Articulus 17
SPIRITUALIS EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI DECIMI.
PER reginam Saba Æthiopissam, præfigurabatur Ecclesia ex gentibus congregata, olim vitiis denigrata: quæ audito rumore prædicationis et sapientiæ, virtutum, miraculorumque Christi, concupivit ejus audientiam et adspectum. Nam et Christo corporaliter adhuc inter Judæos conversante ac prædicante, multi gentium ex Tyro, Sidone, Syria, Idumæa atque Decapoli, confluxerunt ad eum, sicut ex Evangelio comprobatur.12 Unde et in die Palmarum quidam eorum dixerunt Philippo apostolo:3 Domine, volumus Jesum videre. Deinde Christo in cœlum assumpto, prædicantibus undique gloriosis Apostolis, multi gentiles mirabilia Christi audientes, festinaverunt ad ipsum, et per fidem atque Baptismum facti sunt ejus filii atque discipuli.
Sicque Ecclesia ingressa est Jerusalem, id est, primitivæ Ecclesiæ ex Judaismo conversæ unita, et unum cum illa mysticum corpus effecta, cum comitatu multo, quia conversi gentiles quamplures, facti sunt evangelicæ legis prædicatores eximii, quemadmodum beatissimi viri Clemens, Dionysius, Ignatius, Polycarpus, aliique innumerabiles, qui et innumerabilia millia converterunt, et secum duxerunt ad vere sapientissimum Salomonem, Dominum Salvatorem. Venit quoque Ecclesia ista cum multis divitiis corporalibus, quas tamen propter Christum reliquit; cum spiritualibus quoque divitiis, id est naturalibus donis, intellectu, voluntate, synderesi, scientiis ac virtutibus acquisitis. Nam quidam eorum fuerunt magni philosophi, et in lege naturæ laudabiliter conversati. Et cum camelis, id est idiotis carnalibusque hominibus: imo omnes ratione idololatriæ ac carnalium vitiorum, poterant dici cameli onere iniquitatum multipliciter prægravati; qui tamen properando ad Christum, portaverunt secum aromata, id est bonarum affectionum fragrantiam, bonæ indolis suavitatem, et aurum, id est sapientiam naturalem, atque argentum, id est eloquentiæ venustatem; et gemmas pretiosas, quoniam multi eorum valde erant studio virtutum intenti. Pretiosæ etiam gemmæ, sunt opera bona ex genere, aut certe meritoria, quæ quidam habebant ante Baptismum in lege naturæ, cum fide saltem implicita Christi venturi. Talis fuit Cornelius centurio, qui timuit Deum cum omni domo seu familia sua: cujus orationes et eleemosynæ4 erant Deo acceptæ, antequam a principe Apostolorum sacratissimo Petro verbum Dei audivit.
Hæc Ecclesia (de qua fertur in Psalmo, Adstitit regina a dextris tuis;5 et in Apocalypsi, Mulier amicta sole, et in capite ejus corona stellarum duodecim6) locuta est Christo quæcumque erant in corde suo, vel in sacramentali confessione, sacerdotibus Christi vicariis confitendo, vel in devotionali allocutione, juxta illud in Threnis: Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.7 Docuit eam Salomon: quoniam Christus per illuminationem internam, et Apostolorum aliorumque Sanctorum prædicationem, de omnibus necessariis ad salutem instruxit Ecclesiam.
