Articulus 15
ELUCIDATIO CAPITULI NONI: FACTUM EST AUTEM QUUM PERFECISSET SALOMON ÆDIFICIUM.
EXAUDITIO orationis præcedenti capitulo recitatæ describitur hic. Factum est autem quum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, id est templum cum attinentiis suis, eaque dedicasset, et domum regis, id est palatium suum, et omne quod optaverat et voluerat facere Salomon, apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon: quoniam ista apparitio, sicut et illa, in nocte et in somno est facta, et imaginaria fuit, ac ministerio angeli sancti exhibita. Unde quæ supra de apparitione illa prima sunt dica, hic quoque repeti possent, sed prolixitas est vitanda.1 Denique Salomon spiritum habuit prophetiæ, ut ex descriptione patet Cantici canticorum: ideo Deus frequenter apparuit ei in visione et revelatione prophetica; sed apparitio ista vocatur secunda, respectu illius primæ, et descriptionis ejus historicæ, sicut in Evangelio Joannis dicitur Christus tertio manifestatus ad mare: non quod manifestatio illa fuerit tertia in ordine apparitionum, quibus post resurrectionem2 apparuit, sed quoniam tertia est in ordine apparitionum, quas Joannes evangelista describit.
Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam, qua orasti pro te, et deprecationem, quam deprecatus es coram me, qua orasti pro aliis; sanctificavi domum hanc quam ædificasti, hoc est, ratam habeo ejus sanctificationem, qua a te dedicata est et sanctificata, id est meo cultui deputata: cui et ego eam appropriavi, ut ponerem nomen meum, id est nominis mei invocationem, ibi in sempiternum, hoc est, ut invocer semper in ea; vel ut nomen
D sortiatur a me, et dicatur domus mea, seu templum Dei; vel ut ego ipse dignanter habitem in eadem. Et erunt oculi mei, id est pietatis meæ respectus, et cor meum, id est dilectio, seu intentio, aut providentia mea, ibi cunctis diebus, quibus servieritis mihi in ea: ita quod erit locus mihi dilectus, in quo singulari providentia intuebor orantes, et benefaciam eis. Tu quoque si ambulaveris coram me, hoc est, mihi servieris, et in conspectu meo fueris conversatus, sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis columbina, sincere, sine duplicitate, simulatione, atque hypocrisi, et in æquitate, reddendo unicuique quod ei teneris, videlicet mihi debitam servitutem, tibi ipsi custodiam, et populo tibi commisso bonum exemplum ac salubrem directionem, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et judicia mea et legitima mea servaveris; ponam thronum regni tui, id est, præsidentiam ac auctoritatem regiminis tui conservabo ac roborabo, super Israel in sempiternum, hoc est per omne tempus C Mosaicæ legis, ita quod post te præerunt posteri tui, dummodo et ipsi taliter vixerint, sicut nunc tibi vivendum esse præcipio. Ideo subditur: sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo, de solio Israel.
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea, et cærimonias quas proposui vobis, sed abieritis, et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos; auferam Israel per mortem aut captivitatem, de superficie terræ quam dedi eis, videlicet duodecim tribubus Israel, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo, hoc est a pietatis meæ respectu, ita quod illud non protegam, sed demoliri permittam: quemadmodum factum est postea per Chaldæos.3 Eritque Israel in proverbium: hoc est, tanta erit Israelitici populi tribulatio, quod ex ea sumetur proverbium quoddam sive parabola, quod dicetur, quando quis voluerit magnam alicujus tribulationem exprimere vel optare, ita quod dicet, Sicut contigit filiis Israel, contingat et tibi; vel, Sic contigit tibi; et in fabulam cunctis populis, ita quod omnes loquentur de eis tanquam de hominibus ultra modum oppressis ac miseris. Et domus hæc erit in exemplum justæ ultionis divinæ offensionis: ita quod ex destructione hujus templi patebit, quam grave ac impium sit Deum offendere; sicque dejectio templi istius ponetur aliis in exemplum, ne audeant offendere Dominum majestatis. Omnis qui transierit per eam, id est per locum in quo stetit, stupebit et sibilabit, id est, merito poterit multum mirari, et ex admiratione sibilum oris emittere de tam inopinata pretiosissimi ac famosissimi templi destructione; et dicet: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic? Et respondebunt, Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et coluerunt eos, et adoraverunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
Expletis autem annis viginti, postquam ædificaverat Salomon duas domus, id est domum Domini, et domum regis, id est, a tempore quo cœpit templum ædificare: quod septem annis constructum est; domus autem regia tredecim annis:4 qui simul sunt anni viginti; Hiram rege Tyri, præbente regi Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum, juxta omne quod opus habuerat;56 tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ, in maritima tribus Nephthali sorte, quæ non multum distabat a Tyro. Hæc oppida dedit Salomon Hiram regi non gratis, sed pro pretiosis lignis, auro atque obsequiis quæ ei impenderat, et hoc ultra blada, vinum ac oleum, quæ singulis annis exhibuit regi illi, ut supra patuit. Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. Et ait: Hæcine, id est istæne, sunt civitates quas dedisti mihi, frater? quasi diceret: Viles sunt et indignæ in recompensam eorum quæ tibi exhibui. Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. Chabul interpretatur displicentia, quia displicuerunt sibi.
