Articulus 21
EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI : ET ECCE VIR DEI VENIT DE JUDA.
INCREPATIO et obstinatio ipsius Jeroboam, hic describuntur. Et ecce vir Dei, videlicet sanctus Propheta: qui fuit Dei, non solum per creationem et generalem gubernationem, sed item per prædestinationem æternam et specialem devotionem; venit de Juda, id est de terra regni Juda, in sermone Domini, id est, habens sibi commissum sermonem impio regi denuntiandum; vel, In sermone Domini, id est ex Dei præcepto. De isto viro Magister in historiis ait, quod in Paralipomenon vocetur Addo. Sed advertendum, quod secundo Paralipomenon scriptum est:1 Opera Roboam scripta sunt in libro Addo videntis. Similiter eodem libro fertur:2 Reliqua verba Salomonis scripta sunt in visione Addo videntis contra Jeroboam. Ex quibus probabiliter æstimatur, quod vir iste fuerit Addo; non tamen in Paralipomenon dicitur istud. In Bethel, ad fanum quod erat ibidem, Jeroboam stante super altare, id est ante illud, ita quod pro parte eminebat superius, et thus jaciente.
Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare: non quod altare potuerit verba intelligere vel audire, sed propter adstantes, ad altare verbum direxit, ut ipsi adverterent; hæc dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, id est in regno Juda ex semine David ad magnum illius regni commodum ac profectum, Josias nomine: quod additur, propter majorem excellentiam ac certitudinem vaticinii hujus, et propter sanctitatem tanti regis; et immolabit, id est comburet quantum ad ossa, super te sacerdotes excelsorum, id est fanorum et altarium seu vitulorum aureorum in locis sublimibus positorum, qui nunc in te, id est super te, thura succendunt, et ossa hominum super te incendet: quod qualiter factum sit, infra libro quarto describitur. Et hoc fecit Josias in contemptum idololatriæ et fanorum:3 unde infra vocatur pollutio illorum altarium, quod etiam fuit Deo placitum tanquam sacrificium:4 propter quod vocatur hic immolatio. Deditque Propheta in illa die signum, id est, miraculum fecit, ad probandum quod vere loqueretur ex parte Dei, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: Ecce altare scindetur, quum tamen sit forte ac factum de novo, et effundetur cinis qui in eo est, id est, qui super altare mansit ex combustione holocaustorum, decidet per scissuram altaris.
Quumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum, id est captivate. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit eam retrahere ad se. Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod prædixerat vir Dei, in sermone Domini. Et ait rex ad virum Dei, ex plaga Dei perterritus: Deprecare faciem Domini Dei tui, id est pietatis ejus respectum, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi, id est, ut curetur a Deo, sicque uti valeam ea, et quantum ad usum, eam recipiam. Oravitque vir Dei faciem Domini, reddens bonum pro malo, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuit, ut ex tantis Dei miraculis ac beneficiis compungeretur ac pœniteret.5
Locutus est autem rex ad virum Dei, volens esse gratus eidem: Veni mecum domum, ut prandeas, et dabo tibi munera. Si pro curationis supernaturalis beneficio temporale quid rependere voluit, simoniacum fuit, prout infra de Naaman inducetur.6 Respondit vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, imo et totam domum, totumque regnum, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto. Sic enim mandatum est mihi in sermone Domini, et pro nulla re mundi licet Dei mandatum prævaricari, præcipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti. Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel, ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel. Et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui quum stravissent, ascendit et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum. Et ait illi: Tune es vir Dei, qui venisti de Juda? Respondit ille: Ego sum. Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem. Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto, quia locutus est Dominus ad me, in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. Qui ait: Et ego propheta sum similis tui. Et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, et reduxit secum. Timuit enim ille bonus Propheta offendere Deum, non obediendo commissioni divinæ factæ per angelum, ut putavit: tamen non debebat ita faciliter credere, sed Dominum invocare, ut sibi super hoc veritatem ostenderet, quemadmodum si alicui appareat quis in specie Christi, et dicat se Christum ac jubeat adorare. Ideo ait Joannes apostolus: Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus utrum ex Deo sint.7 Comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
Quumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum, id est ad pseudoprophetam. Quid autem Dominus dixerit huic falso per angelum, in textu non exprimitur, sed ex sequentibus elicitur. Annuntiavit etenim ei quid bonus ille Propheta passurus esset pro inobedientia sua: et forsan non vidit exterius angelum in aliqua forma sensibili, sed in vi imaginativa audivit et vidit quod subditur. Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Juda, dicens: Hæc dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi, ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum, id est, ad patriam tuam vivus non reverteris, nec sepelieris in ea. Denique, prophetica revelatio quum sit donum gratiæ gratis datæ, communis est bonis et malis; sicque impio huic facta est revelatio illa.
Quumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum Propheta quem reduxerat. Qui quum abiisset, invenit eum leo in via: qui leo, Deo sic ordinante, ibi advenit ductu angeli boni:8 quo ductu animalia venerunt ad Noe in arcam; et occidit, non corpus ejus dilaniando, sed forsitan simpliciter suffocando, juxta quem modum leones occiderunt sanctum Ignatium martyrem illustrissimum. Et erat cadaver ejus projectum in itinere, ubi et leo corpus exstinctum projecit, ut factum a transeuntibus videretur et publicaretur. Unde apparet, quod sanctus ille Propheta viso leone, paululum declinavit a via ex naturali mortis timore: et tamen ipsam mortem æquanimiter pro sua culpa sustinuit. Asinus autem stabat juxta illum, puta leonem, non fugiens neque læsus, vel juxta illum Prophetam occisum, et leo stabat juxta cadaver, custodiens asinum et corpus exanime. In quo facto considerantur multa miracula, quod scilicet leo nec defunctum nec asinum laniavit aut manducavit, nec facto commisso recessit, ut suæ naturæ est, et instar rationalis creaturæ custodivit occisum, ne a bestiis aut avibus tangeretur; atque ut ait Glossa, ex hoc quod leo cadaver sic honoravit, constat, quod culpa Prophetæ relaxata fuit in sua morte. Præterea aliqui dicunt, Prophetam illum fuisse partim inductum ad credendum pseudoprophetæ desiderio corporeæ escæ, quia esuriit. Gregorius autem videtur sentire, quod sanctus ille Propheta per miracula, per se exhibita, inani motus sit gloria, ideoque permissus sic decipi. Iterum ait Gregorius: Bene ex ore mali prophetæ sententiam mortis accepit, cujus seductione a præceptis vitæ declinavit, ut inde pœnam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisit.
Et ecce viri transeuntes, viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver; et venerunt, et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat. Quod quum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, id est corpus ipsius, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni ad occidendum, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei. Ex hoc apparet, quod non solum suffocaverit eum, sed et dentibus læsit vel confregit eum: quia a vitæ integritate eum subtraxit, imo quia pro culpa sua fuit occisus, forsitan fuit et læsus.
Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui quum stravissent, et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum. Tulit quoque prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, super quem venit ille sanctus Propheta, nec timuit malus ille propheta a leone occidi, quia perpendit leonem ideo juxta cadaver manere, ut traderetur mox sepulturæ, et reversus, intulit in civitatem prophetæ senis, ut plangerent eum. Et posuit cadaver ejus in sepulcro suo, quod sibi ipsi jam præparavit aut deputavit : sicque honoravit verum Prophetam, quem et ideo in proprio posuit monumento, ut juxta eum sepeliretur. Et planxerunt eum: Heu, heu, mi frater. Iste fuit tunc modus deplangendi defunctos. Dicuntque aliqui, quod ficte tantum deploraverunt eum, quia ad hoc falsus ille decepit eum, ut propter inobedientiam suam mereretur occidi, vel probaretur mentitus esse regi, dicendo se ibi nullatenus comesturum, vel transgressus divinum præceptum. Sed dato quod falsus ille defleverit ipsum ficte, probabile tamen est, quod alii eum deplanxerunt ex corde, præsertim propter miracula circa ipsum in morte exhibita.
