Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : TUNC CONGREGATI SUNT OMNES MAJORES NATU ISRAEL.1

RECITATA templi ædificatione, nunc dedicatio ejus describitur. Tunc congregati sunt omnes majores natu Israel cum principibus tribuum: quia in qualibet tribu fuit unus princeps specialis tribui præsidens, tamen sub rege ac principe militiæ; et duces familiarum filiorum Israel. In una etiam tribu erant plures familiæ, atque in una familia multæ domus. Nam omnes nati ex uno quovis filiorum Jacob, dicebantur una tribus, nisi quod tribus Joseph fuit in duas divisa; nati autem ex uno quovis filio filiorum Jacob, erant una familia, ut patet in libro Numerorum.2 Ad regem Salomonem, qui ut secundo Paralipomenon habetur, vocavit et congregavit illos ad se, in Jerusalem urbem regni metropolim, ut deferrent arcam fæderis Domini de civitate David, id est de Sion. Nam illa pars civitatis Jerusalem, vocabatur specialiter civitas David, quia ibidem construxit sibi palatium, et mansionem elegit in Sion, id est in monte sic dicto, in cujus una parte Salomon fecit templum. Porro, ut dictum est secundo libro, David rex transtulit arcam de domo Obededom in tabernaculum, quod ei tetenderat et paravit juxta palatium suum.3

Convenitque ad regem Salomonem universus Israel, id est præfati majores ac nobiliores, in quibus subditi virtualiter continebantur. Aliqui quoque subditorum de singulis tribubus, cum majoribus suis venerunt. In mense Ethanim in solenni die, utpote decimo die mensis illius, quo festum Expiationis celebrabatur, ipse est mensis septimus apud Hebræos, et apud nos vocatur September, juxta illud Alexandri:4 Mensem Septembrem Betanim signare memento. Circa quod loquitur Petrus Comestor, Mense septimo, id est septima lunatione quæ intravit Octobrem: quia (ut fertur) fuit tunc embolismus. Erat quoque mensis ille quasi totus solennis apud He-

Num. xxix, 1 et seq.; Deut. xvi, 9, 10, 13.

III Reg. vi, 37, 38. bræos, ut patet in Levitico, et libro Numerorum, et item in Deuteronomio. Sed objici potest, quod in fine sexti capituli hujus libri jam dictum est: Anno quarto fundata est domus Domini, et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus. Non autem est dedicata, nisi prius perfecta. Non ergo in mense septimo, sed octavo facta sunt ista. Ad hoc in historiis respondet Magister: Potest dici templum in Septembri dedicatum, rege accelerante, et eumdem post templi dedicationem fecisse utensilia aliqua quæ deerant mense septimo: sicque utrumque est verum, quod scilicet octavo mense perfecta est domus in omni opere et utensilibus, et tamen septimo mense sit dedicata.

Num. vii, 9.

II Reg. vi.

II Par. v, 4.

Josue iii, 3; vi, 6.

Num. iii, 26; iv, 25, 26.

Ibid. iii, 31; iv, 15.

Veneruntque cuncti senes de Israel, et tulerunt sacerdotes arcam. In Numerorum libro continetur, quod Dominus jussit arcam portari humeris Levitarum, prout plenius dictum est supra in expositione libri secundi. Unde et secundo Paralipomenon conscriptum est: Portaverunt Levitæ arcam. Quomodo ergo nunc fertur, quod sacerdotes eam portaverint? Ad quod dici potest, quod sacerdotes direxerunt Levitas in arcæ portatione, adstiteruntque eis; seu propter reverentiam ampliorem, exhibuerunt circa deportationem obsequium. Quandoque etiam sacerdotes arcam portabant, sicut in transitu per Jordanem, et in circuitu Jericho, prout in libro Josue habetur. Et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fæderis, id est tabernaculum Moysis, quod erat cum arca in præfato tabernaculo a David constructo. Tabernaculum quippe poterat dissolvi; et dissolutum, portabatur per partes a filiis Gerson, ut in Numerorum libro legitur. Et omnia vasa sanctuarii, id est sacra vasa sub Moyse facta, et quæ David addiderat, quæ erant in tabernaculo Moysis seu David regis usque ad tempus istud; et ferebant ea sacerdotes et Levitæ: quia ad filios Caath pertinuit ea portare, ut præallegato Numerorum libro scribitur, sicut sacerdotes præceperunt Levitis.

Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel quæ convenerat ad eum, gradiebantur cum illo ante arcam, ad Dei et arcæ honorem: siquidem non solum propter venerabiliorem templi dedicationem, sed item ob honorabiliorem arcæ deportationem, populus fuit convocatus. Et immolabant oves et boves, per manus sacerdotum. Quamvis autem capra et hircus erant animalia immolaticia juxta legem, ut in Levitico patet, boves et oves erant sacrificia puriora, et ex eis immolationes principaliores fiebant, utpote holocaustum, et juge sacrificium, et agnus paschalis. Absque æstimatione et numero: quod hyperbolice dictum est, ad insinuandum magnam valde copiam animalium oblatorum.

Et intulerunt sacerdotes arcam fæderis Domini in locum suum, videlicet in oraculum templi, id est in secundam interiorem et sanctiorem templi partem. Unde subjungitur: in Sanctum sanctorum: quia sic vocabatur pars illa, quoniam erant in ea sacratissima quædam, utpote arca, tabulæ testamenti, virga Aaron, urna aurea continens manna, Cherubim gloriæ, propitiatorium, de quo procedebant divina responsa, eratque sedes Dei, qui in illa templi parte specialiter morabatur. Subter alas Cherubim. Siquidem Cherubim expandebant alas suas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes desuper: nam alæ illæ arcam operiebant, sicut in litterali præcedentis capituli expositione innotuit.

