, aliquando domus Saltus Libani, quia constructa fuit de lignis Libani montis seu silvæ circumjacentis : saltus namque pro silva accipitur. De quantitate autem et dimensionibus domus Saltus, subjungitur : centum cubitorum longitudinis : sicque longior fuit templo, quod habuit sexaginta cubitos longitudinis, ut in principio præcedentis capituli recitatur; et quinquaginta cubitorum latitudinis : latitudo autem templi fuit cubitorum viginti; et triginta cubitorum altitudinis :2 templum vero fuit altitudinis centum viginti cubitorum, ut secundo Paralipomenon habetur.3 Verumtamen, quod domus Saltus dicitur in altitudine cubitorum fuisse triginta, quidam exponunt, quod tanta exstiterit altitudo ipsius usque ad ejus solarium, quod vocatur mansio secunda : quia in duas mansiones fuit ascendendo divisa, habens tantum unum solarium. Tectum quoque ipsius fuit planum, juxta consuetudinem Palæstinæ, cujus pars fuit Judæa. Et quatuor deambulatoria inter columnas cedrinas. In utraque etenim mansione domus istius, erant tres cedrinarum ordines columnarum secundum longitudinem mansionum : sicque tam inferius quam superius inter ipsas columnas erant deambulatoria duo, et inter columnam ex una parte extremam, et parietem sibi proximum, fuit deambulatorium unum; similiter inter columnam in alia parte extremam et parietem sibi vicinum. Unde subjungitur : ligna quippe cedrina exciderat in columnas, id est, de ipsis cedris fecit columnas in domo ista. D

Et tabulatis cedrinis, id est asseribus de cedro præcisis, vestivit totam cameram domus istius, videlicet superiorem concamerationem, quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur.4 In quolibet namque trium ordinum columnarum, erant quindecim columnæ, quæ simul sunt quadraginta quinque. Hinc subditur: Unus autem ordo habebat columnas quindecim contra se invicem lateraliter positas, et e regione se respicientes ex latere, æquali spatio inter columnas exsistente, ita quod æqualiter distabat una ab alia, et similiter unus ordo columnarum ab alio; et super columnas posita erant quadrangulata ligna in cunctis æqualia in quantitate, et similia in qualitate figuræ quadrangularis: quæ erant ibi pro trabibus sita, ad sustentandum solarium et etiam tectum planum.

Denique ante palatium erant tres porticus. Prima, palatioque vicinior, fuit major, de qua sequitur: Et porticum columnarum, id est columnis subnixam, fecit quinquaginta cubitorum longitudinis: totque cubitorum fuit latitudo palatii; et triginta cubitorum latitudinis : de cujus altitudine hic tacetur. Sequitur de porticu secunda. Et alteram porticum fecit in facie porticus majoris, id est directe ante eam. In secunda hac porticu fiebant et proferebantur communia quæque judicia. Et columnas et epistylia, quæ ponebantur in capitibus columnarum, et erant capitella ac ornamenta earum, super columnas fecit. Porticum quoque solii, in qua rex Salomon sedebat ad judicandum : unde subditur, in qua tribunal est, fecit; et texit, id est, intus operuit, lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem, id est tectum; et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu, id est in medio porticus hujus, seu infra eam, simili opere. Quidam per domunculam istam, intelligunt ipsum thronum judicialem Salomonis situm in porticu ista.5 Alii verisimilius dicunt, quod in porticu ista erat facta quædam domuncula, in qua collocatus fuit thronus regis præfatus : de cujus formatione, dispositione et pretiositate infra habetur. Porro, ut Rabanus ait, solium proprie dicitur regum, thronus judicum, cathedra doctorum. Frequenter tamen unum istorum pro alio sumitur.

Præterea, pro clariori horum intelligentia advertendum, quod Magister in historiis scribit: Domus, inquit, Saltus duplex erat, id est in superiorem et inferiorem partem divisa, unum habens solarium; et ex duplici erat materia. Pars inferior erat lapidea, et dicebatur NECHOTA, id est pigmentaria, in qua reponebantur aromata et pigmenta ad usus templi ac regiæ domus, ut ex beneficio (id est proprietate et virtute) terræ ac muri lapidei, diutius vigerent quasi recentia. Unde et super Isaiam scribit Hieronymus, Pro domo NECHOTA quidam transtulerunt, Domus thymiamatis;6 quidam, Domus storacis. Porro superior pars domus istius lignea erat, de lignis Libani facta: propter quod vocata est domus Saltus Libani. Aliqui tamen putant eam ideo sic vocatam, quoniam circumquaque consita erat arboribus et viridariis miræ recreationis, juxta densitatem seu diversitatem et amœnitatem saltus Libani.

Scriptum est enim secundo Paralipomenon : Posuit ea, videlicet scuta, rex in armamentario, quod consitum erat nemore.7

In hac etenim parte reponebantur arma, ut beneficio ligni, rubiginem non sentirent, id est non contraherent. Nec solum ponebantur ibi arma ad pugnandum, sed etiam ad decorem et ostentationem regii fastus.

Fecit enim rex Salomon ducenta aurea scuta, in quorum unoquoque erant sexcenti sicli auri :8 imo et totidem lanceas aureas, ut secundo Paralipomenon habetur.9 Fecit quoque trecentas aureas peltas, quarum quædam erant rotundæ, aliæ instar semicirculi factæ.10 Peltæ namque dicuntur hic media scuta, figurata instar lunæ semiplenæ. His utebantur custodes regis, ante ostium domus excubantes. Et quando rex egrediebatur, præcedebant eum equitantes et ferentes hujusmodi arma juvenes flavi, quorum capilli descendebant usque ad dorsa equorum, adjicientes comis suis tincturam auri, sive ut aliqui legunt, cincturam auri, id est aurea quædam serta, ut eorum capita radiis solis perfusa, fulgerent ac radiarent. Hos rex sequebatur in curru. Solebat enim exire Jerusalem usque ad quemdam locum, distantem ab urbe duobus funiculis, id est duobus appensis : et dicebatur locus ille, hortus Eden, id est deliciarum. Sequitur de domo reginæ.

