Skip to the text

Articulus 18

DECLARATIO CAPITULI UNDECIMI : REX AUTEM SALOMON ADAMAVIT MULIERES ALIENIGENAS.

RECITATIS prosperitate et excellentia Salomonis, nunc enarratur ejus adversitas, impietas et insipientia. Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas, id est gentiles, multas : quas duxit uxores contra legem et ex irrationabili causa, quia non cepit eas in prælio, nec converterat eas ad Judaismum, neque pro pace communitatis, sed desiderio voluptatis ad eas ingressus est; filiam quoque Pharaonis, quæ fuit ejus uxor prima, principalis, carissima : quam an licenter acceperit, discussum est supra; et Moabitidas, id est de stirpe Moabitarum, et Ammonitidas, et Idumœas, et Sidonias, et Hethœas : de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel, id est, de quibus præcepit Hebræis : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras, per copulam carnalem aut conjugalem. Istud quippe prohibuit Dominus in Exodo, et libro Numerorum et Deuteronomii. Certissime enim avertent corda vestra a cultu unius veri Dei, nisi fuerint ad ejus fidem ac cultum conversæ, ut sequamini deos earum, illos colendo. Feminea etenim blandimenta, oblectamenta, importunæque preces virilem animum sic enervant, flectunt et vincunt.

His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore : qui amor ἔρως appellatur, et est pessimus amor, rationi omnino prædominans, et rationalem creaturam quasi in brutum convertens, ita ut non sapiat nisi carnem, et ejus concupiscentiis sit prorsus subjectus. Fueruntque ei uxores quasi reginœ septingentœ. Josephus ait, Septuaginta. Dicuntque aliqui, quod tot erant principaliores, vel quod reginis connumerantur earum pedissequæ. Alii dicunt, quod juxta litteræ veritatem erant septingentæ : non quod omnes fuerint filiæ regum gentilium, sed reginæ vocantur, utpote regi nuptæ. Et addunt, Salomonem ad tantam carnalitatem prolapsum, quod delectabatur frequenter habere adolescentulas virgines : quemadmodum narratur de Assuero, quod quasi quotidie recentem habuerit. Nempe libido quo magis extenditur et vagatur, eo plus furit; nec usu suo restringitur, sed insanissime dilatatur.1 Et concubinæ trecentæ. Et averterunt mulieres cor ejus.

Quumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, quum tamen in senibus soleat libido remitti, et avaritia augmentari : estque inhonestissimum in antiquis, agitari concupiscentiis carnis, et ineffabiliter scandalosum in præsidentibus, potissimum in his qui sapientes et docti fuerunt; ut sequeretur deos alienos; nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed colebat Salomon Astarten deam Sidoniorum: quæ alio nomine dicitur Juno, fuitque uxor ac soror Jovis; et Chamos deum Moabitarum. In libro Judicum legitur, Jephthe mandasse regi Ammonitarum, Nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, jure tibi debentur?2 Quomodo ergo Chamos nunc appellatur deus Moabitarum, præsertim quum in Jeremia dicatur, Si mutavit gens deos suos?3 quasi dicat, Non mutavit. Ad quod dici potest, quod interdum tempore procedente, nunc istud, nunc illud idolum amplius coluerunt. Ammonitæ quoque et Moabitæ loco et natione propinqui, communicasse creduntur in suorum cultu deorum. Et Moloch idolum Ammonitarum. Unde in Levitico præcipitur, De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch.4 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.

Tunc ædificavit Salomon fanum, id est templum, ipsi Chamos idolo Moab in monte qui est contra, id est ex opposito, quantum ad situm, Jerusalem, utpote in monte Oliveti e regione templi Dei : quod vehementer displicuit Deo, quia et idololatria ibi facta, a tota poterat civitate videri; sicque fuit maxime scandalizativa plebis ad idololatriam inclinatæ : ideo locus ille dictus est postea locus et mons Offensionis. Et Moloch idolo filiorum Ammon. Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura et immolabant diis suis : id est, omnibus illis quæ ejusdem cultus seu idololatriæ erant, fecit fanum unum.