Verum his objici potest illud Apostoli ad Hebræos: In priori tabernaculo semper introibant sacerdotes; in secundo autem semel in anno solus pontifex. Si ergo solus pontifex intravit Sancta sanctorum, quomodo sacerdotes illuc arcam licite intulerunt? Dici potest, quod solus pontifex intravit Sancta sanctorum ad offerendum, et hoc regulariter tempore præstituto; sacerdotes vero ad involvendum ea, et ad efferendum, atque ad dandum involuta Levitis, qui ea propriis humeris portaverunt;

Lev. i, 10; iii, 12; iv, 23, etc.

Ibid. i, 2; iii, 1, 6, 7; Exod. xxix, 38; xii, 3.

Hebr. ix, 4, 5.

Ibid. 6, 7.

Num. iv, 4-15. deinde quum Levitæ ea portassent usque ad exteriorem templi partem, reportaverunt ea sacerdotes ad pristinum locum. Ista videtur expositorum intentio libri Numerorum.

Quumque eminerent, id est, prominerent seu extenderentur, vectes, in quibus Levitæ arcam portabant, et apparerent summitates, id est extremitates seu (ut in Paralipomenon legitur) capita, eorum foris sanctuarium, id est extra Sancta sanctorum, ante oraculum, id est in exteriori parte templi ante oraculum situata, et existentibus ibi prope oraculum seu Sanctum sanctorum, non apparebant ultra extrinsecus, id est eis qui longius stabant ab ingressu et velo Sancti sanctorum. De his duobus vectibus scriptum est in Exodo : Facies et vectes de lignis setim, inducesque eos per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis, id est, arca portetur per vectes :5 quorum quilibet transivit per circulos duos circa latera arcæ per longitudinem ejus.

Verumtamen circa hunc passum scribit Lyra : Dicit Rabbi Salomon, quod vectes transibant per latitudinem arcæ, et sic capita vectium erant contra cortinam pendentem in ingressu sanctuarii, et eam aliquantulum impellebant : sicque apparebant ibi [sicut] duæ mamillæ sub veste, id est duo tumores, videlicet partes illius cortinæ sic prominentes ex illa impulsione ; sed quia cortina fuit intermedia, non apparebant corpora vectium nuda, sed tamen figura, sicut videtur manus per chirothecam. His verbis Lyra subjungit : Doctores nostri aliter exponunt, dicentes, quod licet vectes possent videri ab his qui erant prope ostium, non tamen ab his qui longius erant. Circa quod dico, quod expositio ista Catholicorum est verior, utpote magis consona Scripturæ canonicæ : quoniam secundo Paralipomenon asseritur, Vectium quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum ; si vero fuisset quis paululum extrinsecus, eos videre non poterat.678 Circa quod ait Glossa : Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed quum ostia oraculi aperirentur; neque hoc omnibus, sed illis qui propius accedentes, ea quæ intus erant, attentius intuebantur. Ipsa autem arca qualis et qualiter esset posita, illis solum qui intrabant oraculum, videre licebat. Et rursus loquitur Glossa : Quamvis capita vectium accedentibus propius et diligenter intuentibus patebant ante oraculum, quum eminerent : tamen necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes producendis ad claudendum ostiis locum darent.

Qui et vectes fuerunt ibi usque in præsentem diem. Non enim separabantur ab arca, juxta id Exodi : Vectes semper erunt in circulis arcæ, nec unquam extrahentur ab eis.9 Idcirco pro eo quod dicitur, Hi qui fuerunt ibi, etc., secundo Paralipomenon scriptum est : Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem.

In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, id est in monte Sinai, vel prope, cujus montis pes vocatur Horeb. Hæ sunt tabulæ in quibus digito Dei scriptus fuit Decalogus, prout in Exodo inducitur.10 Unde et Dominus dixit ad Moysen : Pones in ea testificationem quam dabo tibi, id est tabulas testamenti. Quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israel, id est, pactum iniit cum eis, quod ipse esset de cetero Deus ipsorum, et ipsi populus ejus :11 in cujus signum contulit eis legem et tabulas testamenti ;12 quum egrederentur de terra Ægypti, id est, egressi essent de ea ; vel, quia desertum in quo mons Sinai situs est, erat desertum Ægypti, nondum erant in toto de terra illa egressi. Verumtamen quando fœdus hoc pepigit Deus, quiescebant ibi ; sed tempore illo, videlicet ante et paulo post, exierunt. Præterea ei quod dictum est, non fuisse in arca nisi tabulas testamenti, videtur contrariari quod ad Hebræos affirmat Apostolus : In qua, utpote arca, erat urna aurea habens manna, et virga Aaron quæ fronduerat, et tabulæ testamenti.13 Respondetur, quod Scriptura hæc loquitur de eo quod fuit principaliter collocatum in arca, puta de tabulis, ad quarum repositionem arca fuit principaliter facta.

Factum est autem quum exissent sacerdotes de sanctuario, in quo reposuerant arcam : quo facto, introierunt exteriorem templi partem ; nebula implevit domum Domini. In Paralipomenon, pro nebula, ponitur nubes : sicque creditur nubes nebulosa fuisse.14 Et non poterant sacerdotes stare in templo, et ministrare Deo in eo, durante nebula illa, propter nebulam. In

