Articulus 16
DECLARATIO CAPITULI DECIMI : SED ET REGINA SABA, ETC.
Hic ponitur argumentum, quo declarata et omnibus manifestata est sapientia Salomonis. Sed et regina Saba. Saba quandoque est nomen regionis, juxta illud : Reges Arabum et Saba dona adducent. Hic autem, ut fertur, est nomen regiæ urbis Æthiopum. Josephus opinatur reginam hanc dictam fuisse Mycaulam*, et fuisse reginam Æthiopiæ ac Ægypti. Audita fama Salomonis, præsertim rumore sapientiæ ejus, quæ magis fecit eum famosum, quam opulentia aut potentia, seu cetera ejus gesta, in nomine Domini, hoc est secundum Dei voluntatem et dispositionem, seu ad Dei honorem. Unde eliciunt quidam, quod coluit verum Deum. Venit tentare eum in ænigmatibus, id est propositionibus et quæstionibus difficilibus ac obscuris, ad sciendum an esset tantæ sapientiæ, ut ipsa audivit. Non enim credebat narrantibus, ut infra fatetur. Voluit ergo regem tentare non malitiose, nec ex sola curiositate, sed desiderio veritatis et informationis, ut a sua dubitatione eriperetur et instrueretur, ac nova et inaudita cernendo proficeret. Quamvis enim non credidit Salomonem esse sapientiæ tantæ, ut fama jactabat, non tamen dubitavit quin esset valde sapiens vir, cujus fama ubique terrarum sic diffundebatur. Hinc Christus in Evangelio loquitur, quod venit audire sapientiam Salomonis;1 vocat quoque eam reginam Austri, et dicit, quod venit a finibus terræ, quia venit a terra valde remota, videlicet Æthiopia, quæ respectu terræ promissionis, sita est in plaga australi.2 Denique ænigma vocatur obscura sententia, propter similitudines rerum occultas.*
Et ingressa Jerusalem cum comitatu multo et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis : quod hyperbolice dicitur, ad innuendum eminentiam opum, et abundantiam auri quod attulit. Unde secundo Paralipomenon habetur, Et auri plurimum. Et gemmas pretiosas; venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo, hoc est, quæ ei proponere intendebat. Et docuit eam Salomon omnia verba, id est sensum et solutionem omnium verborum, quæ proposuerat. Non fuit sermo qui posset regem latere, et non responderet ei.
Videns autem oculo interiori, id est considerans, regina Saba omnem sapientiam Salomonis, quam ex tam plana et facili regis responsione perpendit, et domum quam ædificaverat : quod quidam exponunt de templo, quod fuit principalissimum a rege constructum, alii vero de domo Saltus Libani, quam (ut ferunt) tam ipsa, quam Pharao pater uxoris Salomonis, præ ceteris mirabantur. Quidam per domum intelligunt omnia illa Salomonis ædificia tam præclara, videlicet templum, palatium, domum Saltus, et domum filiæ Pharaonis. Et cibos mensæ ejus, de quibus supra dictum est, et habitacula servorum pretiosa, distincta et fortia, et ordines ministrantium : in quibus multitudo confusionem non peperit, sed ordinatissima distinctio fuit; vestesque eorum : nam eidem officio deputati, vestes habebant consimiles, ut in tanta ministrantium multitudine nullus ambigeret, quis cui esset officio deputatus ; et pincernas3, et holocausta quæ offerebat in domo Domini, id est in atrio, manibus sacerdotum. Quotidie etenim obtulit oblationes spontaneas ultra debitum, ut tanti regis magnificentiam decuit : quod et Josephus tangit. Unde in Paralipomenon legitur : Et victimas quas immolabat.4 Tamen ter in anno fecit solenniores oblationes. Non habebat ultra spiritum, id est, præ admiratione defecit, alienata a mente atque in ecstasi constituta. Idcirco in Paralipomenon fertur : Non erat præ stupore ultra in ea spiritus. Quum enim sapientis sit ordinare, et multa decenter ac ordinate disponere, non potuit satis mirari sapientiam regis in tam præclara ordinatione ministrorum ac operum ejus. Atque ut in historiis ait Magister, præcipue mirabatur domum Saltus, ut tactum est ; ordinem quoque et frequentiam ministrantium in templo sacerdotum ac Levitarum, quam rem etiam Pharao potissimum mirabatur ; deinde distinctionem et ordinem servientium regi in mensa.