Quæ perpendens omnem Christi sapientiam, et domum quam ædificaverat, id est primitivam Ecclesiam ex Judæis, et cibos mensæ, id est multiplicem expositionem Scripturæ ac sanctorum Patrum doctrinas, ecclesiastica quoque sacramenta, præsertim corpus et sanguinem Salvatoris, et ha- bitacula servorum ejus, videlicet claustra et collegia ac congregationes devotas, et ordines ministrantium in Ecclesia, in qua quidam sunt subdiaconi, quidam diaconi, quidam sacerdotes, quidam abbates, quidam episcopi, sicque deinceps; vestesque eorum, id est virtutes et dona ac opera bona, quibus decorantur interius, et proteguntur contra calorem concupiscentiæ, flammam iræ, et contra frigus acediæ, et contra intemperiem passionum: vestes quoque materiales et sacræ ecclesiasticorum, sunt valde decentes et speciosæ, in quibus serviunt in divinis; et pincernas, id est prædicatores ac sacerdotes, qui poculum vitæ, aquam sapientiæ, vinum justitiæ et sanguinem Christi propinant fidelibus; et holocausta quæ offerebat in domo Domini, id est religiosas personas, quæ se ipsas Deo totaliter mancipant, sicque Christus eas offert Patri in holocaustum; non habebat ultra spiritum, sed confessa est Christo humiliter excellentiam suam, potissimum quia jam didicit eum non solum esse hominem purum, omni sapientia adimpletum, imo etiam ipsam Sapientiam increatam et verum Deum. Ideo ait: Beati viri tui, et beati servi, qui stant coram te semper. Hoc de ipsis Apostolis vere accipi potest, quibus dixit Salvator : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.8 Insuper, beati qui habitant jam cum Christo in regno gloriæ æternalis, et faciem deitatis ejus clare conspiciunt. Beati item sunt viri contemplativi et vere monastici, quibus datur gustare, quam magna sit multitudo dulcedinis Dei;9 quos Deus abscondit in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum, et protegit eos in tabernaculo suo a contradictione linguarum.1011 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, id est Deus Pater, qui est Deus tuus quantum ad naturam assumptam, de quo dixisti, Ascendo ad Deum meum;12 et qui dixit tibi in baptismo et transfiguratione, Ecce Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa, et gemmas pretiosas, et quidquid boni habuit in naturalibus et acquisitis, in habitibus et operibus, Christo adscripsit humiliter;13 et deinceps odorem bonæ famæ, meritoria opera, sapientiamque infusam obtulit ei. Non sunt allata ultra aromata tam multa: quia Ecclesia in donis gratiæ ac virtutum, cunctisque charismatibus Spiritus Sancti, abundavit præ ceteris populis universis. Classis Hiram, id est rete prædicationis eorum qui ex paganismo conversi sunt, attulit
Christo ex Ophir ligna thyina: quia usque in Indiam processerunt, et inde præclarissimos viros adduxerunt per fidem et caritatem ad Dominum, qui vitiorum putredinem deinceps vitarunt, nec verborum foliis defluxerunt. Ex quibus Christus fecit fulcra: quia fecit eos aliorum columnas ac sustentamenta; et citharas, lyrasque cantoribus: quoniam tanta gratia sunt repleti, tot meritis decorati, quod laudatores Dei ex eis accipiunt copiosam divinæ laudis materiam, laudantes Deum in Sanctis suis.14 Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit. Sic Christus exaudit copiosissime preces Ecclesiæ, ac multo meliora dona dat ei, quam ab ipsa accipiat. Fecit quoque ducenta scuta aurea. Hæc sunt fidei formatæ munimenta. Unde ait Apostolus: Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.1516 Et peltas: quæ sunt armaturæ spei, quæ facit hominem ad Deum confugere, et ipso tutari. Quis enim speravit in Domino, et derelictus est?17
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem. Per thronum istum significatur Christifera ac præstantissima virgo Maria, cujus caro instar eboris fuit purissima, nullo unquam inordinato motu pulsata: quæ fuit auro rubicundissimo, id est ardentissima caritate, vestita; habens sex gradus virtutum, quia per humilitatis profunditatem, mansuetudinis tranquillitatem, patientiæ immobilitatem, fortitudinis constantiam, paupertatis amorem, castimoniæ18 sinceritatem pervenit ad summam perfectionem, et per gradus præfatos ad ipsam ascendimus;19 cujus summitas fuit rotunda, quia perfectio ejus sicut a Deo effluxit, sic eam ipsa ad Deum plene reduxit. Et duæ manus tenentes sedile : quia in Virgine gloriosissima fuit utriusque vitæ, scilicet contemplativæ et activæ, operatio, quæ eam in cunctis roboravit in Deo. Et duo leones stabant juxta manus singulas. Duo isti leones sunt, magnanimitas cordis, et robur stabilis voluntatis, seu firmitas mentis in prosperis ac adversis. Et duodecim leunculi stantes super sex gradus. Duodecim isti leunculi, possunt intelligi duodecim evangelica consilia Christi, quibus audacter pugnamus contra omnem aciem vitiorum et invisibilium inimicorum; vel duodecim gradus humilitatis, seu duodecim prærogativæ Virginis excellentissimæ, quas in sermone assignat S. Bernardus; vel certe duodecim fructus Spiritus, quos ad Galatas ponit Apostolus. Aureum vero scabellum, est fidei formatæ fundamentum. Non est factum tale opus in universis regnis : quia nullus Sanctorum sanctarumve feminarum, præstantissimæ Virgini est æqualis, quam is qui ex ea nasci dignatus est, incomparabiliter et prorsus ineffabiliter decoravit, dignificavit et sublimavit.
Rursus, per thronum istum potest Ecclesia designari, in qua Christus residet, regnat et judicat. Et quoniam scriptum est, Anima justi sedes est sapientiæ, potest per thronum quæcumque virtuosa persona seu anima accipi.20 Thronus quoque est sancta religio. Et ex præinductis faciliter potest perpendi, qualiter istis spiritualiter queant aptari ea quæ dicta sunt de Virgine matre, aut consimilia.
