Skip to the text

Articulus 12

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI INTELLECTU.

FINXIT duas columnas æreas. Ipsa Ecclesia vocatur columna, dicente ad Timotheum Apostolo:1 Scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Insuper, summa ac robustissima Ecclesiæ columna, cui tota innititur plebs fidelis, est Dominus et Salvator, qui ait:2 Sine me nihil potestis facere. De beatissimis quoque apostolis, Petro, Jacobo et Joanne, Vas electionis testatur, quod videbantur columnæ esse.3 Nihilo minus possunt per duas istas præcipuas templi columnas, Petrus et Paulus intelligi, qui suis prædicationibus, miraculis, virtutibus et doctrinis sustentant Ecclesiam. Rursus, duæ columnæ præclaræ sunt Scriptura veteris Testamenti et evangelicæ legis doctrina, quibus innititur sancta Ecclesia. Et iterum, auctoritas ecclesiastica, et civilis, seu duplex vis, sunt duæ columnæ, quæ decem et octo cubitos habent in altitudine, quia per observantiam Decalogi, ad octo beatitudines perducuntur:4 imo per decem præcepta et octo beatitudines vitæ præsentis, ad regni cœlestis sublimitatem pertingunt. Et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. Linea ista, est vita rectissima seu prædicatio prorsus verissima, et preces ac merita duodecim Apostolorum, quibus circumdantur et adjuvantur fideles; ipseque chorus duodecim Apostolorum, cingit, munit ac tuetur Ecclesiam. Linea quoque duodecim cubitorum, est connexio duodecim fructuum Spiritus, quos ad Galatas enumerat Paulus, quibus gloriosi Apostoli, et ceteri viri perfecti, fuerunt repleti.5

Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum. Capita columnarum, sunt intellectus et voluntas earum, seu sapientia et caritas. Capitella vero, ecclesiasticæ dignitates et auctoritates eis superimpositæ et concessæ: quæ in omnibus debent juste procedere, quod per capitellorum quadraturam est præfiguratum; atque ad omnes sine personarum acceptione æqualiter se habere, secundum quod illorum merita videntur exigere. Quæ etiam debent virtutum contemperationibus decorari, hoc est, virtuosis actibus discrete exhibitis perfici: quoniam dona gratiæ gratis datæ, sine donis gratiæ gratum facientis, nullum efficiunt Deo acceptum: quod per capitellorum reticulationem et catenationem præfiguratum censetur. Utrumque capitellum fusile erat: quia præfatæ ecclesiasticæ auctoritates, atque prælaticæ potestates, sunt supernaturalia dona a Deo infusa, dicente Apostolo:6 Non est potestas nisi a Deo. Unde judicibus et eis qui præsunt, dicitur a Sapiente:7 Data est vobis potestas a Domino, et virtus ab Altissimo. Septena versuum retiacula in capitello uno. Retiacula ista, sunt canones et decreta sanctorum Patrum, quibus capiuntur et deprehenduntur qui rei sunt, et per quæ dirigi debet, exerceri ac informari prælatorum, principum, judicum potestas: alioqui in tyrannidem aut negligentiam verterentur. Quid enim est præsidens sine æquitate et legibus, quam idolum aut tyrannus?

Erant demum capitella hæc liliata in vertice: quoniam decore exemplaritatis, ac bonæ famæ odore debent esse ornati, qui regunt et præsident. Pulchritudo et enim ista et talis suavitas, recte per lilium exprimuntur. Capitella hæc erant in porticu ante templi ingressum: quoniam hi qui præsunt, debent se omnibus exhibere conspicuos ac paratos.89 Erantque quatuor cubitorum, quia quatuor virtutibus cardinalibus debent præcipue præfulgere: justitia, qua inclinentur ad proferendum recta judicia; prudentia, qua dirigantur in judicando ac discernendo malum ac falsum a bono et vero; fortitudine, qua magnanimiter exsequantur ea quæ ad eorum spectant officia: propter quod scriptum est in Ecclesiastico, Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere impietates;10 temperantia, ne per oblectamenta gustus et tactus, obruatur in eis lux rationis, ac vigor sinceritatis: vinum namque et ebrietas auferunt cor;11 et mulieres apostatare faciunt etiam prudentes.12

Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli. Per malogranata, quæ sunt pulchra ac dulcia poma, significantur sacræ Scripturæ eloquia illibata, refectiva atque suavia, de quibus psallit Propheta: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!13 His undique debent esse ornati et abundare qui præsunt, ut valeant informare, consolari, et gubernare subjectos. Porro ducenti ordines malogranatorum, sunt ordinati processus, et copiosæ connexiones salutarium doctrinarum, quibus unusquisque secundum suam capacitatem decenter instruitur, ut paulatim ad perfectiora levetur: quia ut ait Apostolus, Non prius quod spirituale, sed quod animale.14

