Skip to the text

Articulus 14

SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI.

SICUT per templum Salomonis designantur materiales ecclesiæ Christi, sic per templi illius consecrationem et dedicationem a pontifice factam, præfigurata est dedicatio materialium Christi ecclesiarum, quæ ab episcopis solum fit, ad quam populus cum suis superioribus confluit; in qua dedicatione fundatores ecclesiarum et consecratores, solent Dominum speciali devotione rogare, ut ipsos ac alios de quacumque tribulatione et transgressione ad ipsum clamantes, exaudire dignetur. In ecclesiis istis constituitur arca, id est sacratissimum dominici corporis Sacramentum, imo et totus Christus in Sacramento : in quo Christo sunt tabulæ testamenti, id est utriusque legis perfectio. Nam et ipse non venit legem solvere, sed implere; et legis Decalogum confirmavit, exposuit et perfecit. In ipso quoque fuit urna aurea habens manna, id est omnis plenitudo divinitatis corporaliter, seu spiritualis consolationis suavitas; et virga Aaron, id est judiciaria auctoritas, omnisque potestas in cœlo et in terra. Per vectes autem arcæ eminentes, intelliguntur Apostoli, qui sua prædicatione Christum ad corda tulerunt gentilium: quorum Apostolorum extrema nobis patescunt, quia eorum martyria, exterioraque gesta cognoscimus. Quid autem per arcæ dedicationem et processionem illam solennem ac jubilationem designetur, patet ex dictis circa deportationem arcæ sub David rege.

Factum est autem quum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini. Sic Christi Apostolis, de quibus Isaias locutus est, Vos sacerdotes Domini vocabimini, de Synagoga egressis ad prædicandum ubique gentilibus, nebula, id est infidelitatis obscuritas, Synagogam implevit.1 Potest quoque per nebulam ænigmatica Dei notitia accipi, de qua ait Apostolus, Videmus nunc per speculum in ænigmate:2 qua cognitione replebatur tunc domus militantis Ecclesiæ et universa gentilitas, prout per Isaiam fuit prædictum :3 Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. Rursus, per splendidam nebulam illam intelligitur gratia Dei, illuminatioque divina: qua dum mens copiose perfunditur, videt se nihil condigni obsequii vel honoris posse impendere Deo incircumscriptibilis majestatis, omnesque nostras justitias esse ut pannum menstruatæ, respectu puritatis æternæ, summæ ac infinitæ, imo et comparatione honorificentiæ qua Deus in se ipso superdignissimus est.4 Dominus dixit ut habitaret in nebula: quia ipse per gratiam et illuminationem prætactam inhabitat animam, qui et in Proverbiis fatetur:5 Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

Si clausum fuerit cœlum, et non pluerit. Propter peccata clausum est cœlum, dum Deus dona misericordiæ suæ non diffundit hominibus, nec prædicatores mittit ad homines, qui stillicidia sapientiæ, id est verba salutis, dispergant. Unde per Isaiam6

Is. v, 6. Amos VIII, 11. testatus est: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Fames audiendi verbum Dei, vel spiritualium refectionum inopia, si oborta fuerit, aut pestilentia, id est falsa doctrina, scandalosave actio, qua unus inficit alium, aut corruptus aer, id est adspiratio ad illicita, aut impiæ vitæ fama, aut ærugo, hoc est cupiditas quæ spirituales divitias facit marcescere, aut locusta, hoc est vermis invidiæ corrumpens opera bona, vel rubigo, hoc est concupiscentiæ flamma, quæ fructum necat virtutum; tunc Deus exaudiet, si toto conatu invocaverimus eum, ut auferat vitia ista. Præterea, si populus christianus, qui vere est populus Dei peculiaris et Christi hereditas, exierit ad bellum contra visibiles aut invisibiles hostes, debet Deum in ecclesia invocare, vel se ad ecclesiam facie cordis convertere.

Insuper, cum Salomone totis præcordiis Deum assidue deprecemur, dicentes: Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, sanctis Apostolis, martyribus, confessoribus, et veris ac perfectis religiosis; non derelinquens nos in tentationibus, neque projiciens quum peccaverimus; sed inclinet corda nostra ad se, misericorditer præveniendo, contritionem donando, ac reducendo, ita ut cautiores surgamus, imo etiam dum sumus in caritate et gratia, dignetur corda nostra indesinenter compungere et movere, inflammare atque erigere in se. Offeramus quoque cum Salomone oves, hoc est innocentiæ actus et ovium proprietates; et boves, id est carnis mortificationes, atque nos ipsos totaliter Deo absque æstimatione et numero, ita ut incessabiliter talibus actibus insistamus.

Footnotes

  1. Is. LXI, 6. ↩

  2. I Cor. XIII, 12. ↩

  3. Is. XI, 9. ↩

  4. Is. LXIV, 6. ↩

  5. Prov. VIII, 12. ↩

  6. II Par. vi, 42. ↩

Chapter 15 of 33