Paralipomenon dicitur, Propter caliginem.15 Impleverat enim gloria Domini, id est magnificus Dei effectus, videlicet nubes præfata, sive (ut aliqui dicunt) claritas ingens, domum Domini, utramque scilicet ejus partem. Nebulam illam quidam dicunt fuisse tam tenebrosam, quod sacerdotes in templo stare et ministrare nequibant : et hoc videtur ex eo quod in Paralipomenon (sicut jam allegatum est) dicitur, Propter caliginem. Et rursus, pro eo quod subditur, Dominus dixit ut habitaret in nebula, secundo Paralipomenon habetur, Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine. In Hebræo quoque hoc loco habetur, In caligine ; et apud Nahum conscriptum est : Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.16 Alii dicunt, quod nebula ista fuit clara ac lucida, sicut Christum in sua transfiguratione obumbravit lucida nubes, ut dicunt Evangelistæ :17 sicque propter claritatis excessum, non potuisse sacerdotes ibi subsistere, nec tantum sustinere splendorem. Unde in Scholastica fertur historia : Nebula implevit domum Domini, non metuenda, sed temperata et fulgens, et obumbravit facies sacerdotum, ita ut se invicem videre non possent, nec ministrare. Ceteri opinantur, quod nebula ista fuit in parte lucida, atque in parte aliqua caliginosa, quemadmodum in Exodo fertur de nube filios Israel præcedente, quod erat tenebrosa et illuminans noctem :18 quia in parte sua ad Ægyptios versa ac respiciente, fuit caliginosa ; sed in parte ad filios Israel versa, fuit luminosa. Ad quod persuadendum apparet valere, quod in secundo libro Paralipomenon narratur : Majestas Domini implevit domum, et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum.19

Tunc ait Salomon : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Quasi dicat : Ista apparitio est vere divina, non deceptiva, quia concordat verbis Dei, qui protestatus est se habitare in nebula, ad designandum suæ majestatis incomprehensibilitatem, suæque lucis æternæ plenitudinem superexcellentem. Quocirca in historiis ait Magister : Nunquam Dominus legitur hoc dixisse ; sed quia in monte Sinai apparuit in nebula, et filios Israel præcessit in nube, et ante Moysen positum in caverna transivit nebula, ideo Salomon posuit dictum pro opere, et est sensus :20 Dominus dixit, id est, opere demonstravit. Verumtamen dici potest, Dominum istud ante hæc verba Salomonis dixisse, quia jam Spiritus Sanctus per David in Psalmo erat locutus :21 Posuit tenebras latibulum suum, et caligo sub pedibus ejus.22 In libro Job quoque jam fuerat dictum :23 Nubes latibulum ejus.24 Et iterum Dominus dixit ad Moysen :25 In nube apparebo super oraculum.

Ædificans ædificavi domum, videlicet templum, in habitaculum tuum firmissimum, id est ad hoc, quod tu, Domine Deus, in eo gratiose jugiter commoreris et in ipso resideas : quia oraculum fuit sedes Dei. Unde subditur : solium tuum in sempiternum, id est ad hoc, quod sit locus residentiæ tuæ per omne Testamenti veteris tempus, vel quamdiu domus illa durare valebit. Cognovit utique Salomon cultum legis Mosaicæ post adventum Messiæ cessaturum, et nihilo minus ipse, quantum in se fuit, optavit ut templum a se ædificatum, usque Messiæ adventum duraret, ejusque cultui manciparetur.

Convertitque rex faciem suam ad plebem stantem in atriis, hoc est in atrio mundorum et atrio immundorum, atque in atrio mulierum. Habuit quippe, ut Josephus et Magister in historiis referunt, templum atria quatuor: Primum et templo propinquius, fuit atrium sacerdotum, de quo jam dicta sunt multa; et tamen inter illud et templum, fuit porticus sita. Secundum atrium et eo inferius, fuit mundorum secundum legem: quod fuit in declivi montis latere positum, et a Josepho vocatur basilica grandis vel aula; eratque multo majus atrio sacerdotum, et continebat seu includebat illud in se, et pavimentatum fuit vario marmore, habens murum altitudinis viginti quinque cubitorum interius, exterius vero altitudinis quinquaginta cubitorum secundum collis declivitatem. Et quamvis fuit tam altum, non tamen pertingebat usque ad fabricam templi: propter quod nec ipsius impedivit adspectum. In hoc atrio orabant mundi sub dio, id est sub aere, tempore serenitatis; sub porticibus vero circumjacentibus, tempore tempestatis. Deinde sub hoc atrio, id est infra illud, fuit atrium tertium in declivi montis latere situm, ejusdem schematis, id est facturæ, cum secundo, non tamen ita venustum et pretiosum: in quo orabant mulieres mundæ tantum. Insuper infra istud fuit et atrium quartum, in quo orabant viri et mulieres immundi, atque gentiles. Salomon autem stetit in atrio sacerdotum coram altari holocausti super æneam basim quam fecit, juxta illud secundi Paralipomenon: Stetit coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israel; siquidem fecerat basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, stetitque super eam. Aliqui tamen, sicut et Josephus, per basilicam grandem intelligunt atrium mundorum, et in eo Salomonem dicunt stetisse.26

Et benedixit omni ecclesiæ Israel, id est, bona imprecatus est toti Israelitico populo, pro eis orando. Porro Ecclesia proprie sumi solet pro congregatione Christianorum, et Synagoga pro collectione Judæorum; sed hic sumitur generaliter pro adunatione fidelium. Omnis enim ecclesia

Israel stabat. Et ait Salomon, gratias agens Deo, qui per sensibile signum nubis ostendit sibi gratum esse ædificium Salomonis: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo, id est per os Nathan prophetæ, qui fuit quasi os Dei, loquendo ad David patrem meum verba sequentia ex divina commissione.27 Rursus, os Dei, est sapientia sua, qua loquitur et revelat sua secreta. Iterum, os Dei, est intellectus suus, quo æternaliter intra se profert Verbum internum et æternum, quod est unigenitus

B Filius ejus, juxta illud:28 Eructavit cor meum verbum bonum. Et item:29 In principio erat Verbum. Et in manibus ejus perfecit, id est, per ipsum David implevit quæ ei promisit, quod scilicet victorias ei, sobolemque regni successorem conferret, dicens: die qua eduxi populum meum Israel de Ægypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut ædificaretur domus, id est templum, et esset nomen meum ibi, id est, ego ipse ibi habitarem, sicut in templo, et invocatio mei fieret ibi.30 Hæc autem et verba sequentia legitur Deus dixisse ad David supra libro secundo. Sed elegi David, ut esset super populum meum Israel.

Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israel; et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti ædificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans, id est, virtuosa et mihi accepta fuit illa cogitatio tua: sicque Facere, sumitur hic pro actione interiori, quum tamen communiter accipi soleat pro operatione ad extra, id est transeunte in exteriorem materiam.

Quocirca quæri potest: quia David id virtuose cogitavit, et Deo cogitatio illa complacuit, cur Deus prohibuit ipsum David ab exsecutione sui propositi? Respondetur, quod David ex caritate et zelo divini honoris proposuit templum Deo construere, et inde laudatur; sed aliunde fuit justum obstaculum propter quod fuit prohibitus exsequi illud. Sic bona fuit voluntas Christi, qua petiit calicem sibi auferri; sed melior fuit voluntas, id est volitio ipsa qua dixit, Fiat voluntas tua.3132 Multa etenim possumus meritorie velle, quæ Deus non vult: sicut volo et cupio aliquem virum seu patrem meum non mori, quem Deus vult mori; seu reprobum et præscitum converti atque salvari, quem Deus absoluta voluntate vult condemnari. Unde secundum doctores, non tenemur voluntatem nostram semper conformare voluntati divinæ in re volita, præsertim quando ignoramus quid velit Deus. Nunquam tamen possumus meritorie velle, nisi quod Deus vult nos velle; neque contrarium ejus, quod nos velle vult Deus: prout de hac re plenius loquitur in Enchiridio Augustinus, et Magister Sententiarum primo libro, et ibidem doctores scholastici. Etenim voluntas humana et voluntas divina frequenter ad diversa respiciunt, et ex diversis motivis moventur.

Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est, stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus. Et ædificavi domum nomini Domini Dei Israel, et constitui ibi locum arcæ, in qua fædus Domini est, quod percussit cum patribus nostris, quando egressi sunt de terra Ægypti, id est tabulæ testamenti ac fœderis, quod Deus cum filiis Israel iniit et percussit.33

Stetit autem Salomon ante altare Domini holocausti in atrio, non in prima parte templi, in qua stetit altare thymiamatis seu incensi, ad quem locum soli sacerdotes intrabant, in conspectu ecclesiæ Israel, et expandit manus suas in cœlum, et ait:34 Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cœlo desuper, et super terram deorsum, id est, parem seu æqualem non habes, qui substantialiter distinguatur a te. Itaque per hæc non excluditur pluralitas Personarum in supersimplicissimo Deo. Qui custodis pactum, id est, fædus seu promissum adimples, et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, id est, juxta beneplacitum tuum cum omni cordis sui diligentia conversantur et in conspectu tuo jugiter timorate se habent, indesinenter pensantes tuam adorandam ac metuendam præsentiam omnia intuentem ac judicantem:35 itaque cum Propheta dicere queunt, Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.36 Talis fuit sanctus Job, dicens: Nonne Deus considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?37 Qui custodisti servo tuo David patri meo, quæ locutus es ei: ore locutus es, promittendo regi David, quod filius suus construeret tibi templum, et manibus perfecisti, id est, operibus adimplesti hoc ipsum per me, ut hæc dies probat, id est, prout hoc die monstratur per effectum ædificii consummati ac dedicati.38

B

Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, id est, da mihi ac posteris meis ex semine David natis aut nascituris, gratiam bene vivendi, ne peccando ponamus obstaculum adimpletioni tuæ promissionis: quæ sub conditione est intelligenda; dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo. Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur verba tua, quæ locutus es servo tuo David patri meo, id est, hujusmodi tua promissa opere impleantur, ne per nostra peccata salubris ac pius eorum impediatur effectus.

Ergone putandum est, quod vere habitet Deus super terram? tanquam dicat: Non ideo dico hæc, aut domum istam construxi, quasi putem aut æstimandum docuerim, quod Deus immaterialis, incircumscriptibilis, simplicissimus et immensus, habitet in aliquo loco aut spatio corporali terreno circumscriptive atque localiter. Cujus subjungitur ratio: Si enim, id est quia, cœlum empyreum et supremum, quod est continentia visibilium et invisibilium entium creatorum, et cæli cælorum, id est cœlum crystallinum seu aqueum et firmamentum, sub quibus continentur orbes et septem cœli planetarum, cœlum quoque æthereum, olympium, aereum ; vel, Cœli cœlorum, id est orbes cœlestes, sub quibus comprehenduntur et situantur cœli elementares; te capere, id est circumscribere et includere, non possunt, quia nec circumscriptive nec definitive in loco es; quanto magis domus hæc quam ædificavi? id est, templum istud materiale ita nequit te capere, quum sit quasi incomparabiliter angustius minusque cœlo, quum et minima stella visibilis, quæ est quasi punctum respectu cœli, sit major non solum hoc templo, sed et tota habitabili terra.