Præterea quæritur, qualiter licuit Salomoni terram promissionis in tanta parte alienare a filiis Israel. Ad quod videtur posse aliqualiter responderi ex verbis Scholasticæ historiæ, asserentis quod dedit eas regi Hiram, non quod gentiles habitarent in eis, sed quia in ditione regis gentilis posuit eas. Sed tunc rursus est quæstio, qualiter licuit sibi populum Dei subjicere ditioni regis pagani, præsertim quum ex hoc periculum et occasio idololatrandi videretur imminere populo Dei. Istas quæstiones non legi motas, nec vidi solutas; attamen, ni fallor, poterit dici, quod Hiram fuit conversus ad cultum veri Dei, cujus utique notitiam habuit magnam, ut patuit ex præinductis: et forsan Salomon dedit urbes has regi Hiram ad vitam ipsius, non perpetua alienatione a terra promissionis, ita quod Hiram habuit annuas pensiones oppidorum illorum. Denique, ex tunc terra illa vocata est Galilæa gentium, quæ sic appellatur in Isaia et Matthæo.78
Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri: pro quibus Salomon reddidit Hiram justum valorem. Hœc est summa expensarum quam obtulit, id est dedit, Salomon rex ad œdificandum domum Domini, et domum suam, id est palatium, et murum Jerusalem, quem triplicavit, et Mello. Quid designetur per Mello, et de ædificatione ejus, dictum est super illud secundi Regum:9 Ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et Heser et Mageddo et Gazer, id est castra seu oppida sic vocata.
Pharao rex Ægypti ascendit et cepit Gazer, id est urbem sic dictam, extra terram promissionis sitam, succenditque eam igni; et Chananœum qui habitabat in civitate, interfecit, et dedit eam in dotem filiœ suœ uxori Salomonis. Ædificavit ergo Salomon Gazer, quam Pharao incenderat, et Bethoron inferiorem, et Baalath, et Palmyram in terra solitudinis; et omnes vicos qui ad se pertinebant, et erant absque muro, munivit, et civitates curruum, in quibus quadrigæ bellicæ servabantur, et civitates equitum, id est militum pugnatorum. Hæ urbes vocantur civitates tabernaculorum in Scholastica historia, et sitæ erant in terminis terræ promissionis pro ejus munitione. Atque ut Josephus protestatur, Salomon occupavit oppida multa ultra fines terræ promissionis, adjuvante eum suo socero Pharaone præfato. Et quodcumque ei placuit, ut œdificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suœ.
Universum populum qui remanserat de Amorrhœis, et de Hethœis, et de Pherezœis, et Hevœis, et Jebusœis, qui non sunt de filiis Israel; horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios, usque in diem hanc. Estque credendum, quod induxit eos ad Judaismum, imo jam ante pro maxima parte facti erant proselyti. De filiis autem Israel non constituit rex Salomon servire quemquam, ad solvendum tributa, vel ad operandum coacte, vel ad exercendum vilia opera; dabant tamen tributa, stipendia, seu vectigalia regi, puta expensas, quando vehebatur de una urbe ad aliam; sed erant viri bellatores, id est deputati ad præliandum, si esset necesse, quod raro fuit, et ministri ejus, in operibus dignioribus, et principes et duces et præfecti curruum et equorum. Erant autem principes super omnia opera, id est negotia et operarios, Salomonis, præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, unus plures, alius pauciores, secundum quod eorum officium erat majus aut minus, et statutis operibus imperabant, hoc est, fieri præceperunt ea quæ ipsis erant commissa. Isti fuerunt10 officiati et principes alii ab eis, de quibus habetur, quod erant numero tria millia et trecenti præcipientes populo operanti ad ædificia facienda, quibus isti principaliores fuerunt.11 De supremis autem principibus ac officialibus Salomonis, dictum est superius. Sed quæri potest, qualiter dicantur hic principes quingenti quinquaginta, quum secundo Paralipomenon legatur : Omnes principes exercitus regis Salomonis, fuerunt ducenti quinquaginta.12 Verum ad hoc in expositione illius libri est introducta responsio.