Domum quoque fecit filiæ Pharaonis conjugis suæ supremæ, quam duxerat Salomon uxorem, quam et præ ceteris valde dilexit, tali opere, quali et hanc porticum, de qua immediate jam dictum est. Non tamen per omnia similis fuit domus reginæ huic porticui, quia non claudebatur columnis ut porticus; sed in materia similis fuit, quia de pretiosis lapidibus habuit fundamentum et muros sive parietes. Unde subjungitur: Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam, id est regulam, atque mensuram congruæ quantitatis, tam intrinsecus quam extrinsecus, id est in utraque superficie, serrati erant, id est secti et complanati; a fundamento usque ad summitatem parietum, videlicet usque ad solarium, et intrinsecus, scilicet in domo positi erant hujusmodi lapides, puta in pavimento, usque ad atrium majus, quod fuit in circuitu hujus domus (vel usque ad atrium domus regis) quod fuit rotundum; atrium autem templi erat quadratum, sicut præhabitum est. Fundamenta autem domus reginæ, erant de lapidibus pretiosis, forsan marmoreis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum, in longitudine aut latitudine. Et desuper, videlicet super lapides illos in fundo locatos, lapides pretiosi, forsan alterius speciei, æqualis mensuræ secti, erant dispositi; similiterque de cedro, id est, ligna cedrina erant ibi disposita. Et atrium majus rotundum jam præfatum, trium ordinum de lapidibus sectis fuit, qui tripartito ordine erant situati, et unius ordinis de dolata cedro, id est, tabulis cedrinis dolatis vestiebantur. Necnon et in atrio domus Domini interiori, fuit dispositio talis, hoc est in atrio sacerdotum. Unde in fine præcedentis capituli scriptum est : Ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri;11 sicque ex illorum expositione verborum ibi inducta, patet sensus istius passus. Et in porticu domus, videlicet templi, taliter fuit dispositum. Hæc est porticus sita in facie templi, de qua præcedenti capitulo scriptum est, Et porticus erat ante templum.

Misit quoque rex Salomon ad Hiram regem Tyri, et tulit, id est, inde fecit sibi sponte adduci, Hiram operarium artificem, regis ministrum, de Tyro, filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre ejus Tyrio exsistente, id est de Tyro, et sic ex parte patris fuit gentilis, ut littera sonare videtur : et si pater ille fuit ad cultum unius veri Dei, seu ad Judaismum conversus, excusabilior fuit illa Hebræa quod contraxit cum illo. Tamen de hoc, an scilicet pater ejus fuit natione gentilis, plenius super Paralipomenon dictum est. Sed his obviare videtur, quod secundo Paralipomenon sic legitur : Misit Salomon ad Hiram regem Tyri, dicens :12 Mitte mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, etc.; et postea legitur ibi Hiram rex Salomoni inter cetera scripsisse, Misi tibi virum prudentem et scientissimum, etc.13 Sed horum concordantia facilis est, ut dicatur, quod Salomon per litteras et per nuntios rogavit et procuravit sibi mitti hujusmodi virum, sicque rex Tyri ad instantiam Salomonis misit hunc ipsum. Quod vero hic scribitur, Salomon misisse et tulisse hunc virum de Tyro, per recapitulationem est accipiendum. Nam fecit hoc, antequam constructionem templi incepit.

Artificem ærarium, et plenum sapientia et intelligentia et doctrina ad faciendum omne opus ex ære, id est scientem operari in ære, imo et in auro, argento, ferro, marmore, lignis, purpura, hyacintho, bysso et coccino; et scivit cælare omnem sculpturam, et invenire prudenter quidquid in opere necessarium fuit, ut præallegato Paralipomenon continetur libro.1415 Unde ob tantam viri illius peritiam, Hiram rex vocavit eum patrem suum. Præterea quæri potest, qualiter artifex ille dicatur hic filius mulieris viduæ de Nephthali tribu, quum in Paralipomenon asseratur filius mulieris de filiabus Dan. Ad quod super præallegata Paralipomenon verba responsio est conscripta. Qui quum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, id est ædificia quæ Salomon fieri jussit, et utensilia eorumdem : non quod Hiram ille propria manu fecerit omnia illa, sed tanquam architectus direxit cooperatores suos, et aliqua per se fecit.

Et finxit, id est formavit, duas columnas æreas : quæ fusiles erant, et fusæ ex ære, non ductiles; et erant cavæ, non solida, juxta illud Jeremiæ, Grossitudo columnæ quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat; decem et octo cubitorum altitudinis fecit columnam unam;161718 tantæ quoque altitudinis fuit et alia. Verum his obviare videtur illud secundi Paralipomenon, Triginta et quinque cubitos altitudinis habebant.19 Respondetur, quod stipes utriusque columnæ habuit decem et octo cubitos in altitudine, ut hic fertur; et præter stipitem, quælibet habuit basim et caput ac capitellum; longitudoque capitis fuit quatuor cubitorum, ut aliqui dicunt. Tamen in Paralipomenon legitur : Porro capita earum, quinque cubitorum. Longitudo quoque capitellorum quinque cubitos continebat, ut in textu hic scribitur. Ex quibus relinquitur, quod longitudo basis, de qua Scriptura non loquitur, fuit septem seu octo cubitorum. Et linea duodecim cubitorum ambiebat, id est circuibat, columnam utramque. Hoc aliqui sic exponunt, quod quælibet columna continebat in circuitu seu rotunditate sex cubitos. Sed verius perhibetur, quod quælibet in gyro rotunditatis suæ, continebat duodecim cubitos, quum in Jeremia scriptum sit : Decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam.20 Quidam vero istos duodecim cubitos lineæ seu funiculi, addunt cubitis columnarum, dicentes, quod erant triginta cubitorum. Sed inepte hoc dicunt, quia in Paralipomenon scriptum est manifeste, quod erant triginta quinque cubitorum in altitudine.21 In isto quoque capitulo et in Jeremia fertur, quod duodecim cubiti erant in circuitu columnarum, quando videlicet aliquis voluit cingere eas.22 Attamen per lineam duodecim cubitorum, ambientem ipsam columnam, quidam intelligunt lineam opere fusili circumductam columnæ in medio ejus. Quod aliis non videtur, quia ab Jeremia linea illa vocatur funiculus : quo nomine designatur mensura.

Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære : id est, unicuique columnæ fecit unum capitellum ære fusum; imo totum columnarum capitellorumque opus, formatum fuit per fusionem, non per malleorum percussionem. Quinque cubitorum altitudinis fuit capitellum unum; similiter aliud. Nam subditur, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum; et facta erant quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Circa quod ait Petrus Comestor : Latera capitelli ex omni parte in modum retis et catenarum erant contexta, tam artificiose ut retia et catenæ magis viderentur apposita, quam insculpta; vel quia solida non erant, sed concava, perforata undique fusa sunt, ut connexiones formam retis præferrent. Hinc secundo Paralipomenon fertur, Et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum :2324 quod ibidem diffuse expositum est. Utrumque capitellum columnarum fusile erat; septena versuum retiacula in capitello uno erant, et septena retiacula in capitello altero, id est, septem ordines habentes eadem cælaturam, occupantes in gyro totum capitelli circuitum; vel septem ordines isti erant dispositi, ascendendo a parte capitelli inferiori, ita quod omnes illæ protractiones erant eodem modo cælatæ, considerarique poterant ex omni parte per transversum sive per longum : sicque versus vocantur hic, lineæ protractæ in latitudine ad modum versuum, in eadem linea ac latere conscriptorum.25 Hinc alii dicunt, quod versus sumitur hic pro ordine, sicut et in Exodo, ubi scribitur, In primo versu erit sardius:26 ut sit sensus, Septem versuum retiacula, id est, septem retiacula erant in quolibet duorum ordinum præfactorum. Erant etenim ibi duo ordines retiaculorum, unus super malogranata inferiora, et alter super superiora; atque in quolibet ordine illo fuerant septem partes perforatæ, quæ retiacula hic vocantur. Retiacula vero proprie nominantur retia parva.

Et perfecit columnas duas prædictas: in quibus epistylium fuit supra, stylus autem seu stipes in medio, et basis inferius; et duos ordines singulorum retiaculorum per circuitum: quod de duobus retiaculorum ordinibus præinductis exponitur; ut tegerent capitella quæ erant super summitatem malogranatorum, quæ dependebant pro parte sub capitellis, ut infra patebit. Eodem modo fecit et capitello secundo.

Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant, id est, in suprema sua parte fuerant liliata, hoc est lilii figuram habentia; erant situata in porticu templi, ut patuit; quatuor cubitorum. Jam dictum est, quod capitellum quodlibet fuit quinque cubitorum: qualiter ergo nunc dicitur, Quatuor cubitorum? Ad istud quidam respondent, hoc quod dicitur hic Quatuor cubitorum, esse referendum ad capita columnarum, quæ dicunt fuisse quatuor cubitorum in alto. Sed hoc videtur alienum a textu, quia præmittitur, Capitella autem, etc.; et rursus, quia ut allegatum est, secundo Paralipomenon legitur:27 Capita earum, quinque cubitorum. Ideo respondendum ex verbis Bedæ dicentis, Quum opus lilii in capitellis quatuor cubitorum esse memoratur, nec additur longitudinis vel latitudinis, relinquitur lectoris judicio, utrum in longitudine vel latitudine intelligi debeat. Quum ergo superius dictum sit, altitudinem capitellorum fuisse quinque cubitorum, restat, mensuram hanc quatuor cubitorum, ad latitudinem posse referri.

Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula. Circa hoc scribit quidam: Loquitur de prædictis capitellis quæ erant super capita columnarum. Sed hoc videtur textui repugnare, dicenti, Et rursus alia capitella. Melius ergo istud referendum censetur ad capitella aliarum columnarum templi, de quibus hucusque specialem mentionem non fecit. Hinc in Scholastica fertur historia: De reliquis columnis vestibuli, id est porticus, modicum agit Scriptura, dicens, Et rursus alia capitella in summitate columnarum. Fecit ergo alia capitella in summitate, id est capitibus, seu super epistylia columnarum illarum juxta mensuram columnæ, id est secundum exigentiam proportionis quantitatis uniuscujusque columnarum illarum minorum: quæ quanto minores fuerunt in stipite quam columnæ illæ duæ majores, eo et earum capitella fuerunt minora; contra retiacula, id est e regione seu ex opposito lateraliter aut directe ipsorum retiaculorum, quæ erant in columnis majoribus.

Malogranatorum autem, id est pomorum sic dictorum, ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Locus iste est multum difficilis, non propter profunditatem materiæ, sed ex imaginationis defectu de re non visa, et obscure descripta. Unde secundum Magistrum in historiis, ambiguum est an istud dicatur de capitellis prioribus. Multi quoque expositores pertranseunt locum istum, sicut et alia quædam capituli hujus obscura.

Porro Lyra circa hæc scribit: Prope inferiorem partem capitelli, erant centum malogranata superposita, et totidem dependentia eis correspondentia; sicque unum malogranatum superpositum, et unum dependens ei correspondens, faciebant unum ordinem: ideo erant ibi centum ordines malogranatorum, et ducenta malogranata. Et eodem modo in malogranatis superioribus tales et tot ordines erant: sicque erant ibi ducenti ordines malogranatorum in universo in uno capitello. Ideo subditur, In circuitu capitelli secundi : quod vocatur secundum, respectu capitis columnæ, cui superpositum erat : quod quidem caput, vocatur hic quodammodo capitellum, respectu stipitis columnæ. — Iterum ante hæc scribit : Capita columnarum istarum, in parte superiori dilatabantur ad modum floris lilii, et capitella ponebantur super stipitem quasi in medio dilatationis illius, et inferior pars capitelli aptabatur stipiti illi, et post aliquam elevationem erat quædam dilatatio in circuitu capitelli per modum cujusdam circuli eminentis, et super circulum illum erant centum malogranata, et sub eodem erant totidem dependentia. Et super circulum istum et super ejus malogranata, erat quædam elevatio strictior, usque quasi prope medium altitudinis capitelli, et dividebatur in septem portiones seu partes per intermedias lineas seu circulos graciles, et quælibet pars erat perforata in circuitu subtiliter secundum varias figuras, sicut fieri solet in ostiis laternarum ærearum; et quoniam capitella et columnæ erant interius concavæ, ideo lumen transiens per illa foramina circumquaque ostendebat pulchritudinem operis illius. Et super istas septem portiones, quæ in littera vocantur retiacula et catenæ, eo quod in retibus et catenis talia foramina et intricationes apparent, erat prope medium capitelli alia dilatatio circularis, prædictæ dilatationi omnino consimilis: et ibi erant centum malogranata superposita, et centum supposita, et desuper septem portiones distinctæ ac perforatæ, sicut præfata; sed erant strictiores, quoniam capitellum in ascendendo restringebatur, et in summitate capitelli erat opus simile lilio, quia videlicet figura lilii fuit ibi impressa seu sculpta.