Dixitque ad regem, quum post aliquantulam horam redisset ad se : Verus est sermo, quem audivi in terra mea super sermonibus tuis, et super sapientia tua; et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi : quia et hoc fuit vulgatum de Salomone, quod erat devotus valde et liberalis, atque pacificus populi rector. Hæc autem et alia multa ac magna præconia, quibus in textu regem extollit, non dixit adulando, sed veritatis amore, rem ipsam ut erat pandendo, et præ admirationis vehementia se continere nequibat. Beati viri tui, et beati servi tui, qui hic stant coram te semper, id est omni tempore vitæ suæ, et audiunt sapientiam tuam, vivendo secundum eam : quia nec indisciplinatos coram se tolerasset. Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit te Dominus Deus Israel, id est Israeliticæ plebis, in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam. Hoc regina dixit ex pia confidentia, quia speravit regem tam sapientem, in sapientia permansurum usque in finem. Porro, si salvatus est Salomon, dilexit eum
A Dominus in sempiternum secundum prædestinationem æternam. In Paralipomenon legitur, reginam dixisse : Quia diligit Deus Israel, id est Israeliticum populum, et vult servare eum in æternum, videlicet in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam;5 idcirco posuit te regem super eum. Unde constat quod præcipuum beneficium, ac divinæ dilectionis evidens signum sit, habere virtuosum prælatum aut principem.
Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : quibus Æthiopia satis abundat, quia et Gehon unus de quatuor fluviis paradisi, circuit omnem Æthiopiæ terram, ut in Genesi habetur.6 Fluvii autem paradisi efferunt et effundunt hujusmodi gemmas. Non sunt allata ultra in Jerusalem aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, quæ fuit communis Salomoni et Hiram regi, in qua utriusque servi pariter versabantur, attulit ex Ophir, videlicet prætacto Indiæ territorio, ligna thyina multa nimis, quæ, ut legitur in Scholastica historia, sunt similia lignis setim et odorifera. In libro quoque de Proprietatibus rerum, fertur, quod sunt valde alba et quasi polita, in tantum ut in eis similitudines rerum resplendeant ac resultent. Juxta Papiam vero et Glossam, sunt imputribilia et spinosa, in similitudinem albæ spinæ candida ac rotunda. Et gemmas pretiosas. Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ. Fulcra, a fulciendo dicuntur. Secundum quosdam sunt apodiamenta, quibus homines innituntur eundo ne cadant. Secundum alios, fulcrum vocatur pars lecti, et ponitur quandoque pro lecto seu quolibet ejus ornatu. De eisdem etiam lignis (secundum Magistrum in historiis) fecit sedilia templi atque palatii. Porro in Paralipomenon legitur :7 De lignis thyinis fecit gradus in domo Domini et in domo regis. Hinc aliqui dicunt, quod fecit ex eis gradus ad ascendendum de palatio in templum, vel quod in lateribus illius ascensus sita erant hæc ligna pro apodiamentis. Et citharas, lyrasque cantoribus, id est diversa musica instrumenta, quibus utebantur Levitæ cantores in Dei obsequio. Non sunt allata hujusmodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem, dempta hac vice et lignis præfatis exceptis.
Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ ipsa voluit et petivit ab eo, utpote aliqua quæ in terra promissionis abundabant, et in regno Æthiopiæ non habentur, ut sunt fructus, herbæ ac semina, quæ regina potuit honeste postulare a rege: sicut et ipsa regina, præter ea quæ in textu leguntur, attulit et donavit Salomoni radicem balsami, de qua propagatæ sunt vineæ balsamitæ in Engaddi, ut Josephus scribit; exceptis his quæ Salomon ipse ultro, id est sponte, obtulerat ei munere regio: quæ scilicet tanta ac talia erant, quod regalem munificentiam, magnificentiamque decebant; et, sicut in Paralipomenon additur, erant multo plura quam quæ ipsa attulerat regi.8 Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. Eratque prudentissima ac studiosissima mulier: idcirco ex hoc, quod ipsa in tantum mirata est sapientiam Salomonis, innotescit excellentia sapientiæ ejus. Magnæ enim, expertæ et sapientes personæ non solent parva mirari, quæ homines imperiti ac pusilli mirantur de facili.
Præterea, in Scholastica fertur historia: Tradunt quidam, reginam hanc rescripsisse Salomoni, quod ei præsentialiter dicere timuit, videlicet se vidisse quoddam lignum in domo Saltus, in quo suspendendus erat quidam, propter cujus mortem regnum Judæorum periret; et certis indiciis regi lignum hoc indicavit. Quod timens Salomon, in profundissimis terræ visceribus illud occultavit. Sed quomodo circa tempora Christi in Probatica piscina superenatavit, incertum est: et creditur hoc lignum dominicæ crucis fuisse. Hæc ibi. Adduntque aliqui, quod angelo in piscinam descendente et aquam movente, ut habetur in Joanne, lignum hoc forsan superenatavit.9 De ista re multa leguntur, nec de incertis audeo aliquid affirmare. Tamen quantum conjicere queo, non videtur credibile, quod Salomon lignum illud sic occultasset. Habuit enim spiritum prophetiæ, et multa de Christi mysteriis novit, ut patet in Canticis; et noverat, per Christi adventum ac passionem redimendum esse genus humanum, prout pater suus David in multis prophetaverat psalmis. Ideo non apparet, quod Christi passionem optaverit impedire; nec verba reginæ videtur intelligere debuisse, nisi de Christi in ligno suspensione.
Erat autem pondus auri, quod offerebatur Salomoni per singulos annos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri, quod adduxerunt ad eum redituarii seu receptores proventuum ejus; excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scuta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ: sicque istud est aliud pondus a pondere auri quod adducebatur ei ex Ophir, quod (ut in fine præcedentis capituli legitur) quadringentorum viginti talentorum fuit.10 Quantum autem talentum contineat juxta nostra numismata aut mensuras, ignoramus.
Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo. Scuta ista, dicuntur intus fuisse alterius materiæ, utpote æris aut ferri, et deaurata forinsecus laminis aureis magnis, quorum subjungitur quantitas: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius, id est, tot sicli auri expendebantur in laminas scuti unius. Verumtamen in Paralipomenon legitur: Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur scuta singula.11 Sed numerus minor non excludit majorem, et major includit minorem; vel forsan ducenta erant eminentiæ alicujus in forma. Additur item secundo Paralipomenon: Fecit rex Salomon et ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur.12 Et trecentas peltas fecit ex auro probato forinsecus, sed intus erant de materia alia. Unde subjungitur: Trecentæ mnæ auri unam peltam vestiebant, id est, laminæ aureæ trecentarum mnarum, quamlibet peltam operiebant. Peltæ autem dicuntur brevia scuta, quæ a pellendo nomen sumpserunt, quoniam ictus repellunt: quorum (ut in Scholastica narratur historia) quædam erant rotunda, alia instar semicirculi facta: quibus utebantur custodes regis et juvenes speciosi regem egredientem extra Jerusalem præcedentes, ut ante jam dictum est plenius. Posuitque eas rex in domo Saltus Libani.
