Skip to the text

Articulus 20

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI: VENIT AUTEM ROBOAM IN SICHEM.

TRACTATUM est hucusque de unico Israeliticæ plebis regno, in quo unus præfuit illi populo universo; nunc et in sequentibus de eodem agitur regno bipartito, sicut patebit. Venit autem Roboam filius Salomonis cum suo exercitu in Sichem, id est in locum seu oppidum sic vocatum: de quo in Genesi legitur, Missus Joseph de valle Hebron, venit in Sichem;1 de quo etiam in Judicum libro multa leguntur.2 Denique, Sichem etiam proprium nomen est viri, de quo in Genesi habetur:3 Egressa est Dina; quam quum vidisset Sichem princeps terræ illius, etc. Illic enim congregatus erat omnis populus Israel, id est quidam de omnibus tribubus et principaliores, demptis his qui venerunt cum Roboam. Qui præfixit eis locum ibidem, quia fuit locus famosus, et in tribu Ephraim situs: quæ tribus post tribum Juda fuit egregia, atque ut quidam addit, fuit quasi in medio regni: quod non videtur, quoniam super librum Judicum dictum est sæpe, et expositores communiter dicunt hoc, quod tribus Juda et tribus Ephraim, tanquam ceteris fortiores sortem et mansionem acceperunt in extremitatibus Israelitici regni pro totius munimine populi, una ab una parte, et alia ab altera.4

Additque idem: Fuit etiam ibi primus rex Israel, scilicet Abimelech, institutus, ideo populus fuit ibi congregatus, ad instituendum eum regem. Quod propter duo stare non potest:5 Primo, quia Abimelech fuit judex, non rex. Unde in libro Judicum de ipso est mentio. Et quamvis scriptum sit, quod constituerunt eum regem, non tamen constituerunt regem super duodecim tribus, sed super Sichimitas:6 idcirco non fuit rex Israel; imo Saul primus rex Israel fuit, ut patuit primo libro. Unde in Actibus asserit Paulus, quod Deus primo dedit7 judices usque ad Samuelem, et exinde postulaverunt regem, et dedit eis Saul. Istud Beda, Rabanus, aliique affirmant.8 Unde Magister in historiis ait: Quæritur, quomodo Saul primus rex Israel dicitur. Ad quod respondet, quod propter regimen universale; Abimelech autem solum regnavit in Sichimitis. Secundo, quoniam totum negotium Abimelech fuit tyrannicum, ambitiosum et pessimum, nec inter judices a Domino suscitatos, et in quibus Spiritus Domini fuit, est computandus, ut patet in libro Judicum: ideo propter ejus promotionem in Sichem factam, aut ob illius honorem non convenerunt ibidem.

At vero Jeroboam filius Nabat, quum adhuc esset in Ægypto profugus a facie Salomonis regis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto, confidens se promovendum in regem, prout ab Ahia propheta sibi erat prædictum. Miseruntque viri de tribu Ephraim, et alii multi, et vocaverunt eum, ut interesset novi regis creationi. Nam erat vir fortis et potens, atque industrius bonæque indolis, ideo volebant ejus uti consilio.910 Venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt, præsertim decem tribus, et unus ex parte omnium, ad Roboam, dicentes: Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: quod non intelligitur de jugo tributi, aut vilium operum servitute, quum dictum sit supra de filiis Israel, Non fecit servire quemquam;11 sed de persolutione vectigalium in expensas ipsius regis. Dictum est quoque ante, quod Salomon habuit duodecim præfectos super omnem Israel, id est super duodecim tribus, qui præbebant annonam regi per singulos menses, quam levabant a tribubus ipsis:12 quod fuit non modicum onus, quoniam sumptus Salomonis fuit grandis, ut superius narratur.13 Forsan etiam Salomon post suam infatuationem aliquid plus exegit a populo in constructionem fanorum et aliorum magnorum inutiliumque cum mulieribus sumptuum. Tu itaque nunc imminue paululum jugum illud: quod videbatur pia petitio, quia dixerunt, Minue paululum; de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. Qui ait eis: Ite ad propria usque in diem tertium, remanentes in locis vestris, ut interim bona deliberem, et revertimini ad me.