Præterea habuit quoque concubinas trecentas, de quibus non videtur dicendum, quod fuerunt uxores ejus legitimæ ac secundariæ, prout de concubinis David dictum est supra.5 Non enim oportet Salomonem excusari a fornicatione hujusmodi, qui nec ab idololatria excusatur. Ad tantam autem carnalitatem videtur occasionaliter esse prolapsus post consummationem ædificiorum, in quibus diu et multum fuit occupatus, ex quiete et otio, opulentia et nimia prosperitate : sicque carnalitate hac victus, ad idololatriam lapsus est. Non fuit tamen sic excæcatus, quod putavit idola honoranda, aut aliquid numinis esse in eis, sed ne suas contristaret delicias, id est uxores :6 quemadmodum Adam comedit de fructu vetiti ligni, non quod crediderit promissioni serpentis, quia in hoc (secundum Apostolum) non fuit deceptus, sed ne Evam contristaret, non conformando se ei in esu illo, prout Augustinus libro de Civitate Dei testatur.7

Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo, et præceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quæ mandavit ei Dominus. Dixit itaque Dominus Salomoni, vel in visione, sicut apparuerat ei semel in Gabaon ante templi constructionem, et postea semel in Jerusalem, templo jam consummato, vel per Prophetam aliquem, atque (ut aliqui opinantur) per Nathan prophetam :89 Quia habuisti hoc apud te, id est, in tantis sceleribus tam immansive et incorrigibiliter excessisti, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea, quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, id est, populum tibi subjectum in duas dividam partes, et dabo illud, id est partem majorem, servo tuo, puta Jeroboam, qui fuit unus officialium Salomonis. Istud justissime fecit Deus. Nam ex quo Salomon subtraxit et minuit cultum et honorificentiam Dei, decuit ejus regium minorari honorem. Verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum, quem in te filio suo volo sic honorare, ad declarandum merita ejus. De manu filii tui scindam illud, ut sequenti narratur capitulo. Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo, præter tribum Juda, ut quidam exponunt. Unde et quidam ait : Tribus Juda non fuit filio Salomonis data, quia fuit sua. Sed dicit Apostolus : Quid habes quod non accepisti? Ideo non fuit sic sua, quin etiam data : imo dum Dominus dixit hæc, nondum fuit sua, quia necdum cœpit regnare. Infra quoque in isto capitulo legitur, Una tribus remanebit ei, id est Salomoni seu filio ejus ; et ibi per unam tribum intelligitur tribus Juda : idcirco et hic dum dicitur, Tribum unam dabo ei, per tribum unam intelligenda videtur tribus Juda, quæ principaliter ac directe ex intentione data est filio Salomonis; tribus autem Benjamin quasi ex occasione, quia in medio tribus Juda manebat; tribus vero Levi, quia Jeroboam ejecit eam, ut dicitur infra. Hinc quoque sequenti habetur capitulo : Nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.10 Propter David servum meum, et Jerusalem quam elegi, id est, propter continuandum cultum meum in urbe Jerusalem, in qua templum est, et quam ad locum templi ac cultus divini elegi, quem cultum prævideo in aliis tribubus cessaturum; vel, Propter Jerusalem, id est habitatores devotos et sanctos qui fuerunt tempore David, et postea ibi. Suscitavit autem Dominus Salomoni sic transgresso adversarium, Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom, id est, regum Idumæorum.1112 Quum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti de Idumæis ab exercitu David : quos jussit occisos misericorditer sepeliri, quoniam Idumæi et filii Israel nati erant ex duobus fratribus, scilicet Esau et Jacob, et quoniam in Deuteronomio scriptum est : Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est;13 et occidisset omne masculinum in Idumæa (sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumæa), fugit Adad ipse et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum. Erat autem Adad puer parvulus.

Quumque surrexissent de Madian, hoc est, urbe seu territorio Madianitarum. Madian quippe interdum est nomen provinciæ, interdum proprium nomen civitatis in illa; quandoque proprium nomen viri nati ex Abraham et Cetura, ut patet in Genesi. Venerunt in Pharan : quod quandoque est nomen urbis in terra præfata inter Madian et Ægyptum; quandoque nomen partis deserti inter Ægyptum et Chanaan, ut patet in Numeris. Tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum, ad Pharaonem regem Ægypti. Qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde condolenti regio adolescenti ita fugato, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ. Taphnes quandoque est proprium nomen loci sic dicti in Ægypto, juxta illud Jeremiæ : Venerunt usque ad Taphnes. Hic autem est proprium nomen conjugis Pharaonis reginæ Ægypti. Nam subditur : Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis. Eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.