Sed respice ad orationem servi tui et ad preces ejus, Domine Deus meus: id est, ad hoc domum istam ædificavi, ut in ea tanquam in loco tuis obsequiis deputato, specialiter exorabilis sis, et cum speciali dignitate adimpleas, quod jam oravi pro me, et ea quæ consequenter orabo pro aliis;39 consimiliter et orationes aliorum, qui in loco isto te invocabunt. Quemadmodum enim cœlum empyreum dicitur locus et mansio angelicorum spirituum, non quod immateriales illi spiritus sint circumscriptive in loco, aut corporeum habitaculum eis sit necessarium, sed per adaptationem et congruentiam quamdam factus est eis orbis ille supremus, quoniam decet nobilissimas creaturas in nobilissimo esse loco; sic templum seu materialis ecclesia est locus orationis et cultus divini, non quod alibi exorari non possit Deus et coli, sed quoniam decet ad nobilissimos actus honorificentiæ Dei, specialem locum fieri, esse et consecrari. Hinc secundo Paralipomenton legitur Salomon protulisse: Ad hoc tantum (id est principaliter) facta est domus hæc, ut respicias orationem servi tui, et exaudias in loco habitaculi tui, puta in cœlo, præsertim empyreo: quod specialiter appellatur locus et habitaculum Dei, quoniam ibi excellentius et gloriosius operatur, et se ipsum clarius feliciusque ostendit. Nempe quum Deus incomprehensibilis et perfectus, sit (quantum in ipso est) penitus indeterminatus, intemporalis et illocalis, non proprie dicitur esse in loco, nisi per transcendentiam qua omnia implet, nec continetur alicubi, sed infinite universa excedit; nihilo minus ibi dicitur esse seu habitare, ubi operatur, vel se ipsum ostendit aut clare per speciem, aut per effectum. Quumque in omnibus operetur, quia omnia conservat in esse, dicitur esse in omnibus per essentiam, præsentiam atque potentiam. Porro in justis est per gratiam, in Beatis per gloriam, in Christo homine per hypostaticam unionem, in reprobis et damnatis per justitiæ operationem, impietatumque ultionem. Attamen ipse supermundissimus et supersimplicissimus Deus, in quo nec est materia limitans, nec differentia contrahens, nec potentialitas coarctans, est intra omnia non inclusus, et extra omnia non exclusus. Hinc apud Isaiam contestatur: Cœlum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus, quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?40 Omnia hæc manus mea fecit.

Audi hymnum, id est, laudem qua te laudo, pie accepta; vel hymnum vocat deprecationem, laudibus Dei mixtam. Unde ait Propheta: Laudans invocabo Dominum. Et orationem quam servus tuus orat coram te, ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super domum de qua dixisti, Erit nomen meum ibi;41 ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus; ut exaudias deprecationem servi tui, et populi tui Israel, quodcumque oraverit in loco isto;42 et exaudies in loco habitaculi tui in cœlo, et quum exaudieris, propitius eris: id est, intellectus et sapientia tua, qua universa ac singula distinctissime ac perfectissime intueris ac noscis, clementer ostendant se adspicere eos, qui orant in domo hac, implendo quæ orant. Denique ista locutus est Salomon ad excludendum eorum errorem, qui putabant Deum in deitatis natura esse corporeum, et lineamentis corporalibus circumscribi. Ut enim in Scholastica fertur historia, dum nebula descendit in templum, intravit multos phantastica quædam opinio, Dominum localiter descendisse in templum : quem errorem rudissimum et iniquum Salomon per prædicta destruxit.

Hoc quoque pensandum, quod tota Salomonis oratio in isto descripta capitulo continet septem particulas seu petitiones particulares, quemadmodum Oratio dominica quam Salvator edocuit. Prima petitio fuit pro se ipso et sobole sua, ut bene vivendo, succederent jugiter regi David in regno, ut patuit.

Secunda fuit, ut Deus justitiam suam declararet in vere aut mendose jurantibus.43 Unde subjungitur: Si peccaverit homo in proximum suum per rapinam, furtum, aut depositi negationem, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur adstrictus, id est, secundum legem obligatus sit vel suum fateri peccatum, vel per jurationem se expurgare, dum veritas aliter investigari et sciri non valet, et venerit propter juramentum exhibendum, id est ob hoc, ut juret se immunem, coram altari tuo, id est ad atrium sacerdotum coram altari holocaustorum, in domum tuam, intelligendo per domum, templum cum attinentiis et appendiciis suis, utpote atriis atque porticibus, juxta quem modum in isto capitulo infra quandoque accipitur.444546 Constat namque, quod in templum ingredi non licuit vulgo. Tu exaudies in cœlo, id est, precor ut tu in cœlo exsistens, exaudire digneris orationes petentium, ut justitiam tuam declarares in eo qui jurat, vindicando ejus impietatem si false juraverit. Unde subjungitur: et facies sicut oraverint, et judicabis servos tuos, reddendo singulis quod merentur, et declarando per effectum quis injustam habeat causam, condemnans, id est juste puniens, impium, et reddens viam suam super caput suum, id est, ei infligens quod sua commissione vel omissione iniqua promeruit, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam, declarando per effectum innocentiam ejus.47 Quemadmodum autem in novo Testamento excommunicati tempore primitivæ Ecclesiæ consueverunt a diabolo corporaliter vexari, etiam sæpe usque ad mortem, ut ad Corinthios tangit Apostolus, In promptu, inquiens, habentes ulcisci omnem inobedientiam;48 ita in veteri Testamento perjurantes solebant interdum statim puniri, quemadmodum etiam mulieres adulteræ in sacrificio zelotypiæ, ut patet in libro Numerorum. Demum de exhibitione juramenti in perditione depositi, in Exodo habetur.

Sequitur petitio tertia. Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos, quia peccaturus est etiam tibi : ideo in pœnam suæ transgressionis destituetur tuo auxilio, et timore afficietur ac fugiet, prout in Deuteronomio Deus prædixit, et in libro Judicum legitur sæpe impletum ; et agentes pœnitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint et adoraverint, et deprecati te fuerint in domo hac, vel corporaliter exsistendo in ea, vel mentem suam dirigendo ad ipsam; exaudi in cœlo, et dimitte peccatum populi tui Israel. Quod autem non solum de corporali exsistentia in templo, sed etiam de spirituali directione cordis ad ipsum, loquatur, apparet ex eo quod subditur: et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. Nam illa reductio fuit effectus prætactæ orationis, nec ante reductionem ad terram suam post fugam, poterant corporaliter esse et orare in templo.