Quumque abiisset populus, iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui adsistebant coram Salomone patre ejus, quum adhuc viveret, et ait eis: Quod datis consilium, ut respondeam populo? Hoc ipsum fuit prudentiæ, quod primo a senioribus illis quæsivit consilium, quoniam erant valde experti, prudentes, maturi, atque ut scriptum est in libro Job:14 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.15 In Ecclesiastico quoque: Quam speciosum est a veteranis quærere sapientiam. Qui dixerunt ei: Si hodie, id est tempore isto, obedieris populo huic et servieris, et petitioni eorum cesseris, hoc est, eorum acquieveris petitioni (sicque Obedire sumitur hic extense: nam proprie spectat ad inferiores), locutusque fueris ad eos levia, erunt tibi servi cunctis diebus vitæ suæ. Qui dereliquit consilium senum, quod dederunt ei: quia erat rudis, superbus, carnalis, ideo verba humilitatis et sapientiæ ei non sapiebant.

Et adhibuit adolescentes qui nutriti fuerant cum eo, et adsistebant illi. Sed quæri potest, quomodo erant adolescentes, qui erant cum eo nutriti, quum ipse esset jam quadraginta unius annorum. Dici potest, quod adolescentia sumitur hic large, prout juventutem includit, sive pro juventute, sicut in Ecclesiaste legitur:16 Lætare, juvenis, in adolescentia tua. Hinc secundo Paralipomenon dicitur, quod cum juvenibus tractare cœpit.17 Verumtamen juxta Glossam dicuntur adolescentes seu juvenes non ætate, vel non solum ætate, sed potius animo et moribus. Præterea, secundum Hieronymum et Glossam, seniores a quibus Roboam petivit consilium, fuerunt (ut dicunt Hebræi) Banaias et Achiel*.18 In Scholastica autem narratur historia, quod erant Sadoc, Banaias, Joiada, et reliqui principes Salomonis. Dixitque ad eos: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos? Et dixerunt ei juvenes, qui nutriti fuerant cum eo: Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris19 mei, hoc est, multo major est rigor disciplinæ jurisdictionisque meæ et potentia mea quam patris mei, ita ut parva pars rigoris atque vigoris mei, magnam partem rigoris patris mei excedat. Istud fuit puerile et stultum consilium ab inexpertis probatum, et juvenili audacia datum. Unde in Paralipomenon fertur, quod responderunt ei, ut juvenes in deliciis secum nutriti. Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.*

Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia. Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant, et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro. Pater meus cecidit, hoc est percussit, vos flagellis; ego autem cædam vos scorpionibus, id est, multo acrius regam et corrigam vos quam pater meus. Juvenes isti, ut Josephus tangit, consuluerunt Roboam regi, ut imperiose et comminatorie loqueretur, putantes quod sic populus terreretur, nec reclamare auderet. Porro scorpio, secundum Glossam, est genus flagelli, et proprie dicitur rubus aculeatus seu flagellum virgarum nodosum, vel scutica in summitate habens plumbeas glandes. B Interdum ponitur pro uno de duodecim signis, nonnunquam pro quadam bestiola, quæ vultu blanditur et cauda pungit. Et non acquievit rex populo, id est precibus populi, ut mitius responderet; quoniam adversatus fuerat eum Dominus, hoc est, Deus justo judicio adversabatur ipsi Roboam in hac causa, non inclinando cor ejus ad consentiendum sano seniorum consilio, sed relinquendo eum in sua improbitate. Hinc in Paralipomenon dicitur, Erat enim Dei voluntatis: non quod culpa ipsius Roboam placuerit Deo, sed permissio Dei fuit. Ut suscitaret, id est impleret, versum suum quod locutus fuerat in manu, hoc est per obsequium, Ahiæ Silonitæ ad Jeroboam filium Nabat.20

C

Videns itaque populus oculo interiori, id est considerans, quod noluisset eos audire rex, scilicet Roboam: cui jure hereditario competebat in regno succedere, qui tamen nondum fuit acceptatus a populo; respondit ei, dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel. Hæc eadem verba dixit Seba filius Bochri in rebellione adversus David regem, ut libro secundo continetur, ubi hæc verba exposita sunt.21 Nunc vide domum tuam, David, id est, tu, posteritas et cognatio David regis, perpende populum tuum, quia jam pauci remanent tecum, et provide populo tuo. Vel, Vide domum tuam, hoc est templum ex David ordinatione constructum, et in eo sacrifica: quasi dicant, Non veniemus illuc amplius ad offerendum. Et abiit Israel in tabernacula sua. Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.