Quumque planxissent eum, dixit pseudopropheta ille ad filios suos: Quum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est; juxta ossa ejus ponite ossa mea. Profecto enim, id est indubitanter et certe, veniet, id est implebitur, sermo quem prædixit in sermone Domini, id est, Dei verba sibi dicta ac revelata repetendo; vel, Veniet sermo, id est res significata per sermonem; contra altare quod est in Bethel, quod scilicet supra ipsum comburentur ossa sacerdotum ipsius sacrilegorum, et contra omnia fana excelsorum, quæ sunt in urbibus Samariæ in locis altis constructa.9 Verumtamen hucusque non legitur bonus ille Propheta prophetasse de profanatione fanorum illorum; sed ex verbis istis elicitur, quod etiam contra illa omnia prophetavit, quæ post tempus istius pseudoprophetæ multiplicata fuerunt, et infra libro quarto leguntur a Josia esse destructa. Hinc falsus iste jussit se sepeliri juxta sanctum Prophetam, ut ossa sua cum ossibus illius Prophetæ manerent intacta, nec cremarentur super illud altare.10
Post hæc verba, id est post præfata gesta et signa ac vaticinia, non est reversus
Jeroboam de via sua pessima, quum vidisset præfata miracula de scissione altaris et curatione propriæ manus; nec dubium quin et percepit quæ gesta erant circa bonum illum Prophetam; sed econtrario fecit de novissimis populi, id est etiam de vilioribus hominibus decem tribuum, sacerdotes excelsorum, id est idolorum et fanorum quæ erant in locis sublimibus constituta. Quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum, id est, consecrari se fecit et hostiam obtulit, quæ in consecratione sacerdotum consuevit offerri; vel, Implevit manum suam, portando in manibus suis munera regi, per quæ obtinuit sacerdotium illud; vel, Implevit manum ipsius regis, dando ei pretium sive pecuniam pro sacerdotio obtinendo. Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, id est cognatio seu soboles et familia ejus atque domestici sequentes scelera regis, et eversa est et deleta de superficie terræ.
Circa hæc quæritur, primo, qualiter potuit esse quod Jeroboam post signa prætacta mansit tam obstinatus. Ad quod Josephus, aliique expositores et Magister in historiis ipsum sequentes, dicunt quod pseudopropheta ille persuasit Jeroboam regi, non fuisse verum prophetam, quem Dominus per leonem occidit; dexteramque ipsius ex labore thurificandi et immolandi obstupuisse seu aruisse, et quum inde quievisset, ad pristinum redisse vigorem; atque altare fuisse scissum ex onere impositarum hostiarum. Sed textus non videtur his consonare, quoniam sicut jam patuit, falsus ille evidenter dixit ac fatebatur, quod Propheta ille fuisset vir Dei, et quod in nomine Dei esset locutus; quod item omnia quæ prædixit, certissime implerentur; quod etiam esset a leone occisus, eo quod Dei præceptum fuit transgressus comedendo in loco prohibito. Deinde quæritur, an bonus ille Propheta peccavit mortaliter comedendo in loco illo. Videtur quod sic, quia divinum violavit præceptum, et fuit inobediens Deo, et quia fuit statim occisus. Ad istud non audeo aliquid affirmare, nisi quod peccatum illud fuit aut leve mortale, aut grossum veniale; et quamvis materialiter prævaricatus fuit præceptum divinum, non tamen formaliter, ut apparet, quia putavit Deum interim mutasse præceptum.
Ex his infert Henricus de Hassia, quod homo difficulter excusetur a divini transgressione præcepti, imo et faciliter incidat eam, quia Propheta iste, non obstante quod credidit Dominum præcepisse, quod falsus ille asseruit, nihilo minus judicatus est inobediens fuisse: quid ergo de his, qui ex certa scientia, ex proposito, ex mera malitia peccant? Et si justus atque omnipotens Deus tam cito ac dire ultus est culpam illam, quæ tantam habuit excusationem et alleviationem: qualiter puniturus est eos, qui sine freno absque timore ac numero transgrediuntur? Denique constat ex illo, qualiter Deus electos in præsenti castigat, reprobos vero æternæ damnationi reservat. Nam sanctum illum Prophetam pro culpa sua mox interemit, sed pseudoprophetam illum reliquit hic impunitum. Innotescit item ex his, qualiter dominandi libido obtenebret induretque animum, et incorrigibilem efficiat hominem, ita ut nec signis, nec beneficiis, nec ratione, nec comminatione retrahatur a vitiis. Itaque, quando in vita hac occurrunt nobis mala morte minora, pensemus qualiter ille vir Dei pro modica (ut apparet) culpa patienter tulit mortis illius tormenta, sicque semper patientes ac humiles permaneamus.
Footnotes
Chapter 22 of 33