Columnam dexteram vocavit Jachin, quod interpretatur firmitas; et sinistram, Booz, quod interpretatur robur vel fortitudo: per quod figuratur, quod in aliorum rectoribus debet esse firmitas rationis, et robur insuperabile caritatis, ut nullo impetu passionum, nullo motu vitiorum a recta ratione ac vera caritate recedant. Per istud quoque est significatum, quod in prosperis et adversis debent inviolabiliter esse constantes, ut nec prosperis inaniter exaltentur, nec adversis pusillanimiter dejiciantur. Justus etenim quasi fundamentum æternum; et non contristabit justum et vere sapientem, quidquid acciderit ei. Ideo ait Scriptura: Non te ventiles in omnem ventum; esto firmus in via Dei, et in veritate sensus tui.15 Hinc Corinthiis scripsit Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper.16 Qui ista impleverit, audit et obtinet quod in Apocalypsi Christus promittit: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei.17 Præterea, per duas istas columnas fortissimas et præclaras, significatum est robur regni Christi in Ecclesia militanti.

B Nam regni ejus non erit finis. De quo in Daniele fertur: Dedit ei Antiquus dierum, videlicet Pater æternus, potestatem, honorem et regnum.18 Per dexteram quoque columnam, firmitas spiritualis auctoritatis, cujus plenitudo et vertex in summo Pontifice residet, insinuatur; per sinistram, robur brachii sæcularis.

Fecit quoque mare æneum fusile decem cubitorum. Per hoc æneum mare, sacramentum Baptismi fortissimum denotatur, seu gratia lacrimarum, et compunctionis contritio, seu divinorum exuberantia gratiosa charismatum: quæ omnia, sunt bona desuper fusa, et usque Decalogi adimpletionem pertingunt. In hoc mari lavantur, qui se ipsos Deo sacrificant, et qui Christi sacramenta digne conficiunt, et omnes qui Omnipotenti in mentis puritate cupiunt deservire. Nempe in confessione omnia lavantur; atque in Threnis Jeremias testatur: Magna velut mare contritio tua.19 Quinque cubitorum altitudo ejus: quia hoc mare extendit se ad abluendum quidquid per quinque sensus inique committitur.

Et resticula triginta cubitorum cingebat illud: hoc est, fides superbeatissimæ Trinitatis, seu trium theologicarum virtutum custodia, cum adimpletionibus præceptorum, gratiam præfati maris conservat ac protegit.

Et sculptura circuibat illud. Per sculpturam hanc opera supererogationis, quæ pulchre perornant agentem, accipiuntur.2021 Quum enim in multis offenderimus Deum innumerabiliter plus quam scimus, debemus semper esse ferventes, et nullum tempus infructuose expendere, sed ultra ea ad quæ tenemur, assidue aliquid boni peragere. Duo ordines sculpturarum historiatarum erant fusiles. Duo ordines isti, sunt descriptiones exemplarium operum Sanctorum novi ac veteris Testamenti: quorum exemplis instrui et accendi debemus ad certandum legitime, ad laborandum idonee, ad permanendum in via justitiæ usque in finem. Et stabant super duodecim boves: hoc est, duodecim Apostolorum prædicatione præfatum mare seu Baptisma innotuit, et ipsi ad gentes illud deportaverunt. Et sicut tres boves respicebant ad aquilonem, tres ad occidentem, tres ad meridiem, et tres ad orientem; ita Apostoli vultus suos ad omnes mundi partes ac terminos direxerunt, quibus fuit præceptum: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ, baptizantes omnes gentes, etc. Quorum posteriora intrinsecus latitabant sub mari: quia virtute et gratia baptismali, carnalia quæque opera occultantur ac removentur. Vel posteriora, sunt præmia vitæ sequentis, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec mens comprehendere valet; unde ait Apostolus: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

Marc. xvi, 15; Matth. xxviii, 19.

Is. lxiv, 4; I Cor. ii, 9.

Coloss. iii, 3.

Grossitudo luteris, trium unciarum erat: quoniam sancti viri qui aliorum columnæ dici merentur, et pusillorum imbecillitatem pie supportant, pondere discretionis, maturitatis, et fraternæ dilectionis ornantur; nec leves, sed graves sunt animo, et dicunt Altissimo: In populo gravi laudabo te. Labiumque ejus, quasi labium calicis, et folium repandi lilii. Labium enim prælatorum, columnariumque personarum, non est clausum ex indiscretione, sed apertum ex ratione: ita quod sicut calix potu in se contento reficit, exhilarat et confortat potantes, et sicut lilium suo adspectu atque odore oblectat; sic ipsi sapientia in ipsis contenta, instruunt, alunt et roborant audientes, suorumque amœnitate sermonum delectant eosdem, ita ut dicant: Quam dul-

Ps. xxxiv, 18.