Hæc Lyra. Contra cujus verba objici potest, quia ex eis habetur, quod in quolibet capitellorum illorum fuerunt malogranata quadringenta : cujus contrarium apparet ex eo, quod secundo Paralipomenon dicitur, Malogranata centum fecit, quæ catenulis interposuit. Unde videntur in quoli-

II Par. III, 16. bet capitello fuisse ducenta malogranata dumtaxat: et sic per ducentos ordines malogranatorum, intelligenda videntur ducenta malogranata linealiter sita, ordinateque posita per capitelli circuitum in locis duobus. Denique in Jeremia scriptum est: Fuerunt malogranata nonaginta et sex dependentia; nec aliquid dicitur ibi de malogranatis superpositis et erectis super illa pendentia. Iterum scriptum est secundo Paralipomenon: Malogranata quoque quadraginta et retiacula duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur. Circa quod quidam dicunt expositores: Duo erant ibi ordines malogranatorum, et in quolibet ordine centum malogranata, et ita ducenta in duobus ordinibus. Denique in isto capitulo infra malogranatorum numerus quasi summarie videtur expressus, quum dicitur: Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis; nec alicubi ponit Scriptura, quod fuerint in columnis illis malogranata octingenta. Præterea extraneum esse videtur, ut per capitellum secundum, intelligatur caput utriusque columnæ, per respectum ad caput columnæ cui superpositum erat: quia in toto isto capitulo et in Paralipomenon, loquitur Scriptura de capitibus et capitellis columnarum istarum distincte, tanquam de rebus diversis. Amplius, paulo ante hæc verba habetur in littera, Eodem modo fecit capitello secundo: et ibi capitellum secundum, pro capitello sumitur speciali. Ista inquisitive sint tacta.

Præterea quæritur, qualiter in Jeremia dicantur fuisse malogranata nonaginta et sex, quum in Paralipomenon asserantur centum fuisse. Ad hoc aliqui dicunt, quod quædam malogranata tempore Jeremiæ forsan jam deciderunt. Alii dicunt, quod quatuor malogranata, quæ Jeremias omittit, ingredientibus porticum non apparuerunt: quoniam columnæ steterunt juxta muros porticus hinc inde, sicque capitella parietibus jungebantur: propter quod videri non poterant quædam malogranata, unde nec exprimuntur ab Jeremia. Hanc ultimam

Jer. LII, 23.

II Par. IV, 13. Cf. Lyranum super III Reg.2829

Jer. LII, 23.

II Par. III, 16. responsionem ponit et sequitur quidam ex verbis Rabbi Salomonis : quæ tamen responsio apparentiam modicam habet, præsertim quum ex ipsius verbis jam dictum sit, quod portiones columnarum erant undique perforatæ, ita quod lumen transiens per illa foramina, satis ostendere potuit omnia malogranata cujuslibet capitelli, quum et porticus fuerit luminosa. Iterum quæritur, quomodo in Paralipomenon dicantur fuisse quadraginta malogranata, quum in eodem legantur fuisse centum, et in Jeremia nonaginta sex, atque in isto capitulo quadringenta. Ad quod satis probabiliter respondetur, quod vitio scriptorum ex similitudine dictionum, textus ille Paralipomenon sit corruptus, habendo Quadraginta pro Quadringenta, præsertim quum in Hebræo habeatur, Quadringenta.

Itaque, quum in textu isto dicuntur fuisse ducenti ordines malogranatorum in circuitu capitelli secundi, potest per capitellum secundum, intelligi capitellum secundæ columnæ;30 et quod de ejus capitello asseritur, de primæ quoque columnæ capitello datur intelligi.

Et statuit duas columnas in porticu templi, hoc est, præfatas duas collocavit ibidem, ut dictum est, juxta muros seu parietes porticus, inter quos fuit ipsius porticus latitudo.31 Quumque statuisset columnam dexteram, id est eam quæ fuit in dextera porticus parte, vocavit eam nomine Jachin, quod interpretatur firmitas, quoniam valde excellentis fuit firmitatis. Similiter erexit columnam secundam, in sinistra porticus parte, non sine multorum adjutorio et labore, et vocavit nomen ejus Booz, vel (ut aliqui dicunt) Booth aut Bez, quod significat robur. Sicque per duas illas columnas designabatur regni Davidici fortitudo, quæ populum sustentavit atque portavit, secundum Hebræos. Et super capita columnarum, opus in modum lilii posuit; perfectumque est opus columnarum. Porro istæ duæ columnæ præ ceteris describuntur, ac propriis nominibus designantur, tanquam aliis in quantitate majores, in qualitate ornatiores, eminentiores in multis, et propter earum mysticam significationem : de qua in sequenti articulo sermo. Siquidem columnæ illæ non fuerunt factæ aut situatæ in porticu, ad sustentandum aliquod pondus, sed ad decorem et præfigurationem. Nam et infra muros porticus stabant, et liliatæ erant in vertice. Lilialis autem figura, non est ad portandum aliquod onus apta.

Præterea quæstio oritur circa præhabita, quoniam dictum est, quamlibet illarum columnarum habuisse in altitudine cubitos triginta quinque : quod non videtur possibile, quum in principio præcedentis dicatur capituli, quod altitudo templi fuit triginta cubitorum, videlicet usque ad primum solarium. Si ergo columna utraque fuit triginta quinque cubitorum, extendisset se quinque cubitis ultra primum tabulatum solarii. Ad istud tamen aliqui tam Catholici quam Hebræi dixerunt, argumentum istud concludere : ideo posuerunt, quod columna quælibet seorsum una cum suo capitello et epistylio, non fuit nisi decem et octo cubitorum, sicut in textu insinuari videtur, quum dicitur, Decem et octo cubitorum columnam unam. Atque ad id quod secundo Paralipomenon legitur, Ante fores templi fecit duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis3233, respondent, hoc esse intelligendum conjunctim, ut sit sensus, quod ambæ simul erant altitudinis tantæ.