Fecit etiam rex Salomon, id est, per manus Hiram artificis fieri fecit, thronum de ebore grandem, id est magnam sedem regalem eburneam: atque, ut Josephus sentit, † fuit de marmore porphyrio, id est purpureo, secundum Priscianum, vel a loco sic appellato; et vestivit eum auro fulvo nimis, id est rubeo valde: et dicitur fulvum a Fulgeo, quoniam maxime splendet.
Qui habebat sex gradus, quibus ascendebatur ad solium, ut in Paralipomenon additur, hoc est ad locum sessionis;13 et summitas throni, rotunda erat in parte posteriori: quemadmodum in cathedris ligneis fieri solet. Magister in historiis ait, quod reclinatio throni posterior erat rotunda (id est auriculare cui caput incumbebat sedentis), sedens super vitulum respicientem, id est retro adspicientem. Et duæ manus hinc atque inde, videlicet in parte anteriori et posteriori, tenentes sedile, videlicet ipsum thronum. In Paralipomenon scribitur, Et brachiola duo altrinsecus:14 sicque similitudo manus, ratione sustentationis, vocatur brachiolum, et quia aliquid de similitudine brachii ei adhæsit.
Et duo leones aurei stabant juxta manus singulas, pro ornatu: sicque manibus illis exsistentibus quatuor, erant octo sculpti leones; vel si manus erant duæ, leones quatuor erant: sed primum magis apparet. Et duodecim leunculi aurei sculpti, stantes super sex gradus præfatos, hinc atque inde, id est ex utraque parte gradus cujuslibet, ita quod duo leunculi pertinebant ad unum gradum, uno leunculo stante ex uno latere gradus, et altero ex alio latere. Additur quoque in Paralipomenon, quod thronus habuit aureum scabellum.15 Non est factum tale opus in universis regnis, id est, in nullo alio regno factus est thronus tam speciosus ac pretiosus.
B Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon, id est scyphi et amphoræ ex quibus ipse et sui commensales bibebant, erant aurea. Hinc in Paralipomenon scriptum est:16 Omnia vasa convivii regis aurea erant. Et universa supellex, id est massaraticum , domus Saltus Libani*, de qua dictum est supra,* de auro purissimo erat facta.17 In Paralipomenon fertur: Vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo.
Non erat argentum, supple, magnæ æstimationis:18 ideo subditur, nec alicujus pretii, id est modici valoris, putabatur, præsertim in Jerusalem, in diebus Salomonis. Unde in Scholastica historia recitatur: Sedilia ante fores domorum plurima in Jerusalem argentea erant. Quia classis regis per mare Rubrum, ut in præcedenti insinuatur capitulo, cum classe Hiram regis: unde elicitur, quod saltem interdum miserunt classes distinctas et plures, seu uterque eorum suam; semel per tres annos ibat in Tharsis. Tharsis, videtur hic sumi pro prætacto Indiæ loco, quamvis interdum sumatur pro urbe quadam Ciliciæ; et juxta Hebræos, Tharsis generaliter mare designat; atque, ut legitur in Genesi, unus filiorum Javan filii Japhet, vocatus est Tharsis.19 Deferens inde aurum et argentum in copia, et dentes elephantorum, qui speciales habent virtutes. Quidam tamen per dentes elephantorum, intelligunt pectines inde factos. Et simias, quæ sunt bestiæ ridiculosæ, ad solatium provocantes; et pavos, id est pavones, quorum pulchræ et diversicolores sunt pennæ, et quasi imputribilis caro. Unde in libro de Civitate Dei loquitur Augustinus: Quis dedit carni pavonis imputribilitatem?
III Reg. III, 13.
Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ, qui suo tempore erant, divitiis et sapientia, ita quod in illis duobus simul sumptis, nullus rex tunc eum excessit, quamvis forsan tunc aliqui reges Indiæ fuerint ditiores. Istud tamen supra in expositione superiorum plenius fuit expositum. Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, id est, quidam de habitatoribus omnium territoriorum, præsertim reges et principes ad quos fama ejus pervenit, cupiebant eum videre, ut audirent sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos, per annos singulos. Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum. Et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem.20 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: quod per hyperbolen dicitur, ad innuendum magnam valde abundantiam argenti ibidem; et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros, quæ nascuntur in campestribus, quum tamen cedri sint ligna pretiosa, sycomori vilia. Sycomori et enim dicuntur quasi fatuæ ficus, quia in foliis moro sunt similes, in aliis ficui.
II Par. IX, 25.
Verum prædictis de numero curruum et equitum Salomonis, videtur illud secundi Paralipomenon non concordare : Habuit Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia. Ad quod (juxta præhabita) respondere quis poterit, quod currus quandoque sumantur pro equis trahentibus currum; quatuor quoque equos, pertinuisse ad currum unum; vel notabiliores currus exprimuntur in Regum. Quocirca iterum quæritur, an Salomon peccavit, congregando tot opes. Videtur quod non, quia Scriptura videtur hæc recitare in præconium Salomonis. Nullus autem in Scripturis commendatur de vitio. Quod autem in isto peccaverit, apparet, quia egisse videatur contra illud Deuteronomii : Quum constitutus fuerit rex, non multiplicabit sibi equos, neque argenti et auri immensa pondera. Ad istud arbitror respondendum, quod nisi Salomon dicatur tot et tantas opes, quadrigas et equos congregasse ex divino instinctu, ad declarandum quam plene suo tempore Deus implevit ea, quæ per Moysen de prosperitate filiis Israel bene viventibus repromisit, videtur excessisse in illis.
Deut. XVII, 16, 17.
Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa, loco sic dicto, ubi meliores equi inveniebantur : ideo ibi empti, perducebantur ad regem. Unde subjungitur : Negotiatores enim regis emebant equos de Coa, et statuto pretio, quod eis pro eorum labore dabatur, vel quod ipsi exposuerunt pro equis, perducebant equos ad Salomonem. Circa hæc refert Lyra, quod Coa secundum Rabbi Salomonem, sit hic nomen appellativum, significans societatem : ut sit sensus, quod negotiatores Salomonis emerunt omnes equos Ægypti, ita quod alii reges non poterant habere nisi per mercatores Salomonis, qui equos quos emerant, aliis carius vendiderunt : ex quo regi magnum lucrum provenit. Sed istud fictum videtur, quia fuisset quæstus (ut apparet) inhonestus ac turpis, in eodem loco sic emere levius et vendere carius; nec decuit regem tam sapientem ac opulentum, quærere lucra hujusmodi; fuisset quoque aliorum provocativum. Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant. Per quadrigam hoc loco intelliguntur equi curruales seu currum trahentes; et quod quatuor equi, patet ex hoc, quod dicitur, unus equus centum quinquaginta siclis exisse Ægyptum : sicque duo equi pro trecentis, et quatuor equi pro sexcentis siclis egrediebantur. Est itaque sensus, quod quadriga, id est quatuor equi, egrediebatur, id est, empta educebatur de Ægypto pro siclis sexcentis argenteis.
Footnotes
-
Matth. xii, 42; ↩
-
Luc. xi, 31. ↩
-
II Par. IX, 4. ↩
-
II Par. ix, 4. ↩
-
II Par. IX, 8. ↩
-
Gen. II, 13. ↩
-
II Par. IX, 11. ↩
-
II Par. IX, 12. ↩
-
Joann. v, 4. ↩
-
III Reg. IX, 28. ↩
-
II Par. IX, 16. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
II Par. ix, 18. ↩
-
Ibidem. ↩
-
II Par. ix, 18. ↩
-
* massaraticum III Reg. vii, 2-8. ↩
-
II Par. ix, 20. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Gen. x, 4. ↩
-
III Reg. x, 26. ↩
Chapter 17 of 33