Omnia vasa de quibus potabat rex, aurea erant. Vasa ista sunt corda devota, quæ membris Christi pótum sapientiæ et doctrinæ effundunt, atque cœlestium influxionem donorum suscipiunt, ac caritatis fulgore aurea fiunt. Iterum, vasa ista sunt sacræ Scripturæ volumina supernaturalis sapientiæ contentiva, quibus recreantur, reficiuntur ac refrigerantur Christifideles, et ipse Salvator in membris suis. Argentum in diebus illis pro nihilo reputabatur : quia in Christi Ecclesia modicum reputatur facundia seu acquisita vel naturalis scientia, quam non informat, ornat ac perficit laudabilis vita, caritasque infusa et obedientia vera : imo scienti et non facienti, peccatum est illi. Quia classis regis cum classe Hiram ibat in Tharsis, deferens inde aurum et argentum et dentes elephantorum et simias et pavos.21
B Classis Salomonis est Ecclesia Christi primitiva ex Judæis collecta, quæ obstinatis Judæis tandem relictis, ad informationem est profecta gentium : quæ gentes nomine Tharsis, id est maris, signantur, quoniam instar fluctuum marinorum erant vitiis inquietæ, amaræ, et numero copiosæ. Porro per classem Hiram accipitur Ecclesia ex gentilitate conversa, quæ sanctis Apostolis et aliis Christi discipulis cooperata est in gentilium conversione, mittens et ipsa hinc inde filios suos ad gentes erudiendas.
C Sicque istæ Ecclesiæ attulerunt Christo viros ferventes et sapientes, qui auri nomine exprimuntur; et argentum, id est fama claros et eloquentia resonantes, in præceptorum observantia diligentes, quamvis nondum perfectos; et dentes elephantorum, id est disputatores egregios, qui dente disputationis fidem persuaserunt ac defenderunt; ac simias, id est etiam imperfectos, leves, pusillos, qui instar simiarum in quibusdam assimilantur virtuosis hominibus, atque in multis deficiunt ab eisdem, sicut et simiæ ab hominibus, quia adhuc leves et ludicres sunt; ac pavones, per quos divites, nobiles et potentes hujus sæculi exprimuntur, quorum aliqui tam ex Judæis quam ex gentibus crediderunt, qui instar pennarum pavonicarum suis nobilitatibus, opulentiis, potestatibus, familiis, vestibus ornabantur. Denique pavo dicitur habere caput instar serpentis; vocem terroris, quia horribilem fundit sonum; gressum latronis, quia latenter progreditur; pennam decoris multipliciter coloratam ac speciosam; carnem imputribilem, turpesque pedes. Et sic per pavonem intelliguntur viri religiosi ac spirituales, qui sunt prudentes sicut serpentes, et vocem orationis dæmonibus metuendam [emittunt], insidiasque invisibilium adversariorum observant, ac latenti virtutum progressu sanctitatem suam occultant, exercitiis quoque observantiæ regularis pulcherrime decorantur, et per continentiam a carnalium putredine abstinent vitiorum. Hos Christo adduxit navis Ecclesiæ, de qua in libro Proverbiorum fertur, Facta est quasi navis institoris de longe portans merces suas.
Sic tandem universa terra, id est fideles toto orbe terrarum diffusi, faciem Christi videre, et ejus sapientiam percipere cupierunt : obtuleruntque ei munera spiritualia et corporalia, imo et corpora sua et animas, et ita spiritualibus ac divinis charismatibus Ecclesia Christi præ ceteris quasi incomparabiliter est repleta, habens illuminatissimas ac devotissimas personas in abundantia tanta, ut sycomori et lapides solent haberi.
Footnotes
-
Matth. IV, 25. ↩
-
Marc. III, 8; ↩
-
Joann. XII, 21. ↩
-
Act. x, 2, 4. ↩
-
Ps. XLIV, 10. ↩
-
Apoc. XII, 1. ↩
-
Thren. II, 19. ↩
-
Luc. x, 23. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
Ps. xxx, 20, 21. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5; ↩
-
Marc. i, 11; ↩
-
Luc. iii, 22; ix, 35. ↩
-
Ps. cl, 1. ↩
-
Ephes. vi, 16. ↩
-
Ps. lxxxiii, 5. ↩
-
Eccl. u, 11, 12. ↩
-
Galat. v, 22, 23. ↩
-
Eccli. ii, 11, 12. ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
-
Jacob. iv, 17. ↩
Chapter 18 of 33