Sequitur petitio quarta. Si clausum fuerit cœlum, et non pluerit, id est, si de cælo aereo non descenderit pluvia, et corpora cœlestia solitam influentiam non emiserint ad pluviarum productionem, propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam, vexatione eis intellectum præstante:49 sicut in libro Judicum frequenter leguntur clamasse ad Dominum præ afflictione, quam ab adversariis tolerabant;50 exaudi eos in cœlo, et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel. Verumtamen a peccato cessare et pœnitere solum aut principaliter propter mala pœnalia, seu adversa inflicta aut infligenda, non esset pœnitentia salubris et vera, sed ex servili timore aut privato amore procederet, non ex caritate aut zelo justitiæ, ideo non sufficeret ad salutem. Si autem adversitas sit occasio et incitamentum ac admonitio ad pœnitendum, et superveniat præparatio sufficiens ad gratiæ infusionem, et conversio mentis ad Deum, fit vera contritio, et ita hic loquitur Salomon. Et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, id est, corda eorum illumina ad considerandum efficaciter tua præcepta, et qualiter oporteat ea servari. Non enim sufficit humana notitia sive instructio, sed illuminatio Dei gratiosa requiritur. Propter quod oravit Psalmista: Viam justificationum tuarum instrue me.51 Et: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam. Et da pluviam super terram, quam dedisti populo tuo in possessionem.

Sequitur petitio quinta. Fames si oborta fuerit, ex caristia, victualiumque penuria, in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer pestem inducens, aut ærugo, quæ est vitium corrodens ferrum, aliave metalla et segetes.52 Unde scriptum est: Aurum et argentum vestrum æruginavit. Hic autem nunc sumitur pro læsione seu vitio segetum, quod in terris quibusdam solet accidere circa festum sancti Joannis Baptistæ ex quadam minutissima pluvia. Aut locusta, quæ est bestiola brevis, terræ nascentium corrosiva, vel rubigo, quæ est alia corruptio segetum, dum teneræ fruges læsivo rore aut vento percutiuntur, ita quod culmi seu stipulæ desiccantur, et in ruborem quemdam vertuntur, et segetes pauca vel nulla proferunt grana, et afflixerit eum inimicus, ejus portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, cuncta devotatio, id est quæcumque maledictio, et imprecatio, id est mali optatio quam quis orat alicui provenire, quæ acciderit omni homini de populo tuo Israel: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in cœlo, in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies, ut des unicuique secundum omnes vias, id est actiones affectionesque suas, sicque pœnitenti et te invocanti indulgeas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum), ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terræ, quam dedisti patribus nostris.

B Sequitur petitio sexta. Insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israel, id est gentilis natione, sive sit proselytus, sive in paganismo Deum verum colens, secundum legem naturalem, cum fide Christi futuri saltem implicita, quum venerit de terra longinqua propter nomen tuum, id est ad invocandum te in domo hac. Audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum extentum ubique: quoniam Deus tantam prosperitatem, tantos triumphos, tanta mirabilia exhibuit filiis Israel sub David et Salomone, quod majestas ejus inde undique multis innotuit. Quum venerit ergo et oraverit in loco hoc: quemadmodum in Actis, Æthiops eunuchus Candacis reginæ Æthiopum, legitur venisse adorare in templo Jerusalem.5354 Joannes quoque refert: Erant gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. Tu exaudies in cœlo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel.

C Unde secundo libro Machabæorum narratur, secundum templum Jerusalem fuisse famosissimum toto orbe terrarum.55 Et rursus secundo libro Machabæorum dicitur: Quum sancta civitas habitaretur in omni pace, fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent, ita ut Seleucus Asiæ rex de reditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.56 Et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi, id est, per suæ exauditionis effectum experiantur, protestentur et approbent, quod tu ipse exoratus et invocatus es a me, ut sis gratiose exaudiens eos qui in templo isto te invocant. Itaque invocatio illa Dei super templum, et consecratio templi in locum divini cultus atque orationis, confert ad exaudibilitatem orantium in eodem, et idoneitatem quamdam largitur templo, ut sic cooperetur ad exauditionem orantium in se. Denique, quidam per debitam suam punitionem probaverunt nomen Dei esse invocatum super templum Salomonis, ut infra habetur de rege Ozia, qui percussus est lepra ibidem;5758 et etiam super templum secundum, in quo Heliodorus ob suum excessum fuit plagatus, ut secundo Machabæorum describitur.59

Sequitur petitio septima. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, id est vultu verso ad urbem Jerusalem et ad templum, et ad domum quam ædificavi nomini tuo, et exaudies in cœlo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum. Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet), et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum, longe vel prope, et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi, deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus; et reversi fuerint ad te, in universo corde suo et tota anima sua, in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint in pœnam suæ prævaricationis, et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo, convertendo in terra captivitatis suæ faciem suam ad locum templi; exaudies in cœlo, in firmamento solii tui orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum, id est, eos clementer erues de captivitate; et propitiaberis populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus prævaricati sunt in te; et dabis misericordiam coram eis, qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. Juxta præfatum modum Daniel protestatur se ter in die orasse contra Jerusalem, quum esset in regno Darii regis Persarum. Dan. vi, 10.

Populus enim tuus est, et hereditas tua, quos, id est quorum patres, eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ, id est de tribulatione et servitute gravissima, quam in Ægypto sustinuerunt, ubi et lateres Pharaoni coxerunt. Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudies eos in universis, pro quibus invocaverint te. Tu enim separasti eos, scilicet filios Israel, tibi in hereditatem, id est in populum hereditarium et peculiarem, de universis populis terræ. Etenim multis et magnis beneficiis, gratiis, miraculis honorificavit et exaltavit Deus populum illum, præsertim quia ex eo voluit incarnari. Sicut locutus es per Moysen servum tuum, qui ait: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram; quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus. Deut. vii, 6.

Factum est autem quum complesset Salomon orans Dominum, omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini. Utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cœlum rex Salomon, ut humilius Dominum exoraret. Quam reprehensibiles ergo sunt, qui tempore elevationis genua sua non flectunt, dum opportunum ad hoc habent locum! Quæritur, qualiter hic dicatur Salomon genua sua fixisse in terram, quum in Paralipomenon scriptum sit, quod super æneam basim stetit, ac genua fixit. Et respondendum, quod nomine terræ, quæcumque terrena et mixta, sæpe intelliguntur. II Par. vi, 13.