Quumque audisset Adad in Ægypto, dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, Salomonem quoque infatuatum, ut in Scholastica historia additur, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam. Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit : Nulla. Sed obsecro te, ut dimittas me ad Idumæam, de qua natus sum : et jure successionis competeret mihi. Unde et spe atque affectu recuperandi eam rediit illuc.141516

Subditur de secundo adversario Salomonis. Suscitavit quoque Dominus ei adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum, id est regionis sic dictæ in Syria : de quo rege dictum est libro secundo.17 Et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum, quum interficeret eos David, id est quosdam eorum. Et abierunt Damascum, et habitaverunt ibi et constituerunt eum, id est ipsum Razon, regem in Damasco. Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis. Nec obest quod dictum est, Salomonem in summa pace regnasse, et ex omni parte pacem habuisse :18 quia quod modicum est, pro nihilo reputatur. Nec Razon iste audebat aut poterat publice impugnare regem aut populum Israel, sed corde magis quam opere adversarius fuit regis. Hinc item elicitur, quod non fuit suscitatus a principio contra Salomonem propter ejus peccata, quia diu justus permansit; sed permissive a Deo fuit suscitatus ex propria invidia contra Salomonem, eo quod David latrones socios suos occiderat. Salomone autem infatuato, suscitatus fuit a Domino in ultionem criminum Salomonis, et tunc magis nocere conatus est. Et hoc est malum Adad et odium contra Israel. Quare non ait, Hoc est malum Razon? Respondetur, quod Adad confortavit ipsum Razon contra Salomonem, adjuvitque eum, ut rursus juvaretur ab eo ad obtinendum Idumæam Salomone invito. Regnavitque in Syria.

Jeroboam quoque filius Nabat Ephratæus de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. Dicunt aliqui, quod Nabat pater hujus Jeroboam, fuit ipse Semei quem Salomon interfecit, ut dictum est supra.19 Sed hoc falsum videtur, quia ut patuit, Semei fuit de Benjamin, Nabat de Ephraim.20 Et hæc est causa rebellionis contra eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui, hoc est, muros a radice illius voraginis, præcipitii seu foveæ excidit, et exaltavit, ut eos æquaret civitati

David seu arci Sion in alto, prout istud secundo Regum libro magis expositum est.21 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens; vidensque Salomon in arte physiognomiæ peritissimus, adolescentem Jeroboam esse bonæ indolis, id est a natura bonæ inclinationis, et aptum ad prudentiam et virtutes, et industrium, id est perspicacem, constituerat eum præfectum super tributa universa, vel, ut aliqui legunt, universæ domus Joseph, super vectigalia recipienda: et per domum Joseph quidam intelligunt tribum Ephraim et Manasse; alii tribum Ephraim, et mediam tribum Manasse habitantem citra Jordanem: quod verius reor. Alia namque medietas tribus Manasse, sita ultra Jordanem, computabatur cum tribibus Ruben et Gad, quæ habuerunt suos præfectos.

Dicunt aliqui, quod Salomon primo constituit eum præfectum ædificii Mello, deinde super vectigalia domus Joseph : quod Magister in historiis tenet. Alii, quod primo posuit eum in officio præfecturæ prædictæ, postea super ædificii opus : propter quod indignatus, quod de majori officio ad minus depositus fuit, exivit Jerusalem. Sed primum verius æstimatur. Quum enim fuisset Salomonis judicio aptus ad tam magnum officium, non est verisimile, quod posuerit eum in tam parvo officio; sed quum industriam ejus fuisset expertus in minori, ad majus eum promovit : et hoc etiam Josephus dicit. Nec propter operis illius non diu durantis præfecturam, oportuisset eum a majori deponi officio. Denique, si de illa depositione fuisset indignans, fuisset ambitiosus, et per consequens indignus regali præsidentia super populum adhuc fidelem : quod non apparet. Nam eo tempore quo Deus sibi prædixit, quod promoveret eum in regem super decem tribus, videtur fuisse dignus et bonus. Quidam Hebræi dicunt, quod Jeroboam redarguit Salomonem ob hoc, quod locum illum Mello fecit claudi, quem David dimisit apertum, propter devotionem venientium in Jerusalem in festis præcipuis: unde Salomon indignatus, ejecit eum.

Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum non casu, sed ex præostensione et admonitione divina, Ahias Silonites propheta, id est oriundus de oppido Silo aut commoratus ibidem, in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat: quod tunc ex proposito induit, tanquam rem novam nuntiaturus, et viro noviter in regem promovendo locuturus, atque ut ex novi pallii tam multiplici scissione prophetia sua magis attenderetur ac crederetur; scidit illud in duodecim partes, juxta numerum tribuum Israel, non ex insania, sed quia Prophetæ frequenter prophetaverunt, non verbis dumtaxat, sed etiam rebus: quemadmodum Ezechiel fodit parietem, et exivit per eum efferens vasa transmigrationis;22 sic et Isaias ivit discalceatus et nudus, Jeremias posuit ligneas catenas in collo suo.23

Et ait ad Jeroboam:24 Tolle tibi decem scissuras, id est decem partes pallii scissi ad præfigurandum quod super decem tribus regnabis. Hæc enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei, propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel: eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarten deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon; et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea. Auferam regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus. Filio autem ejus, hoc est Roboam filio Salomonis, dabo tribum unam, sicut expositum est, ut remaneat lucerna, id est clarum memoriale, servo meo David, cunctis diebus coram me, in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israel.

Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum, et tradam tibi Israel; et affligam semen David super hoc, hoc est, de hac regni Davidici divisione affligam posteros atque domesticos Salomonis:25 quia in corporalibus filii quandoque puniuntur pro peccatis parentum, prout declaratum est sæpius; verumtamen non cunctis diebus. Nam, ut infra habetur, regnum decem tribuum habuit finem sub rege Osee tempore Ezechiæ; vel ideo dictum est hoc, quoniam quidam boni de semine David descendentes, non doluerunt de illa divisione, in quantum fuit opus divinæ justitiæ. Aliqui vero etiam Hebræi exponunt hoc, quia in adventu Messiæ omnes tribus Israel colligentur sub Messiæ dominio, sicut in Zacharia, Ezechiele et Isaia prædictum est:262728 et vera est expositio ista, quamvis non secundum infidelium Judæorum intentionem. In Christo quippe adunati sunt electi Judæi ex cunctis tribubus Israel conversi, qui erant valde multa millia, ut partim patet in Actibus.29 Insuper, post reditum a Babylone præfuerunt omnibus illis reversis, eorumque posteris, Zorobabel, et alii quidam de tribu Juda, de qua Machabæi ex una parte fuisse leguntur.30

Voluit ergo Salomon interficere ipsum Jeroboam. Ex hoc apparet, quod Salomon percepit ea quæ Ahias propheta prædixit huic Jeroboam de promotione sua ad regnum: et si ob hoc voluit eum occidere Salomon, ut littera sonare videtur, fuit hoc magna excæcatio, ambitio, impatientia, quasi vellet et posset impedire propositum Dei de regni divisione, quod et sibi a Deo fuit prædictum. Porro Magister in historiis ait, quod Jeroboam verbis Prophetæ auditis, intumescens, suasit populo ut a Salomone recederet. Et alii dicunt, quod animatus verbis Ahiæ, cœpit alios incitare ad rebellandum Salomoni, et murmurare adversus eum. Quod si verum est, fuit culpabile: quia ut patet in textu, Ahias inter cetera prædixit Jeroboam: Ducem ponam eum, videlicet Salomonem, cunctis diebus vitæ suæ; auferam autem regnum de manu filii ejus. Et iterum: Si audieris omnia quæ præcepero tibi, sicut fecit David, ero tecum. Ideo debuit virtuose secundum Deum procedere, non ad rebellionem inducere. Qui Jeroboam surrexit et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti. Iste rex fuit alter a Pharaone, cujus filia uxor fuit Salomonis.31 Imo et Josephus scribit: Hic ultimus regum Ægypti appellatus est Pharao, quod est nomen commune, interpretaturque regnans. Verumtamen postea fuit Nechao, qui vocatur et Pharao, ut infra libro quarto asseritur.32 Ad quod poterit responderi, quod non fuerunt omnes per ordinem ita vocati, post mortem Pharaonis præfati, ut ante. Et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.

Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro Verborum dierum Salomonis. Per quem librum quidam putaverunt librum Paralipomenon intelligendum, quia παραλειπομένον Latine interpretatur, verba dierum. Quod stare non potest, quia nec in Paralipomenon scripta sunt reliqua verba et opera Salomonis, imo secundo Paralipomenon sic legitur: Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitæ, in visione quoque Addo videntis.33 Idcirco liber iste Verborum dierum Salomonis, creditur non haberi, et forsan a Chaldæis fuit combustus; forsan etiam per librum istum intelliguntur pluraliter illi libri in Paralipomenon allegati. Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem

Israel, quadraginta anni sunt. Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Circa præhabita quæritur, quot annorum fuerit Salomon, quando incepit regnare. Ad quod certitudinaliter respondere difficile est, propter verba Scripturæ quæ hinc inde videntur diversimode inde sentire, et quia expositores super hoc diversimode sentiunt, tam catholici quam Hebræi. Nempe Magister in historiis ait: Salomon duxit uxorem filiam Pharaonis, de qua (ut aiunt Hebræi) genuit filium, quasi contra naturam, quum adhuc undecimum ageret annum. Josephus quoque testatur: Mortuus est Salomon valde longævus, qui regnavit annis octoginta; vixit autem annis nonaginta quatuor. Sed divina Scriptura eos tantum exprimit annos quibus regnavit, antequam prævaricaretur. Et hæc verba inducit Magister in historiis pro solutione quæstionis, qua quærit, qua ratione dicitur Salomon senex fuisse, quum modicum ultra quinquaginta annos legatur vixisse. Roboam enim quadraginta et unius anni erat, patre suo Salomone defuncto, quem Salomon quum undecim esset annorum, genuisse perhibetur.

Præterea, circa hæc recitat Lyra: Occurrit hic dubium, qualiter dicatur Salomon senex fuisse, quando depravatus fuit per mulieres, quia dicit Rabbi Salomon, et alii Hebræi, quod erat tantum duodecim annorum, quando cœpit regnare, et in isto capitulo dicitur, quod quadraginta annis regnavit, et sic vixit tantum quinquaginta et duobus annis. Ipse autem depravatus fuit per mulieres ante mortem suam, per sex annos aut circiter, quoniam ædificavit templa idolorum pro uxoribus suis postquam fuit depravatus, in quorum ædificationibus fluxerunt plures anni: et sic quando fuit depravatum cor ejus, non videtur habuisse ultra quadraginta sex annos vel circiter. Ex tali autem ætate nullus dicitur proprie senex. His addit: Ad hoc autem respondet Magister in historiis, quod Salomon regnavit octoginta annis, ad quod allegat Josephum dicentem, Scriptura tacet quadraginta annos regni sui, quibus impie vixit, sicut de Saule dicitur supra primo libro, quod duobus annis regnavit, et tacentur decem et octo anni, quibus male se habuit.34 Sed istud reprobat Lyra, adjiciens: De dicto Magistri parum est hic curandum, quoniam contradicit sibi ipsi et Scripturæ. Nam dicit, quod Salomon undecim annorum genuit Roboam, et quod Roboam patre suo mortuo, fuit quadraginta et unius anni, in qua etiam ætate cœpit regnare, ut infra dicitur;35 sicque revertitur primum dictum, videlicet quod Salomon vixit tantum quinquaginta et duobus annis.

Deinde respondet juxta propriam mentem, addendo: Salvo meliori judicio, videtur dicendum, quod Salomon postquam quadraginta annis regnavit, mortuus est, et successit ei in regnum filius ejus Roboam, habens quadraginta et unum annum, sicut dicit Scriptura. Sed quando Salomon cœpit regnare, non solum habuit duodecim annos, ut ab aliis dicitur, sed non probatur, nec ex ipsa Scriptura habetur, quia exprimit annos regni sui tantum, non autem annos ejus, quando cœpit regnare, nec annos totius vitæ suæ: imo habuit viginti annos vel plures in principio regni sui; et sic, quando mortuus fuit, habuit ad minus sexaginta annos. Et ita convenienter potest dici, quod post quinquaginta annos ætatis suæ depravatus fuit per mulieres: et tunc poterat dici senex, quoniam et Levitæ completo anno vitæ suæ quinquagesimo, servire cessabant in tabernaculo, tanquam senes, ut habetur in libro Numerorum.36 Et ex hoc patet quod Salomon non genuit Roboam undecim vel decem annorum, sed multo plurium, quia contraxit cum matre ipsius Roboam post suam coronationem.