Misit ergo Roboam Aduram, qui erat super tributa, ad vectigal levandum, ut decem tribus revocaret, excusando ipsum Roboam de verbis prolatis quasi ex levitate, non animo malo dictis, et quia jam paratus esset revocare; et lapidavit eum omnis populus Israel, hoc est quidam ex decem tribubus de ceterorum consensu: et hoc fecerunt in despectum Roboam regis, et ex indignatione contra eum ac ejus officiatum; et mortuus est. Dicit Glossa, quod secundum Hebræos, ipse Roboam ex suggestione istius Aduram, tam superbe responderat, et de hoc (ut aliqui opinantur) decem tribus habuerunt eum suspectum; et quod propria quæreret lucra: quia qui præsunt tributis, cupiunt ea augeri. Verumtamen incertum videtur, an de consilio Aduram ita responderit Roboam, qui de consilio juvenum seu adolescentium respondisse sic perhibetur; sed Aduram jam erat senex. Nam et tempore David præfuit tributis, ut libro secundo scriptum est, si tamen sit idem Aduram.22 Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem. Recessitque Israel a domo David usque in præsentem diem.

Factum est autem, quum audisset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cætu, et constituerunt eum, videlicet ipsum Jeroboam, regem super omnem Israel, hoc est super decem tribus, quæ de cetero reservaverunt sibi nomen hoc Israel, quoniam plures erant. Itaque elegerunt et fecerunt Jeroboam regem, quia sciverunt sibi a Deo per Prophetam esse promissum decem tribuum regnum, et quia fuit vir aptus ad hoc, utpote fortis, strenuus, prudens, et quia fuerat adversarius Salomonis:232425 sicque eum promovendo, magis irritaverunt Roboam regem; et item quoniam fuit de tribu Ephraim, quæ post tribum Juda fuit nobilis et famosa, potens ac bellicosa. In hac quoque promotione Jeroboam, impleta fuit prophetia Jacob patriarchæ, qui benedicendo filiis Joseph, juniorem nomine Ephraim, præposuit seniori Manassæ, dicens:26 Frater ejus minor, major illo erit. Id quoque quod in benedictione Joseph profertur, Inde pastor egressus, quidam exponunt de isto Jeroboam, quidam de Josue Ephratæo.27 Nec secutus est quisquam domum David, id est, nullus de tribubus Israel ex intentione et directe adhæsit Roboam nato ex David, tanquam regi, præter tribum Juda solam. Tribus quoque28

B Benjamin secuta est Roboam occasionaliter, quia non poterat se separare a tribu Juda, in cujus medio habitavit: similiter tribus Levi, quoniam locus divini cultus et sacrificiorum, videlicet templum, in Jerusalem stetit, et quia Jeroboam eos abjecit.

Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, id est totam illam tribus Juda familiam, quantum ad viros prælio aptiores, et tribum Benjamin in centum octoginta millia electorum virorum et bellatorum, ut pugnarent contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens: Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens: Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel. Revertatur vir in domum suam. A me enim factum est verbum hoc, id est divisio ista monarchiæ regni Judæorum in duo regna, propter Salomonis peccata et improbam Roboam regis responsionem. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut præceperat eis Dominus.

D

Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi, id est, urbem illam melioravit in ædificiis, et loca munita aut fortalitia in ea construxit ad resistendum Roboam regi. Et egressus inde, ædificavit Phanuel, id est oppidum sic vocatum, de quo in libro Judicum fit mentio.29 Dixitque Jeroboam in corde suo :

Nunc revertetur regnum ad domum David, id est, præsidentia super decem tribus auferetur a me, et redibit ad posteros regis David, si ascenderit populus iste decem tribuum, ut faciat sacrificia per manus sacerdotum, in domo Domini in Jerusalem, quia amore templi et suggestione sacerdotum redibunt ad sobolem David; et revertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, cui jure successionis competisset dominium super populum illum, interficientque me tanquam schismaticum principem, et revertentur ad eum, ad memoriam revocando beneficia David ac Salomonis.

