Articulus 19
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI UNDECIMI SENSU.
HISTORIA hujus capituli multipliciter atque salubriter admonet nos et informat, ne quis unquam de viribus suis præsumat, de scientia sua se jactet, de parentum sanctitate confidat inordinate, aut in dignitate et eminentia, prosperitate et fama, donisve gratiæ gratis datæ inaniter glorietur; sed in omnibus jugiter timoratus, custoditus, atque sollicitus coram Deo consistat, in vera et sancta humilitate semper persistens, ac omnem suam fragilitatem, defectuositatem, et pronitatem ad malum incessabiliter pensans, ac tanti viri istius, videlicet Salomonis, tam admirabilem ac miserabilem ruinam perpendens, nec propter præterita merita sua, periculosa securitate pigrescens. Ecce enim Salomon iste sanctissimi David filius, tanta sapientia, fama, prosperitate præfulgens, prophetiæ dono ornatus, copiosissimis documentis abundans, et diu in veris virtutibus Deo fidelis, et præclarissimum templum ei molitus, ad tam extremam et infinitam insipientiam, ad tantam impietatum voraginem, ad tam sordidissimam et inverecundissimam carnalitatem est devolutus, lapsus, demersus, ut nemo de hoc sufficiat admirari, præsertim quod desuper correptus, et comminationibus avisatus non cessavit, et subditis suis totique regno suo, imo et sæculo universo tantam scandalositatem præbuit et reliquit: in quo clarissime patet ineffabilis et semper deflenda humanæ conditionis fragilitas, atque in omne malum proclivitas. Jugiter ergo et profundissime humiliemus nos ipsos, et qui stat, videat ne labatur, nec glorietur sapiens in sapientia sua, et cui plus datum est, amplius vereatur. I Cor. x, 12. Jer. ix, 23. Luc. xii, 48.
Præterea perpendamus ad quam horribilia crimina trahat luxuria, et immundissima illa voluptas, quæ et sapientissimum virum hunc ad tam ridiculosam feminarum, uxorum, concubinarum, scortorum multitudinem traxit, et insuper ad idololatriam perduxit eumdem. Heu! qualiter fœditas illa obtenebrat hominem, ut nec Deum nec hominem vereatur, nec de sua turpissima et scandalosissima vita verecundetur, et non solum non acquiescat correptioni et informationi humanæ, sed nec angelico, neque divino obtemperare curet instinctui, quemadmodum Scriptura fatetur: Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Ecce qualiter paulatim fit lapsus ad deteriora, quia peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud. Hoc quoque pensandum, quod is cui majora gratiæ dona sunt præstita, et qui ad virtuosiorem tenetur vitam, in immaniora cadit facinora, dum propter suos excessus juste a Deo relinquitur. Ecce quam periculosum est in hoc sæculo prosperari, Prov. xviii, 3. Mich. vi, 8. abundare divitiis, et undique reputari, otio et torpori locum præbere. Ecce qualiter impia consuetudo incorrigibilitatem inducit.
Præterea legitur Salomon specialiter deservisse idolis tribus, videlicet Astartæ deæ Sidoniorum, per quam effeminata designatur libido: nam et Astarte, plasmationis superfluitas designatur. Luxuria quippe semper quærit superflua, quum natura modicis minimisque contenta noscatur. In hoc sequuntur Salomonem libidinosi, quorum deus venter est, et gloria in pudendis eorum.1 Coluit quoque Moloch, quod interpretatur, rex eorum: per quod notatur superbia, in quo sequuntur eum ambitiosi et animosi, qui in tantum suam præsidentiam appretiantur et amant, ut persequantur, ac de vita hac tolli cupiant eos, per quos principatu suo privari verentur. Coluit etiam Chamos, quod interpretatur congregans: per quod avaritia figuratur. Opulentiam namque quærunt lascivi, qua suarum obtineant objecta deliciarum. Quemadmodum etiam Salomon propter has tres idolorum culturas acquisivit specialiter tres inimicos, videlicet Adad Idumæum, Razon
Syrum, atque Jeroboam Israelitam: sic qui præfatis vitiis obsequuntur, tres specialiter adversarios sortiuntur, utpote mundum, qui inclinat ad avaritiam; carnem, quæ ad concupiscentiam movet; diabolum, qui ad superbiam trahere nititur.
Postremo, ex isto docemur capitulo, quod propter scelera principum transferantur regna ac principatus de gente in gentem, et de uno ad alium.2 Nam sicut clementia roboratur thronus regis, sic per crudelitatem atque tyrannidem eradicatur. Hinc scriptum est in Ecclesiastico:3 Principatus sensati stabilis erit. In Proverbiis quoque: Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.4 Nempe ut in Daniele habetur, Deus mutat tempora et ætates, transfert regna atque constituit.56 Hinc rursus in Ecclesiastico legitur: Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et injurias et contumelias et dolos diversos. Et rursus ait Scriptura: Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.7 Nempe, ut ait beatissima Virgo, Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.8
Footnotes
Chapter 20 of 33