Deinde Lyra contra hæc objicit, quia Hieronymus in epistola ad Vitalem presbyterum de Salomone et Achaz, videtur dicere, quod Salomon undecim annorum vel minus genuit Roboam, et quod duodecimo ætatis suæ anno, accepit regnum. Et solvit istud, dicendo quod Hieronymus non loquitur ibi assertive, ut manifeste patet ex fine ejusdem epistolæ. Sed supposito quod tunc regnare inceperit, et ipsum Roboam genuerit ita ut dictum est, respondet quomodo hoc sit possibile, adducens ad hoc exemplum cujusdam mulieris nutrientis parvulum, qui in eodem cum ea lecto jacebat, et quum decimum annum implesset, et ipsa calefacta fuisset vino, induxit puerum ad carnalem copulam, et sic aliis noctibus sequentibus, quæ de puero illo concepit, et infra duos menses uterus ejus intumuit. Hieronymus tamen attribuit hoc magis virtuti divinæ, quam naturæ, ut occultum facinus per evidens signum panderetur. Et sic arguendum est ad oppositum, quod Salomon virtute naturæ non genuit Roboam quum undecim esset annorum.

Hæc Lyra. In cujus verbis multa continentur incerta, et quædam quæ non videntur posse salvari. Et primo, prosequendo id quod ad B. Hieronymi verba respondet, apparet dicendum, quod ipse S. Hieronymus in illa ad Vitalem epistola præsupponit pro vero, quod Salomon duodecim exsistens annorum, cœpit regnare. Sic etenim ait: Deprecaris ut exponam tibi causas, quare Salomon et Achaz undecim annorum, filios genuisse dicantur. Si enim duodecimo anno Salomon super Israel accepit imperium, et quadraginta annis regnavit, filiusque ejus Roboam quum quadragesimum annum ageret ætatis, patri successit in regnum, perspicuum est, undecim annorum fuisse Salomonem vel decem, quando videlicet genuit Roboam. Quis crederet, ut undecim annorum puer generaret filium? Multa et alia in Scripturis dicuntur, quæ videntur incredibilia, et tamen sunt vera. Neque enim valet natura contra naturæ Dominum. Deinde in illa epistola multipliciter persuadet, illud nec impossibile, nec incredibile reputari debere; nec dubium esse potest diligenter legenti illam epistolam, quin istud fuerit de mente Hieronymi, præsertim quoniam et in aliis

D multis locis idem testatur. Siquidem et in epistola ad Rufinum presbyterum scribit : Interpretatio judicii Salomonis super jurgio duarum mulierum meretricum, quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer duodecim annorum contra ætatis suæ mensuram judicaverit de intimo humanæ naturæ affectu : unde admiratus est et timuit omnis Israel. Super Isaiam quoque id ipsum testatur, ut infra tangetur.

Præterea, quum Josephus aliique Hebræorum doctores et expositores præcipui in isto generaliter satis concordent, verisimile est, quod a senioribus et majoribus suis sic acceperunt et didicerunt. Nec verum est quod Magister in historiis contradicit Scripturæ : imo quidquid Scriptura de ista materia narrat, ipse concedit ; nec ipse ex persona sua affirmat, quod Salomon regnavit annis octoginta, sed recitat Josephi verba et Hebræorum opinionem.