Sed contra hoc arguunt alii, quia quum una habuerit ad minus decem et octo in altitudine cubitos, ambæ simul habuissent in altitudine cubitos triginta sex. Præterea, expressa altitudine columnarum, textus specialiter addit hic de altitudine capitellorum, et in Paralipomenon, de altitudine capitum. Unde apparet, quod eorum altitudo, in altitudine columnæ non fuit inclusa. Amplius, altitudine capitellorum subtracta, non remanent nisi tredecim cubiti pro altitudine columnæ : sicque fuisset tam grossa quam longa, dempto cubito uno, quum in textu dicitur, quod linea duodecim cubitorum ambiebat columnam unam. Verum istæ objectiones faciliter solvi possunt. Qui enim vult istam positionem tenere, dicere potest, quod Scriptura in tali computatione non solet minutias numeri curare, nec in Paralipomenon scriptum est, quod ambæ erant tantum triginta quinque cubitorum: ideo sicut numerus major includit minorem, sic minor non excludit majorem. Ad aliud diceretur, quod Scriptura primo summatim ponit totam altitudinem columnarum; deinde in speciali altitudinem capitellorum et capitum, tanquam principalium partium, et amplius ornatarum. Ad tertium poterit dici, quod si columna fuisset sine capitello relicta, indecens fuisset forma hujusmodi; sed quia cum capitello suo erecta stetit, non apparuit indecentia aliqua.

Porro, qui vult primam positionem tenere, ad præinductam potest instantiam respondere, quod columnæ istæ non steterunt infra tabulata aut solaria templi, sed in porticu, de cujus altitudine Scriptura non loquitur. Verumtamen Josephus dicit, quod altitudo porticus ad altitudinem templi surrexit, seu extendebatur: quod si de tota templi altitudine intelligatur, objectio illa est nulla; si autem de altitudine templi usque ad primum solarium, respondent nonnulli, quod porticus fuit constructa in parte montis declivi, ita quod per gradus ascendebatur in templum; et columnæ istæ stabant in inferiori porticus parte, ita quod terra fuit bassior ibi quinque cubitis ipso templi pavimento. Sed huic solutioni obviare videtur, quod secundo Paralipomenon leguntur istæ columnæ ante fores templi stetisse:34 sicque valde modicum a pavimento templi distabant. Nec verisimile est, quod spatio quinque cubitorum pavimenti extremitas, juxta fores exstiterit altior loco porticus sibi quasi contiguo, in quo stabant columnæ: præsertim quoniam Josephus et Magister in historiis contestantur, quod Salomon videns cacumen montis Moria angustum, dejecit illud, atque in aream spatiis amplioribus diffudit.

Postremo, ut fertur, quidam Hebræi aliter quam dictum est, imaginantur de capitellorum figura, dicentes quod erant formata instar grossi pomelli superius liliati: in quorum latiori parte, dicunt fuisse duos malogranatorum circuitus, unum super, alium subter, ita quod in uno capitello non erant nisi ducenta malogranata. Quod, quantum ad numerum malogranatorum, arbitror verum; sed de forma seu figura capitellorum, verius reor quod supra inductum est, quoniam talis forma est pulchrior.

Sequitur de æneo mari, quod ita vocatur, quoniam erat aqua in vase de ære facto contenta. Nam juxta Hebræi idiomatis proprietatem, quæcumque congregatio aquarum notabilis, mare nuncupatur. Interdum tamen vas illud vocatur æneum mare, eratque lavatorium in atrio sacerdotum locatum, in quo fuit et altare holocaustorum: in quo lavacro sacerdotes, ministraturi in templo et sacrificaturi, abluebant manus et pedes. Fecit quoque mare fusile: quia vas illud in quo erat aqua, fuit fusum ex ære, quod Josephus nominat cantharum grandem in figura hemisphærii factum, hoc est scypho consimilem; decem cubitorum a labio usque ad labium: tanta fuit latitudo ipsius ab extremitate superficiei superioris, usque ad extremitatem sibi directe oppositam per diametrum. Illa quippe extremitas in circumferentia, labium appellatur. Rotundum in circuitu: quia ut tactum est, dicitur fuisse hemisphærialis figuræ. Quinque cubitorum fuit altitudo ejus a labio præfato usque ad fundum. Verumtamen elevatum fuit a terra plus quam per cubitos quinque; sed altitudo boum, super quos stetit, non computatur in altitudine ista quinque cubitorum; et resticula, hoc est funiculus, triginta cubitorum cingebat illud per circuitum: sicque ambitus ille fuit in triplo major, quam latitudo. Nam et geometræ probant, quod circumferentia ter continet diametrum et septimam ejus partem. Quum ergo linea diametraliter ducta a labio in labium, fuerit decem cubitorum: constat, quod circumferentia fuit triginta cubitorum, imo et ultra plus quam cubiti; sed illud modicum Scriptura non exprimit, quia in numeris, mensuris atque temporibus non computat ipsas minutias.

Et sculptura subter labium, circuibat illud decem cubitis ambiens mare. Nam mare illud paulatim fiebat strictius infra, ita quod circa fundum habuit cubitos decem in gyro: et ibi, secundum quorumdam expositionem, sculptura ambivit mare; vel si sculptura fuit juxta labium, circuivit mare non totaliter, sed per cubitos decem.

Duo ordines sculpturarum historiatarum, hoc est historias quasdam continentium, erant fusiles, id est fusæ:35 quia litteræ illæ æneæ, in duobus ordinibus circuibant mare in parte ejus præfata ac fusa. Porro quidam Hebræi aliam habent imaginationem de forma ænei maris, ut recitat Lyra, sed non videtur curandum. Et stabant super duodecim boves, qui erant ænei, imo et fusiles, ut secundo Paralipomenon habetur. E quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem. Unde elicitur, quod versus quamlibet mundi plagam situati pariter erant boves tres, capita sua ad eamdem mundi plagam vertentes. Et mare super eos erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant, id est sub mari, ita quod non prominebant, nec apparebant. Unde in Paralipomenon scriptum est: Posteriora boum erant intrinsecus sub mari.

Grossitudo autem luteris, hoc est ænei maris: quod dicitur luter, quasi latus uter, quoniam multam in se continuit aquam. Vel luter a luendo, prout luere uno modo designat abluere: quia in aqua illa abluebantur manus pedesque sacerdotum, non quod aquam introierunt, sed quod aqua trahebatur ex mari, quemadmodum in lavatoriis quorumdam claustralium. Sicque intelligendum est illud secundi Paralipomenon, Sacerdotes lavabantur in mari. Itaque grossitudo, id est spissitudo, luteris, trium unciarum erat, hoc est palmi, seu quatuor digitorum. Nam (ut fertur) in Hebræo habetur, Quatuor digitorum erat spissitudo. Atque in Paralipomenon, Vastitas ejus habebat mensuram palmi.36 Labiumque ejus, videlicet ænei maris seu luteris, erat quasi labium calicis, et folium repandi lilii. Labium illud comparatur labio calicis, in quantum rotundum; et folio repandi lilii, quoniam instar lilii fuit repandum sive recurvum extrinsecus: repandum enim et recurvum, idem significant. Duo millia batos capiebat, id est tria millia metretarum. Unde in quibusdam libris adjectum est, tria millia metretas: quod tamen non est de textu, nec in Hebræo habetur, sed ab aliquo expositore fuit primo per modum glossæ appositum. Batus autem continet metretam cum media: estque batus mensura trium modiorum, ut aliqui dicunt; sed proprie est mensura liquidorum, et est æqualis capacitatis cum ephi, quæ proprie est mensura aridorum. Porro secundum Isidorum, batus continet quinquaginta sextarios. Tamen de quantitate mensurarum nil certum scire valemus, quoniam nomina et continentiæ mensurarum apud diversos multipliciter variantur et distinguuntur.