Et excogitato consilio vitiosissimo, ad cavenda illa pericula, utpote privationem regni et mortem, fecit duos vitulos aureos, secundum quod Aaron in solitudine fecerat unum, et quoniam in Ægypto didicit idololatriæ hujus formationem. Ægyptii equidem taurum colebant. Et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem, ad sacrificia offerenda in festis Paschæ, Pentecostes et Tabernaculorum, prout præceptum fuit in Exodo, Levitico et libro Numerorum. Ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Ægypti. Simili modo formato aureo vitulo per Aaron, filii Israel dixisse leguntur: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti, id est, simulacra ista colatis pro Deo, qui eduxit vos de Ægypto. Sed qualiter vir ille ingeniosus potuit tam stultam et apertissime falsam propositionem proponere populo? et quomodo populus ille, qui hactenus coluit verum Deum, potuit tali mendacio consentire aut credere, quod scilicet imagines illæ recenter factæ, essent dii eorum?

Ad quod dici potest, quod excæcavit eos eorum malitia. Vel dixit sic, non quod ratio sua hoc verum putavit, sed ut per hanc viam prætacta vitaret pericula, quemadmodum Salomon idola adoravit, ne suas contristaret delicias. Populus autem ad idololatriam fuit proclivis. Verumtamen Josephus nititur aliqualiter excusare Jeroboam et filios Israel, dicens, quod Jeroboam persuasit populo, dicens: Ubique præsens est Deus, non oportet ut in urbe adversario-rum Jerusalem ipsum quæratis, sed in vitulis istis ipsum adorare potestis et colere. Verum excusatio ista non valet, nec concordat Scripturæ, quæ infra sæpissime asserit, quod adoraverunt vitulos et eis sacrificaverunt.

Posuitque unum in Bethel et alterum in Dan, id est, in locis seu oppidis illis aut montibus fecit duo fana, in quolibet unum, et in quolibet fano posuit vitulum unum; et erant loca illa remota ab invicem, ut longe habitantes facilius devenirent ad unum illorum. Et factum est verbum hoc in peccatum, id est, ex illo præcepto seu facto Jeroboam, secuta sunt peccata gravissima, idololatria scilicet et alia multa. Nam subditur, ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan; similiter ad adorandum vitulum alium in Bethel: qui vituli a Josepho vocantur vitulæ, et in Osee dicuntur vaccæ. Et fecit fana in excelsis, id est duo præfata vitulorum templa in locis sublimibus montuosis Bethel et Dan, et fecit sacerdotes de extremis populi, id est de reliquis tribubus sibi subjectis, qui non erant de filiis Levi. Unde secundum Josephum dixit: Faciam vobis ministros et sacerdotes ex vobismetipsis, ut non indigeatis filiis Levi. Et tamen hæc omnia erant contra legis præcepta, videlicet facere similitudinem ad colendum in ea Deum, ut in Exodo legitur; similiter sacrificare extra Jerusalem templo ibi constructo, et de aliis tribubus facere sacerdotes.

Constituitque diem solennem in mense octavo, quintadecima die mensis, id est diem dedicationis fanorum suorum atque altarium, quemadmodum Salomon septimo mense ad hoc certum deputaverat diem. Ideo subditur: in similitudinem solennitatis dedicationis quæ celebrabatur in Juda, id est in Jerusalem et in templo ac populo tribus Juda. Et ascendens altare, id est ad altare accedens, similiter fecit in Bethel, id est fano ibi constructo, ut immolaret

Exod. xxxii, 4.

Ibid. xxxiv, 23; Lev. xxiii; Num. xxviii, xxix.

Exod. xxxii, 4.

Sap. II, 21.

III Reg. XI, 4-8.

Osee x, 5.

Exod. xx, 4.

III Reg. VIII, 2. vitulis quos fabricatus fuerat: sicque assumpsit sibi sacerdotale officium, et manifeste dicit Scriptura, quod vitulis immolavit, non Deo vero in vitulis; et quamvis Deus verus qui eduxit Israel de Ægypto, sit unus, pluraliter tamen dixerunt, Ecce dii tui, juxta modum loquendi idololatrarum, vel plurale pro singulari ponendo, sicut de vitulo Aaron loquebantur, Isti sunt dii tui.30 Constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quæ fecerat. Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo. Et fecit solennitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum, id est, solennitatem dedicationis celebraret, sicut expositum est; de qua multa loquuntur in Osee:31 Dies regis nostri, id est, hæc est dies solennis, quam rex noster Jeroboam instituit nobis, prout ibi expositum fuit.