Filia autem Pharaonis, uxor regis, ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon, qui solenniter transtulit eam de civitate David ad domum ei paratam. Cur autem sic transtulit eam, expositum est in præallegato Paralipomenon libro. Tunc ædificavit Mello. Offerebat quoque Salomon tribus vicibus, hoc est in tribus præcipuis solennitatibus legalibus, per annos singulos13 holocausta et pacificas victimas14 super altare15 quod ædificaverat Domino, id est super altare holocausti situm in atrio sacerdotum, et adolebat, hoc est incendebat, thymiama coram Domino super altare thymiamatis positum in prima templi parte. Obtulit autem et incendit per manus sacerdotum, quibus hæc ex officio competebant. Istud vero intelligendum est de sacrificiis principalibus regis, præter quæ et alia frequentius obtulit. Porro tres solennitates præfatæ, fuerunt festum Azymorum, hoc est Pascha, solennitas Hebdomadarum, id est Pentecostes, et celebritas Tabernaculorum, ut secundo Paralipomenon describitur. De sacrificiis quoque tunc offerendis habetur in libro Numerorum, et item in Exodo ac Deuteronomio. Insuper, præter hæc præcipua sacrificia regis, fiebant super altare holocausti sacrificia multa : quædam quotidie, ut sacrificium juge, quædam in sabbatis, quædam in calendis, hoc est mensium exordiis, prout in præmemorato Paralipomenon libro scriptum est, quo habetur :1617 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare quod exstruxerat ante porticum, id est in atrio sacerdotum, ut per singulos dies offerretur in eo, juxta præceptum Moysis in sabbatis et calendis.18 De sacrificiis quoque offerendis in sabbatis et calendis, in libro Numerorum habetur.19 Perfectumque est templum.
Classem quoque, id est grande et forte navigium, fecit Salomon in Asiongaber, hoc est ad hoc, ut in ea servi sui navigarent in locum illum, vel in loco illo facta est classis, qui est juxta Ailath, id est locum seu oppidum sic vocatum, in littore maris Rubri in terra Idumææ, id est juxta eam. Asiongaber autem est insula quædam Ægyptiaca Rubri maris. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos, hoc est peritos circa naves regendas, et gnaros maris, id est scientes prævidere et vitare pericula in mari occurrentia, cum servis Salomonis, qui non erant tam periti in his, ut Tyrii illi habitantes in corde maris. Qui quum venissent in Ophir, hoc est provinciam Indiæ sic vocatam, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem, post triennium, ut infra habetur. Circa hæc aliqui narrant, quod in India sunt montes aurum continentes, qui a leonibus ac aliis atrocissimis feris custodiuntur et habitantur :20 ideo nautæ verentur accedere; sed explorantes ferarum absentiam, absentibus feris accedunt, navibus stantibus pro refugio apud littus, sicque terram unguibus ferarum effossam arripiunt, et in naves projiciunt, ac recedunt. Deinde terram illam jactant in ignem, et quod terrestrum atque impurum est, igne consumitur; quod vero remanet, aurum est purum.
Postremo, ut recitat Josephus, Menander historiographus scribit, quod Salomon et Hiram mutuo sibi scripserunt ac miserunt problemata sive ænigmata, ac figuras seu figurativas et typicas locutiones, quæ qui non solveret, daret alteri pensionem præfixam. Quumque Hiram angustiaretur in talium solutione difficultatum, consuluit Abdunum Abdemonis filium juvenem Tyrium, qui omnia illa faciliter enodavit.2122
Footnotes
-
III Reg. III, 5. ↩
-
Joann. XXI, 14. ↩
-
IV Reg. xxv, 9. ↩
-
III Reg. vi, 38; vii, 1. ↩
-
III Reg. v, 11. ↩
-
Ibid. v, 11. ↩
-
Matth. IV, 15. ↩
-
Is. IX, 1; ↩
-
II Reg. v, 9. ↩
-
II Reg. IV, 2-19. ↩
-
III Reg. v, 16. ↩
-
II Par. vii, 10. ↩
-
III Reg. v, 11. ↩
-
Exod. xxiii, 14-20; ↩
-
Deut. xxvii, 1-17. ↩
-
II Par. v, 13. ↩
-
Num. xxviii; ↩
-
II Par. viii, 12, 13. ↩
-
Num. xxviii, 9-15. ↩
-
III Reg. x, 22. ↩
-
II Par. viii, 10. ↩
-
* Abde- mium ↩
Chapter 16 of 33