Sequitur de basibus luterum decem, et de ipsis decem luteribus, qui erant facti ad alium usum quam mare præfatum. Et fecit decem bases æneas, id est ære fusas, juxta numerum decem luterum, de quibus infra habetur, quorum quilibet habuit propriam basim, super quam stetit;37 quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, hoc est, quælibet basis facta fuit instar corporis quadrati, habens in longitudine cubitos quatuor, et quatuor cubitorum latitudinis, et tres in altitudine, sicut subjungitur, et trium cubitorum altitudinis.3839 Et ipsum opus basium, interrasile erat, id est interpolatum, seu in una sua parte planum, atque in alia sculptum, et hoc hinc inde per loca diversa. Sicque basis quælibet fuit interrasilis, quasi rasa inter sculpturas in suis lateribus, quoniam inter plures sculpturas manserunt aliquæ partes planæ.

Et sculpturæ formatæ erant inter juncturas, hoc est in lateribus basis istius quadratæ, cujus juncturæ erant in angulis suis. Nam facta fuit ex quatuor tabulis, quæ in angulis connectebantur. Et inter coronulas et plectas, id est inter circulos et semicirculos, seu certe in lateribus sculptos, sculpti erant leones et boves, ita quod imagines leonum et boum continebantur infra coronulas illas et plectas.40 Proprie autem dicitur plecta, corona aut sertum contextum de juncis et floribus. Et Cherubim sculpta erant ibidem. Unde quod Dominus toties in lege, præsertim in Deuteronomio, prohibuit imagines fieri et locari in tabernaculo, et in templo, intelligendum erat, ut non fierent ad colendum.41 Nam et in tabernaculo Moysis jussa fuerunt Cherubim formari ac statui. Et in juncturis similiter desuper, hoc est, in lateribus tabulæ superioris ipsius basis, erant sculpturæ tales quales in lateribus basis, ut dictum est.42 Et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia, id est, subter colla leonum ac boum43 sculpta erant ærea lora, quæ dependebant sub collis, quibus loris videbantur ligati. Lorum autem vocatur habena seu ligamen, et etiam ferreus circulus quo lorica contexitur.

Et quatuor rotæ per bases singulas : hoc est, sub qualibet basi stabant quatuor rotæ fusiles æneæ, ita quod sub quolibet angulo basis, stetit inferius una rota in exteriori anguli parte; et axes ærei, hoc est ænei stili, qui pertingebant de rota ad rotam. Et per quatuor partes, quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes : hoc est, in quatuor partibus superioris tabulæ basis, factæ erant et fusæ quatuor breves columnæ ad luterem sustentandum, quæ usque ad medium luteris pertingebant, et se invicem ex latere respiciebant : quæ humeruli appellantur, quoniam in humeris onera deferuntur, et gravia sustentantur. De hoc ait Petrus Comestor : In summitate quatuor columnarum angularium, hoc est quatuor angulorum, erant humeri expansi in similitudinem manus humanæ, pedisque aquilæ, super quos tabula, ferens luterem, ita exstitit coaptata, ut naturaliter videretur inserta.

Os quoque luteris, intrinsecus erat, hoc est recurvatum interius, quemadmodum os ænei maris recurvatum fuit, et replicatum exterius, in capitis summitate : id est, orificium hoc luteris situm fuit in suprema ipsius parte; et quod forinsecus apparebat, utpote apertura oris luteris, quæ foris apparuit, unius cubiti erat : ita quod linea tracta directe per orificium illud, unius fuit cubiti; et totum rotundum fuit orificium illud; pariterque habebat unum cubitum et dimidium, hoc est, luter in fundo suo erat unius cubiti ac medii in protractione sui diametri. In angulis autem columnarum, id est in angulis seu juncturis superioris tabulæ basis præfatæ : qui anguli finiebantur ad quatuor illas columnas in quatuor angulis basis sitas, in quibus angulis et latera jungebantur; variæ cælaturæ, hoc est sculpturæ seu picturæ, erant; et media intercolumnia erant quadrata, non rotunda. Intercolumnium nuncupatur, quod situatur inter columnas, vel medium dividens eas. Unde per media intercolumnia, quidam intelligunt latera basis, quæ inter prædictas erant columnas. Alii dicunt media intercolumnia, ipsas tabulas basis, quæ inter columnas fuerunt. Porro, secundum Glossam, media intercolumnia vocat tabulam basis superiorem, quæ instar aliarum erat quadrata, ac consimiliter sculpta, habens in summitate sua rotunditatem seu concavitatem, hoc est foramen rotundum unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur ac residebat.

Quatuor quoque rotæ, quæ per quatuor angulos basis erant, sicut expositum est, cohærebant sibi subter basim : id est, duæ rotæ quæ erant ab una basis parte, conjungebantur sibi per axem præfatum pertingentem sub basi a rota ad rotam. Simili quoque modo duæ rotæ quæ erant ab alia parte basis, mutuo jungebantur et cohærebant. Una rota habebat altitudinis cubitum unum et semis, hoc est unum cum medio : imo quælibet rota habuit altitudinem unius cubiti atque dimidii. Cubitus autem, secundum veriorem positionem, continet longitudinem unius pedis cum medio. Tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri, id est, in figura seu forma artificiali, non in materia, similes erant rotis quadrigarum : idcirco habebant et alia, quæ solent in curribus fieri. Nam subditur, et axes earum : de quibus axibus dictum est; et radii, et canthi, et modioli. Radii hic vocantur, recta atque subtilia illa ligna, aut eis similia, quæ de medio rotæ ad ejus circumferentiam extenduntur, et utrisque infiguntur. Canthi vero, extrema rotæ, quæ per terram circumvolvuntur, seu partes circumferentiæ, quæ inter radios collocantur. Modiolus autem est illud rotundum, quod est in medio rotæ. Omnia fusilia, hoc est fusa ex ære. Unde videtur verum non esse quod quidam affirmat, secundum doctores catholicos potuisse bases illas cum luteribus trahi de loco ad locum per rotas illas. Magister enim in historiis insinuare videtur oppositum. Nam et humeruli illi quatuor, id est quatuor prædictæ breves columnæ, per singulos angulos basis unius dispositi, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant : hoc est, simul cum basi formati et fusi erant, non postea additi, et erant duo conjuncti in una basis parte, alii duo in alia, sicut expositum est.