Ps. cxviii, 103. cia faucibus meis eloquia tua! Idcirco per Jeremiam promiserat Dominus: Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos sapientia et doctrina. Duo millia batos capiebat. Sancti etenim viri ac præsidentes, quanto plus in gratiæ donis proficiunt, tanto majoris incrementi capaces redduntur; et quo plures ad Deum converterint, tanto plures optant convertere. Gloriosi etenim Apostoli multa millia ex Judaismo et multa millia ex paganismo converterunt ad fidem, ac Christo incorporaverunt.

Jer. iii, 15.

Act. ii, 41; iv, 4.

Et fecit decem bases æneas. Per bases, quæ erant luterum fundamenta et sustentationes, signantur sanctæ humilitates, in quibus fundaverunt se et totam vitam suam septuaginta et alii discipuli Christi: qui denario exprimuntur, quia Decalogi præcepta cum eminentia impleverunt. Vel decem bases, sunt decem præcepta, seu decem epistolæ Pauli scriptæ et missæ decem Ecclesiis, ut ait Hieronymus. Et ipsum opus interrasile erat: id est, viri perfecti et aliorum rectores, conversationem habent in multis ornatam virtutibus; in aliquibus tamen planam ac simplicem, et quotidianis humanæ fragilitatis defectibus mixtam: ita quod partim ornati sunt, partim non decorati. Propter quod unus eorum: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Et alius: In multis autem offendimus omnes. Et sculpturæ inter juncturas. Per varia et decora illa ornamenta sculpturarum atque imaginum animalium, hominum et arborum, præfigurati noscuntur magni et multi ornatus Ecclesiæ, in omni suo statu et gradu, in donis gratiæ gratum facientis et gratiæ gratis datæ, in ordine incipientium, proficientium et perfectorum, in variis religionibus et sacris Ordinibus, in virtutibus, donis, beatitudinibus et fructibus, in contemplationibus et affectionibus sanctis, exercitiisque internis.

I Joann. i, 8.

Jacob. iii, 2.

Et quatuor rotæ per bases singulas, id est doctrina, legis instructio, Prophetarum documenta, Evangelii et Apostolorum traditio in suis epistolis : per quæ quatuor feruntur fideles ad omne bonum, et de peregrinatione exsilii ad lucem gloriæ æternalis. Et axes ærei, id est profectus spirituales de virtute una in aliam, juxta illud, Ibunt de virtute in virtutem.22 Et per quatuor partes, quasi humeruli subter luterem fusiles. Quatuor humeruli, sunt quatuor ordines mendicantium regulariter conversantium, qui respectu majorum prælatorum pie portantium in humeris paternæ dilectionis ac pastoralis sollicitudinis oves Christi sibi commissas, sunt quasi humeruli, utpote coadjutores et cooperatores pastorum, præsidentiumque majorum. Os luteris intrinsecus erat. Os enim cujuslibet sapientis ac timorati, ad rationis imperium et caritatis instinctum est introversum, ut non aliter nec aliud proferat, quam ratio dictat, caritasque instigat. Ideo ait Scriptura : Os sapientium in corde ipsorum, et cor stultorum in ore ipsorum.23 In capitis summitate, id est apice intellectus qui dirigit os ad loquendum salubria, juxta illud sacratissimi principis Apostolorum : Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Unde et Vas electionis hortatur :24 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.25 In summitate autem basis erat quædam rotunditas. Per rotunditatem hanc, designatur cohabitudo comproportioque virtutum, qua una alteri copulatur et concatenatur. Quadraginta batos capiebat luter unus. Per quadragenarium, tempus pœnitentiæ et opera ejus signantur. Hos autem qui ad actus pœnitentiæ se extendunt, spiritualis pater et prædicator libenter acceptat.

Et constituit bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. Aliquos enim constituit Christus in vita contemplativa et in actibus spiritualis lætitiæ, quæ per dexteram intelliguntur : quos-dam in vita activa et afflictionibus pœnitentiæ, quæ per sinistram accipiuntur. Mare autem posuit ad dexteram partem templi : quoniam gratia Baptismi offert se omnibus gaudiose, prout necessarium est converti volentibus, quum sit janua sacramentorum.