Circa hæc scribit Lyra: Dicunt aliqui, et satis probabiliter secundum ista Josephi verba, quod populus in illis vitulis adoravit Deum. Contra quod scribit Rabbi Paulus, et ait: Dicere quod populus in illis vitulis adoravit Deum, et sic excusatus fuit a peccato idololatriæ, est penitus inconveniens: quoniam sub eisdem forma et modo coluerunt vitulos, sicut populus Israel in deserto vitulum aureum, dicendo, Hi sunt dii tui, Israel, etc.; sicque vitulos receperunt in deos, juxta illud:32 Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum. Unde et in Amos habetur: Qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt:33 Vivit Deus tuus, Dan.

Sensus moralis.

Juxta tropologiam patet ex isto capitulo, quam stultum sit, sapientiorum, seniorum et expertorum consilia non sectari, et juniorum consiliis adhærere.34 Qui enim non est expertus, pauca recognoscit, et vir in multis expertus cogitat multa; eritque salus ubi sana consilia.35 Insuper, Roboam malos, duros et ambitiosos præsidentes designat, qui subditis suis nesciunt humiliter respondere, mititer loqui, condescendere, et in piis acquiescere precibus, sed propria commoda quærunt, timeri et honorari desiderant, et cum austeritate ac potentia præsunt. Similiter Jeroboam eos præfiguravit, qui in principio suæ promotionis sunt boni, sed tempore procedente, honores pervertunt ipsorum mores, ita quod timore perdendi principatum aut sustinendi molestiam, in multa et gravia labuntur facinora; nec confidunt in Domino, sed honores, dignitates et prælationes suas, quasi simulacra quædam colunt, amant, appretiantur. Nec Jeroboam iste ex formidine qua occidi timuit, excusatur: quoniam per Prophetam Deus sibi promisit, quod esset cum eo, et domum ei ædificaret fidelem, si in suis permaneret præceptis;36 sed ipse divinam promissionem non perpendit, nec ejus jussionem implere curavit.

Postremo constat ex his, ad quanta facinora trahat ambitio, quia Jeroboam iste in tantum ad suam dominationem afficiebatur, quod timore perdendi eamdem, introduxit idololatriam pessimam, et totum populum Dei sibi commissum avertit a cultu Dei, et ad multiplicem divinorum transgressionem præceptorum universam sibi creditam communitatem induxit, non considerans neque formidans divini rigorem judicii, acerbitatem æterni supplicii, neque suorum immanitatem innumerabilitatemque scelerum.

Footnotes

  1. Gen. XXXVII, 14. ↩

  2. Judic. IX. ↩

  3. Gen. XXXIV, 1, 2. ↩

  4. Eccli. X, 8. ↩

  5. *constituendum* ↩

  6. Judic. IX, 6. ↩

  7. Eccli. I, 1. ↩

  8. Act. XIII, 20, 21. ↩

  9. 1 Reg. ix, 1, 24. ↩

  10. III Reg. XI, 28. ↩

  11. III Reg. IX, 22. ↩

  12. III Reg. IV, 7. ↩

  13. III Reg. xxii, 22 et seq. ↩

  14. Job XII, 12. ↩

  15. Eccl. XXV, 6, 7. ↩

  16. Eccle. XI, 9. ↩

  17. II Par. x, 8. ↩

  18. Jahiel ↩

  19. II Par. x, 10. ↩

  20. II Par. x, 15. ↩

  21. II Reg. xx, 1. ↩

  22. II Reg. xx, 24. ↩

  23. Ibid. 26. ↩

  24. Ibid. 28. ↩

  25. III Reg. xi, 31. ↩

  26. Gen. XLVIII, 19. ↩

  27. Gen. XLIX, 24. ↩

  28. II Par. xi, 14. ↩

  29. Judic. VIII, 8. ↩

  30. Exod. xxxii, 4. ↩

  31. Osee vii, 5. ↩

  32. Ps. cv, 20. ↩

  33. Amos viii, 14. ↩

  34. Eccli. xxxiv, 10, 9. ↩

  35. Prov. xi, 14. ↩

  36. III Reg. xi, 38. ↩

Chapter 21 of 33