In summitate autem basis, videlicet in tabula ejus superiori, erat quædam rotunditas, id est perforatio circularis, unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi, habens cœlaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa. Istud jam dictum est atque expositum. Sculpsit quoque in tabulatis illis æreis, non ligneis, quia subjungitur, quæ erant ex ære, et in angulis eorumdem, videlicet prope juncturas tabularum, Cherubim et leones et palmas, hoc est arbores sic vocatas, quasi in similitudinem hominis stantis, id est erectas; vel quod ait, In similitudinem hominis, refertur ad Cherubim, quæ (ut aliqui dicunt) humanam habebant effigiem. Josephus tamen et Magister in historiis per Cherubim intelligere videntur similitudinem avium non visarum. Ut non cœlata, hoc est tam artificiose, ut non sculpta, sed apposita per circuitum viderentur.

In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura sculpturaque consimili, id est simili in specie. Nam reliquæ novem bases, consimiles erant in forma atque materia primæ basi.

Fecit quoque decem luteres æreos, qui positi sunt super præfatas decem bases, ut patuit. Quadraginta batos capiebat luter unus. De mensura bati, jam dictum est. Eratque quatuor cubitorum: sicque luteres isti fuerunt multo minores æneo mari; omnes quoque luteres, ejusdem dispositionis ac materiæ erant. Singulos quoque luteres per singulas, id est decem bases, posuit; et constituit, hoc est, collocavit, decem bases præmemoratas cum superpotis sibi luteribus in atrio sacerdotum, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. Mare autem æneum posuit ad dexteram partem templi contra orientem, hoc est in orientali parte atrii sacerdotum, non tamen directe ad orientem, quia subjungitur, ad meridiem, id est magis divertendo ad plagam australem.

Denique, præinducta expositio de formatione luterum ac basium, procedit secundum expositores catholicos, Bedam, Rabanum, Petrum Comestorem et alios. Quocirca conscribit Lyra: Quoniam luteres facti erant ut lavarentur in eis hostiæ cremandæ super altare; vas autem, quod in superiori parte multo est strictius quam in medio et in parte inferiori, non est aptum ut aliquid in eo lavetur, sed in superiori parte potius debet esse latum et apertum: ideo prædicta luteris figura, non videtur rationabilis. Item, vas cujus labium est recurvatum interius, non est aptum ad hoc, quod immersa in eo, libere extrahantur: quia recurvatio illa detinet ibi immersa, maxime quando orificium est restrictum, ut ponit præfata opinio. Ideo pono hic imaginationem Hebræorum, dicentium quod luter ascendendo dilatabatur, et in superiori sua parte latior erat, puta in orificio. Hæc Lyra. Sed quia expositio Catholicorum præhabita, consonat textui, videttur tenenda; et objecta in oppositum sunt solvenda. Haberent quippe apparentiam aliquam, si hostiæ in sua integritate fuisent in luteribus abluendæ; sed concisæ per partes, lavabantur in illis, juxta illud secundi Paralipomenon, Fecit conchas decem, hoc est luteres, quæ dicuntur conchæ a concavitate, qua erant magnæ capacitatis, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant. Quocirca dicunt expositores, quod Nathinæi primo lavabant membra hostiarum in piscina probatica, et lota tradebant sacerdotibus: qui ea rursus immergebant luteribus, ne interim aliquid maculæ forsitan contraxissent; sicque eviscerata, superposuerunt altari. Præcipue autem lavabantur ibi pedes et intestina hostiarum. Ad imponendum autem et extrahendum hujusmodi, sufficiebat in orificio unius cubiti latitudo. Nec vim habet quod de recurvatione objicitur: quoniam recurvatio illa statim reflectebatur ad interiorem superficiem luteris, idcirco non poterat detinere immersa, ne extraherentur expedite ac libere.44

Sequitur de quibusdam vasis altaris, et utensilibus templi. Fecit quoque Hiram artifex lebetes, hoc est ollas atque caldarias, in quibus vel cineres et prunæ altaris recipiebantur, atque ad locum congruum portabantur, vel carnes quorumdam sacrificiorum coquebantur, de quibus dictum est plenius supra primo libro.45 Unde et Zacharias ait: Erunt lebetes in domo Domini.46 Et scutras, hoc est vasa æqualis amplitudinis in ore ac fundo, facta ad calefaciendum in eis aquam, vel (ut alii dicunt) ad ponendum in eis carbones de altari holocaustorum acceptos, ut portarentur intra primam partem templi ad incendendum thymiama super altare incensi; et hamulas, hoc est fuscinulas ad extrahendum disponendumve carnes. Aliqui legunt, Amulas, id est vasa ad vina fundenda super hostias seu altare. Porro, secundum Ugutionem, hamula est phiala facta instar urceoli.

Et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. Columnas duas præcipuas, de quibus præhabitum est, imo et alias plures, ut patuit; et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos, videlicet unicuique capitello unum funiculum, hoc est circulum instar funiculi, capitellum illud cingentem; et retiacula duo, ut operirent duos funiculos, qui erant super capita columnarum. Consequenter resumuntur, quæ jam in isto capitulo descripta sunt esse facta, et patet sensus ex præinductis. Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis; duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum, qui erant super capita columnarum; et bases decem, et luteres decem super bases, et mare unum, et boves duodecim subter mare, et lebetes, et scutras, et hamulas.