Stetit ergo et benedixit omni ecclesiæ Israel, voce magna, dicens: Benedictus Dominus Deus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quæ locutus est. dicens sibi ipsi in animo : Quid habes quod non accepisti?60

Non cecidit ne unus quidem sermo, ex omnibus bonis, quæ locutus est per Moysen servum suum : hoc est, quidquid boni Deus promisit filiis Israel in terra promissionis olim per Moysen, jam opere adimplevit. Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens; sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et cærimonias ejus, et judicia quæcumque mandavit patribus nostris, id est, gratiose præveniat nos, et actualiter excitet ac moveat mentes nostras ad meritorie cogitandum, loquendum, et operandum. Non enim sufficientes sumus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.6162 De quo loquitur Isaias : Omnia opera nostra operatus es nobis.63 Ideo oravit Propheta : Inclina cor meum in testimonia tua.64 Nihilo minus alibi ait :65 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum. Et rursus alibi ait Scriptura : Hominis est animum præparare.66 Itemque : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.67 Non enim Deus inclinat hominum corda, ut propriis actibus privet ea, sed prævenit, tangit, et movet, ut et ipsi inclinent corda sua, et se convertant ad ipsum. Non autem possunt meritorie aliquid agere, nisi Deo intus movente; imo in omni meritoria actione indigemus actuali Sancti Spiritus motione. Unde oravit Jeremias propheta : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.68 Qui rursus deprecatur : Converte me, Domine, et convertar, quia tu es Dominus meus. Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam. Et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.69 Hinc denuo dixit : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.70 Hoc advertens Psalmista, cecinit Deo :71 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me. Qui ista advertit, de suis meritis non superbit, nec gloriatur, nisi in Domino,

Et sint sermones isti mei, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro, non loco, sed acceptatione, ita ut exaudiantur ab ipso : juxta quem sensum oratio justi penetrat cœlos, et oratio humiliantis se penetrat nubes;7273 die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israel per singulos dies, hoc est, pie et cum discretionis moderamine reddat ei quod promeretur, exaudiendo eum clementer. De quo judicio Jeremias oravit, dicens : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.7475 Est autem et aliud judicium rigoris divinæ justitiæ, de quo oravit vir sanctus : Non intres in judicium cum servo tuo, Domine.76 Ut sciant omnes populi terræ, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie, hoc est, in præceptis Dei judicialibus et cærimonialibus ambulemus, quæ ipse recta et bona esse instituit, et juxta quæ vivendum esse decrevit.

Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino. Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, id est, per manus Levitarum et sacerdotum fiebant mactatio atque oblatio illa; et ovium centum viginti millia. Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel. In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini. Fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum, hoc est, per manus pontificis consecravit medium seu pavimentum atrii interioris, videlicet atrii sacerdotum, ut super illud medium, hostiæ offerrentur seu holocausta cremarentur, quæ super altare in atrio positum offerri non poterant, nec cremari; quoniam altare æneum, quod erat coram Domino, minus erat, et æreum capere non poterat holocaustum, hoc est holocausta, et sacrificium et adipem pacificorum, id est adipem, quæ pro pace et gratia offerebantur. Specialiter autem adeps immolari jussus fuit in Levitico, quo habetur : Omnis adeps, Domini erit jure perpetuo.

II Par. vii, 9.

Lev. xxiii, 36.

Lev. iii, 16, 17.

Fecit ergo Salomon festivitatem celebrem, utpote valde solennem, sicut et apud nos est festum Dedicationis, et omnis Israel cum eo multitudo magna, hoc est quidam, imo et multi de singulis tribubus, præsertim majores natu et principaliores, qui venerunt ad regem, ab introitu Emath, id est a termino terræ promissionis aquilonari, usque ad rivum Ægypti, qui rivus Rhinocolura appellatur, estque in plaga terræ promissionis australi : per quos terminos intelliguntur et alii duo termini terræ ejusdem, quia a quatuor finibus regni venerunt ad regem : de quibus terminis habetur in libro Numerorum. Coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus. Cur Scriptura non ait compendio, Quatuordecim diebus, sed conjunctive præmittit, Septem diebus et septem diebus? Respondetur, quod ideo, quia tota solennitas illa non fuit de eodem. Nam primis septem diebus fuit solennitas dedicationis, et aliis septem, festum Scenopegiæ, hoc est Tabernaculorum, in memoriam quod filii Israel de Ægypto egressi, manserunt in tabernaculis in deserto, ut habetur in Levitico.

Num. vi, 23-27.

Hebr. vii, 7.

Num. xxxiv, 3-12.

Porro Magister in historiis ait : Sic intelligendus est locus iste. Quinque diebus continue celebrata est dedicatio ; in sexto die, qui fuit quintadecima dies mensis, occurrit Scenopegia, quæ interposita est septem diebus ; qua terminata, iterum celebrata est dedicatio diebus duobus, qui fuerant intermissi. Et in die octavo, id est post duas illas hebdomadas, dimisit rex populum. Vel, dedicatio septem continuis diebus est facta, et postea Scenopegia totidem diebus, atque in octava Scenopegiæ post collectam dimisit populum, dando licentiam ut vel die illo facta collecta, vel die sequenti, ad propria remearent. Unde secundo Paralipomenon scriptum est : Fecit in die octavo collectam : de qua in Levitico legitur ; et in expositione præfati libri Paralipomenon est inductum, quid per collectam intelligatur.

Qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua. Paulo ante in isto capitulo habetur, quod Salomon benedixit populo ; hic autem, quod populus benedixit Salomoni : quia sibi invicem imprecati sunt bona. Rex quippe tanquam princeps et dux, oravit pro populo sibi commisso ; et populus tanquam grex fidelis et gratus, oravit pro rege suo. Qualiter autem ad pontificem et sacerdotes pertinuit benedicere populo, habetur in Numerorum libro. De benedictione vero consecrationis accipitur, quod ad Hebræos Apostolus loquitur : Sine ulla contradictione, quod minus est, a meliori benedicitur. Lætantes, et alacri corde exsistentes, ac gratias referentes, super omnibus bonis quæ fecerat Deus David servo suo. In Paralipomenon additur, Et Salomoni. Quod enim ipsi David de templi constructione et regni successore promisit, in Salomone complevit ; et David regem, etiam post mortem suam, honoravit in filio suo : sicque benefecit ambobus. Et Israel populo suo, cui sub Salomone præcipuam dedit prosperitatem, imo et spiritualium charismatum largitatem.

II Par. vii, 10.

II Reg. vii, 12, 13.

Lev. xxiii, 42, 43.

Circa hoc recitat Lyra : Dicunt Hebræi, quod dum sacerdotes vellent inducere arcam, portæ templi clauserunt se. Quumque sacerdotes pro januarum illarum apertione cantarent psalmum, qui incipit, Memento, Domine, David : in quo psalmo habetur, Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ ; et venissent ad versum illum, Propter David servum tuum, id est ob merita ejus, non avertas faciem christi tui, utpote Salomonis in regem uncti, denegando ingressum arcæ in locum quem ei paravit ; tunc portæ aperuerunt se, ad insinuandum quod meritis David Deus locum acceptavit : quod cernens populus, Deum laudavit de beneficiis quæ

Ps. cxxxi, 1.

Ibid. 8.

Ibid. 10. exhibuit ipsi David. Et istud videtur consonare ei quod secundo Paralipomenon habetur, quo Salomon in fine orationis suæ fertur dixisse : Nunc ergo consurge,

A Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ. Domine Deus, ne avertas faciem christi tui; memento misericordiarum David servi tui.77

Footnotes

  1. II Par. V, 2. ↩

  2. Num. XXVI, 5 et seq. ↩

  3. II Reg. VI, 12, 17. ↩

  4. Lev. XXIII, 24-36. ↩

  5. Exod. xxv, 13, 14. ↩

  6. II Par. v, 9. ↩

  7. II Par. v, 9. ↩

  8. II Par. v, 9. ↩

  9. Exod. xxv, 15. ↩

  10. Cf. Exod. xxxi, 18; xxxiv, 28. Ibid. xxv, 16. ↩

  11. Cf. Exod. xix, 5. ↩

  12. Cf. Exod. xx; xxxiv, 27, 28. ↩

  13. Hebr. ix, 4. ↩

  14. II Par. v, 13. ↩

  15. Ibid. 14. ↩

  16. Nahum 1, 3. ↩

  17. Matth. xvii, 5. Cf. Marc. ix, 6; Luc. ix, 34. ↩

  18. Exod. xiv, 20. ↩

  19. II Par. vii, 1, 3. ↩

  20. Exod. xxiv, 16; xiii, 21; xxxiv, 5, 6. ↩

  21. Ps. xvii, 12. ↩

  22. Ibid. 10. ↩

  23. Ps. vi, 1, ↩

  24. Job xxii, 14. ↩

  25. Lev. xvi, 2. ↩

  26. II Par. vi, 12, 13. ↩

  27. II Reg. vii, 4 et seq. ↩

  28. Ps. XLIV, 2. ↩

  29. Joann. I, 1. ↩

  30. II Reg. vii, 6 et seq. ↩

  31. Luc. xxii, 42. ↩

  32. Matth. xxvi, 39; ↩

  33. Exod. XXXIV, 27. ↩

  34. Hebr. IX, 6. ↩

  35. Mich. VI, 8. ↩

  36. Ps. CXVIII, 168. ↩

  37. Job XXXI, 4. ↩

  38. II Reg. VII, 13. ↩

  39. * dignatio-ne ↩

  40. Is. LXVI, 1, 2. ↩

  41. Ps. XVII, 4. ↩

  42. II Par. vi, 19, 21. ↩

  43. Matth. vi, 9-13. ↩

  44. Deut. xxviii, 25; ↩

  45. Judic. ii, 14, 15; iii, 8, 12; vi, 1, etc. ↩

  46. Num. v, 27. ↩

  47. Exod. xxii, 8, 11. ↩

  48. II Cor. x, 6. ↩

  49. Is. xxviii, 19. ↩

  50. Judic. ii, 18; iii, 9, 15; iv, 3, etc. ↩

  51. Ps. cxviii, 27, 34. ↩

  52. Jacob. v, 3. ↩

  53. Joann. xii, 20. ↩

  54. Act. viii, 27. ↩

  55. II. Mach. ii, 23. ↩

  56. Act. iii, 1-3. ↩

  57. IV Reg. xv, 5; ↩

  58. II Par. xxvi, 16-19. ↩

  59. II Mach. iii, 26. ↩

  60. I Cor. IV, 7. ↩

  61. Philipp. II, 13. ↩

  62. II Cor. III, 5. ↩

  63. Is. XXVI, 12. ↩

  64. Ps. CXVIII, 36. ↩

  65. Ibid. 112. ↩

  66. Prov. XVI, 1. ↩

  67. Jacob. IV, 8. ↩

  68. Thren. V, 21. ↩

  69. Jer. XXXI, 18, 19. ↩

  70. Jer. X, 23. ↩

  71. Ps. LXXII, 24. ↩

  72. Eccl. XXXV, 21. ↩

  73. Eccli. XXXV, 21. ↩

  74. Jer. X, 23, 24. ↩

  75. Jer. X, 24. ↩

  76. Ps. CXLII, 2. ↩

  77. II Par. vi, 1, 42. ↩

Chapter 14 of 33