Amplius, incertum omnino est quod Lyra affirmat, Salomonem habuisse viginti annos vel plures, quando incepit regnare, nec ipse hoc probat ; nec videtur consonare Scripturæ, quoniam primo Paralipomenon legitur David dixisse majoribus Israel : Salomonem filium meum elegit Deus adhuc puerum et tenellum. Supra quoque scriptum est, quemadmodum Salomon quando a Deo accepit sapientiam, dixit : Et nunc, Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvulus, ignorans egressum et introitum meum. Hæc autem non videntur convenire homini virilis ætatis. Nam quamvis in Scripturis viri frequenter vocentur pueri, non tamen pueri tenelli et parvuli. Nec David vocavit Salomonem puerum et tenellum, respectu regiminis ei imponendi, sed ratione ætatis, et quia inter fratres suos junior fuit : et quoniam intendebat populo persuadere, ut promotioni Salomonis filii sui præberent consensum, non ita parvificasset eum, nisi absolute tam tenellus fuisset. Nec obstat, quod David dixit ad Salomonem, Vir sapiens es : quia ut super Isaiam scribit Hieronymus, vocavit eum virum, non ratione virilis ætatis, sed ob maturitatem morum, atque prudentiam. Sed si ita quis teneat, restat videre, qualiter Salomon asseratur in sua senectute depravatus per mulieres, quum juxta hæc videatur vixisse non ultra quinquaginta et duos annos. Ad quod in præallegata ad Vitalem epistola respondet Hieronymus : Ad summam dici potest, quod in regno David regis, Salomon quum duodecim esset annorum, obtinuerit solium ; et postea, quia Scriptura hoc reliquit incertum, vixerit ipse David aliquot annos, regnante suo filio Salomone, qui sibi et non Salomoni deputentur; et mortuo ipso David, postea Salomon filius ejus regnarit annis quadraginta, quibus sine patre regnavit : atque ita et initium regni Salomonis, et tempus quo solus ipse regnavit, ab historia demonstratum ; nec tamen omnes anni vitæ Salomonis quinquaginta et duorum annorum circulis contineri. Si autem dubitas quod regnantibus filiis, patribusque eorum viventibus, non filiis tempus regni eorum, sed patribus computetur, lege Regnorum volumen, et invenies quod Ozias rex Juda, postquam lepra percussus est, habitavit in domo separata, et filius ejus Joathan imperium rexerit, et judicaverit populum terræ usque ad diem mortis patris sui ; et tamen post mortem illius quum viginti quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quibus solus regnavit. Hæc Hieronymus.

I Par. xxix, 1.

III Reg. 11, 7.

Ibid. 11, 9.

Insuper prorsus incertum est, nec ex aliqua authentica probari potest scriptura, quod Salomon non nisi sex annis aut circiter fuit depravatus per mulieres ; sed videtur diutius vixisse in tanta libidine, quum habuerit tot uxores reginas et tot concubinas, imo et adolescentulas, atque ut verbis utar Hieronymi in epistola ad Vitalem presbyterum, tot scorta quorum non erat numerus, tot fana construxerit conjugibus suis idololatris.

De hac demum materia tam diffuse conscripsi non aliquid asserendo, sed magis, ne quis in re tam obscura aliquid incaute affirmet, aut venerandos Patres irreverenter expediat.

Postremo, Rabbi Paulus sic ait: Rationabiliter dici posset, quod Salomon dicendus fuerat senex, quum fere esset quinquaginta annorum, quia ætates mensurantur, non solum secundum annos vel secundum ea quæ ad incrementum aut diminutionem corporalium virium pertinent, sed etiam respective secundum status moresque personarum: sicque Salomon respectu tantæ scientiæ sibi datæ et dignitatis suæ, senex tunc vocabatur.

Footnotes

  1. Prov. xxxi, 14. ↩

  2. Judic. XI, 24. ↩

  3. Jer. II, 11. ↩

  4. Lev. XVIII, 21. ↩

  5. II Reg. v, 13; xv, 16; xx, 3. ↩

  6. Gen. III, 6. ↩

  7. I Tim. II, 14. ↩

  8. I Tim. IX, 2. ↩

  9. III Reg. III, 5. ↩

  10. III Reg. xii, 20. ↩

  11. III Reg. xii, 31; ↩

  12. II Par. xi, 14. ↩

  13. Deut. xxiii, 7. ↩

  14. Jer. xliii, 7. ↩

  15. Gen. xxv, 25. ↩

  16. II Reg. viii, 13, 14. ↩

  17. II Reg. viii, x. ↩

  18. III Reg. iv, 24. ↩

  19. III Reg. II, 46. ↩

  20. II Reg. XVI, 5. ↩

  21. II Reg. v, 9. ↩

  22. Ezech. xii, 7. ↩

  23. Is. xx, 2. ↩

  24. Jer, xxvii, 2; xxviii, 12, 13. ↩

  25. IV Reg. xvii, 6. ↩

  26. Zach. 10; ↩

  27. Ezech. xxxiv, 13; xxxvii, 22; ↩

  28. Is. XLIV. ↩

  29. Act. II, 41; IV, 4: VI, 7. ↩

  30. I Esdr. II, 2; III, 2. ↩

  31. III Reg. III, 1. ↩

  32. IV Reg. XXIII, 29. ↩

  33. II Par. IX, 29. ↩

  34. I Reg. xiii, 1. ↩

  35. III Reg. xiv, 21. ↩

  36. Num. viii, 25. ↩

Chapter 19 of 33