Omnia vasa quæ fecit Hiram Tyrius regi Salomoni in domo Domini: non quod in templo sint facta, sed alibi, ut verterentur in usum templi, et essent ibidem in obsequium cultus divini; de aurichalco erant. Aurichalcum est materia habens auri duritiam ac splendorem, non veritatem neque valorem. Circa hoc in Scholastica fertur historia: Omnia utensilia templi ærea. Nec te moveat, quod aliquando de ære, aliquando de aurichalco dicuntur facta, quoniam idem est, cujus splendor et pulchritudo similes erant auro, ut Josephus ait. Et in campestri regione Jordanis fudit ea rex, id est, fundi ac formari fecit ea rex per Hiram et cooperatores ipsius, in argillosa terra, quæ aptior est aliis terris, tanquam tenacior ad producendum ex ea formas, in quibus fundantur metalla, inter Sochoth et Sarthan, id est loca seu oppida sic vocata; et posuit Salomon omnia vasa in domo Domini. Propter multi- tudinem autem nimiam vasorum, non erat pondus æris, hoc est, ignota fuit quantitas æris ex quo formata sunt. Hoc tamen per hyperbolen dicitur, ad insinuandum maximam æris illius molem.

Fecitque altare aureum : non quod totum fuerit factum ex auro, sed aureis laminis fuit opertum; sicque vocatur aureum, hoc est deauratum. De quo in præcedenti capitulo dictum est, Altare vestivit cedro;47 et intelligitur de altari thymiamatis, quod erat in prima et exteriori parte templi. Et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream : super quam diebus sabbati mane ponebantur duodecim panes recentes et calidi, mundique valde, facti de simila, et manserunt ibi usque ad mane sequentis sabbati; tuncque tollebantur, et a solis sacerdotibus manducabantur, et alii totidem panes similes prioribus ponebantur ibidem; et dicebantur panes propositionis, quoniam coram Deo sic ponebantur. De quibus in Exodo præcepit Dominus : Pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.48 Hinc et mensa super quam ponebantur, mensa propositionis vocata est. Ponebantur quoque in memoriam duodecim tribuum Israel. De his super Exodum atque Leviticum plenius scripsi. Præterea, hoc in loco quum dicitur, Et mensam, ponitur singulare pro plurali, quum scriptum sit secundo Paralipomenon :49 Et mensas decem, posuitque eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris. Et candelabra aurea fecit decem :50 quinque ad dextram, et quinque ad sinistram templi constituens contra oraculum, hoc est in exteriori templi parte coram Sancto sanctorum, seu ex opposito arcæ et oraculi ejus, quæ infra Sancta sanctorum steterunt. Et quasi lilii flores, id est, liliorum similitudinem in candelabris statuit, seu ex eis dependere ac procedere fecit, quoniam facta erant juxta formam et ornatum candelabri Moysis : de quo in Exodo legitur, Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus et calamos, scyphos et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.51 Unde secundo Paralipomenon habetur : Et florentia quædam. Et lucernas desuper, hoc est super candelabra, aureas:52 quemadmodum super candelabrum Moysis erant septem53 lucernæ, quæ erant septem aureæ lampades, secundum expositores, quarum una stabat in summitate candelabri, et tres ex uno latere ejus, tresque ex latere alio, ut dictum est super Exodum.

Et forcipes aureos, ad abscindendum quod combustum fuit de lychno, et flammæ claritatem fuscavit, et hydrias, in quibus positum fuit oleum lucernarum, et fuscinulas, hoc est instrumenta ad extrahendum immunditiam lucernarum formata, et phialas, id est vasa in quibus conservabatur oleum pro unctione regum atque pontificum, et mortariola, in quibus species, ex quibus fiebant unguenta, comminuebantur seu terebantur, et thuribula, de auro mundissimo. Et cardines ostiorum domus interioris, et, pro id est, Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, quod hic pro exteriori parte templi accipitur, ex auro erant. Cardines autem sunt, in quibus ostia suspenduntur atque volvuntur.

Et intulit Salomon in templum quæ sanctificaverat, hoc est, ad divini cultus honorem deputaverat, David pater suus, argentum et aurum et vasa; reposuitque ea in thesauris, hoc est inter divitias, domus Domini.

Demum in expositione secundi Paralipomenon dicta sunt aliqua, ad horum intellectum habendum valentia. Atque ut Josephus refert, Salomon tempore procedente fecit et alia utensilia, valde copiosa ac pretiosa, quæ in Scholastica historia satis compendiose tanguntur.

Footnotes

  1. I Par. xxviii, xxix. ↩

  2. III Reg. vi, 2. ↩

  3. II Par. iii, 4. ↩

  4. Apoc. i, 4. ↩

  5. III Reg. x, 18-20. ↩

  6. Is. xxxix, 2. ↩

  7. II Par. IX, 16. ↩

  8. III Reg. x, 16. ↩

  9. II Par. IX, 15. ↩

  10. III Reg. x, 17. ↩

  11. III Reg. vi, 36. ↩

  12. II Par. II, 3, 7. ↩

  13. Ibid. 13. ↩

  14. Ibid. 14. ↩

  15. II Par. ii, 14. ↩

  16. Jer. lii, 21. ↩

  17. Jer. lii, 21. ↩

  18. Jer. lii, 21. ↩

  19. II Par. m, 15. ↩

  20. Jer. lii, 21. ↩

  21. II Par. m, 15. ↩

  22. II Par. iii, 15. ↩

  23. II Par. m, 16. ↩

  24. II Par. iii, 16. ↩

  25. II Par. ii, 14. ↩

  26. Exod. xxviii, 17. ↩

  27. II Par. III, 15. ↩

  28. vers. 42. ↩

  29. vers. 18. ↩

  30. II Par. iv, 13. Cf. Lyranum super III Reg. ↩

  31. vers. 15. ↩

  32. II Par. III, 15. ↩

  33. III Reg. VI, 2. ↩

  34. II Par. m, 15. ↩

  35. * alias striatarum ↩

  36. Il Par. IV, 5. ↩

  37. vers. 38. ↩

  38. Ibid. 6. ↩

  39. Exod. xxvii, 18. ↩

  40. * ceu serta ↩

  41. Deut. iv, 16-19; v, 8, 9. ↩

  42. Exod. xx, 4, 5; ↩

  43. II Par. IV, 3. ↩

  44. * exteriorem ↩

  45. 1 Reg. II, 14. ↩

  46. Zach. XIV, 20. ↩

  47. III Reg. VI, 20. ↩

  48. Exod.xxv, 30. ↩

  49. Lev. XXIV, 5-9. ↩

  50. II Par. IV, 8. ↩

  51. Exod.xxv, 31. ↩

  52. II Par. IV, 21. ↩

  53. Exod.xxv, 37. ↩

Chapter 12 of 33