Fecit quoque lebetes et scutras et hamulas. Per vasa hujusmodi, figurata sunt fidelium corda, variis modis disposita ad suscipiendum gratiarum charismata. Omnia vasa de aurichalco erant : quoniam corda humana fragilia sunt, et homines quos Deus facit esse vasa misericordiæ suæ, ex fragili constant materia, quæ foris videtur fulgere, sed intus est sordida. Et in campestri regione fudit ea : quia in loco isto plorationis, calamitatisque valle producit ac statuit eos. Altare aureum, et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream. Altare aureum, est caritas fervens seu fides formata, vel recta intentio : in qua caritate, fide et intentione agenda sunt omnia bona. Porro aurea mensa est divina Scriptura, super quam panes propositionis ponuntur, id est, variæ et salubres expositiones ac spiritualia alimenta fundantur. Et candelabra aurea decem. Per candelabra decem, sumuntur personæ sapientes ac virtuosæ in Decalogi observatione perfectæ, præsertim prælati, qui verbo, fama, exemplo ac opere aliis fulgent. Et lilii flores : per quos accipi possunt virgines mente et corpore, quarum coram Deo castitas fragrat. Et lucernas desuper aureas : per quas septem dona Spiritus Sancti designantur, quæ a caritate non separantur. Lucernæ quoque vocantur viri illuminati ac fervidi, quemadmodum de felicissimo Joanne Baptista loquitur Veritas increata : Ille erat lucerna lucens et ardens.26 Sed et septem sacramenta gratiæ contentiva, per septem illas intelliguntur lucernas.

Et forcipes aureos, id est moderatas correptiones, quibus auferuntur sordes peccantium. Et hydrias, id est mentes aquam salutaris sapientiæ continentes. Et fuscinulas, id est peritas examinationes, quibus quæ intus latent, extrahuntur ac innotescunt, et ipsis fidelibus refectio salutaris exhibetur. Et phialas, et mortariola, et thuribula. Hæc sunt duodecim evangelica27

Christi consilia, salutarem doctrinam præstantia: quibus conteruntur, et ad nihilum rediguntur desideria et peccata carnalia, vanitatesque mundi, et quidquid caritati contrariatur; ac ipsæ virtutes contemperantur, virtuosæ quoque actiones teruntur, et quasi ad minutissima rediguntur, dum per humilitatem parvipenduntur propter mala annexa, atque pro nihilo reputantur respectu infinitæ honorabilitatis incircumscriptibilis et supervenerandissimi Dei, qui reverentia in infinitum majori est dignus, quam ei ab universitate creaturarum queat impendi. In eisdem quoque consiliis Deo thus sanctæ mortificationis offertur, odor suavitatis orationum, psalmodiarum et omnium monasticorum exercitiorum jugiter immolatur. Et cardines ostiorum, id est auctoritates et rationes, quibus fides, spes, caritas, obedientia, virtutesque ceteræ, quibus in regnum cœleste intratur, inituntur, et ad opera bona volvuntur; ex auro erant, quia ex divina Scriptura sumuntur.

Intulit ergo Salomon quæ sanctificaverat David pater suus. Sic Christus non nisi prædestinatos a Patre inducit in triumphantem Ecclesiam, imo nec finaliter in Ecclesiam militantem. Aurum, id est perfectos, argentum, id est proficientes, et vasa, id est incipientes. Ideo dixit: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.28

Footnotes

  1. 1 Tim. m, 15. ↩

  2. Joann. xv, 5. ↩

  3. Galat. ii, 9. ↩

  4. Matth. v, 3-10. ↩

  5. Galat. v, 22, 23. ↩

  6. Rom. xiii, 1. ↩

  7. Sap. vi, 4. ↩

  8. Galat. ii, 9. ↩

  9. 1 Tim. iii, 15. ↩

  10. Eccli. vii, 6. ↩

  11. Osee iv, 11; ↩

  12. Eccli. xix, 2. ↩

  13. Ps. cxviii, 103. ↩

  14. I Cor. xv, 46. ↩

  15. Eccli. v, 11, 12. ↩

  16. I Cor. xv, 58. ↩

  17. Apoc. iii, 12. ↩

  18. Dan. vii, 14. ↩

  19. Thren. ii, 13. ↩

  20. Jacob. iii, 2. ↩

  21. Luc. i, 33. ↩

  22. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  23. Eccl. xxi, 29. ↩

  24. I Petr. iv, 11. ↩

  25. Ephes. iv, 29. ↩

  26. Joann. v, 35. ↩

  27. Eccli. xxi, 29. ↩

  28. Joann. XVIII, 9. ↩

Chapter 13 of 33