Articulus 22
EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : IN TEMPORE ILLO ÆGROTAVIT ABIA.
DE vitiis, debitisque punitionibus Jeroboam regis decem tribuum, et Roboam regis Juda, hic agitur. In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam primogenitus. Ægrotavit autem ægritudine, de qua paulo post obiit: et quamvis ægrotatio illa ex naturalibus potuit causis procedere, ex divina tamen providentia, cui naturalia cuncta subduntur, principaliter venit, ut impius rex in ægrotatione et obitu primogeniti cariorisque filii sui graviter affligeretur; secundo, ne bonus juvenis ille paulatim inficeretur criminibus patris ac populi sui, sicut de justo legitur in libro Sapientiæ: Vivens inter peccatores translatus est;1 raptus est, ne malitia mutaret intellectum ipsius, aut ne fictio deciperet animam ejus. Tertio, ne juvenis ille diutius vivendo, videret mala pœnalia suæ cognationi futura, quemadmodum infra habetur de rege Josia: Jam colligam te ad patres tuos, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum.2
Dixitque Jeroboam uxori suæ: Surge et commuta habitum, induendo plebeia ac vulgaria vestimenta, ne cognoscaris quod uxor sis Jeroboam, utpote regina, ne forte Propheta ad quem ibis, abneget tibi dicere veritatem propter me, quia ejus informationi et præceptis Dei mihi per eum datis, non acquievi, vel ne propter regium fastum vereatur tibi dicere quod verum est; et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi, quod regnaturus essem super populum hunc. Tolle quoque in manu tua, id est in aliquo repositorio seu canistro manu portando, decem panes et crustulam, id est panem parvum ac tenuem sic vocatum, quia totaliter quasi crusta est, de quo sæpe in Exodo et Levitico agitur mentio, et vas mellis:34 quæ omnia misit Prophetæ antiquo quasi eleemosynam, et ut ad benevolentiam provocaretur, non autem ut pretium prophetiæ, imo magis ut stipendium vitæ; vel si impius rex corrupta misit intentione, sanctus tamen Propheta non accepit nisi ut sustentaculum vitæ; et vade ad illum. Ipse enim Ahias propheta, qui mihi prædixit quod regnarem, indicabit tibi quid eventurum sit huic puero.5 Credebat ergo Jeroboam, quod Propheta ille de hoc faciliter impetraret revelationem a Domino.
Fecit, ut dixerat Jeroboam, uxor ejus. Et consurgens, abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ. At ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute. Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur, ut consulat te super filio suo, quia ægrotat. Hæc et hæc loqueris ei. Quum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat, audivit Ahias sonitum pedum ejus introeuntis per ostium: cui Deus jam revelavit quæ esset, cur venisset, et quid puero eveniret; et ait: Ingredere, uxor Jeroboam. Quare aliam te esse simulas? quasi dicat: Frustra hoc agis, quia divina revelatione panduntur occulta; et si humanam, non tamen propheticam ac divinam, potes effugere notionem. Ego autem missus sum ad te durus nuntius, id est adversa et aspera nuntians. Sed quum mulier ista missa fuerit ac venerit ad Prophetam, non ille ad ipsam, quomodo verum est quod ait, Ego missus sum ad te? Et respondendum, quod quædam missio est localis, qua femina ista venit missa ad vatem. Alia est missio spiritualis, qua quis dicitur mitti, quia ad agendum aliquid deputatur, dirigitur, ordinatur. Sic Propheta iste fuit missus, id est directus a Spiritu Sancto ad loquendum feminæ huic verba sequentia. De qua missione in Jeremia habetur, Auditum audivimus a Domino, et legatus ad gentes missus sum;67 et in Abdia, Legatum ad gentes misit: quia nec Jeremias, neque Abdias corporaliter missus fuit gentilibus.
Vade, et dic Jeroboam tuo marito: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israel, et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo;8 sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, id est, pejus quam reges Israel te priores operatus es: ex quo videtur gravius peccasse quam Salomon, qui non coluit deos alienos ex animo, sed ne contristaret suas delicias, neque induxit communitatem generaliter ac directe ad idololatriam, nec cultum veri Dei in templo prohibuit; me autem projecisti post corpus tuum, id est, tanquam aliquid vile reliquisti atque a tuo corde abjecisti; idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, id est, quidquid masculini est sexus, cui competit stando ad parietem emanare urinam, et clausum et novissimum in Israel, id est etiam incarceratos ac viliores quosque de semine ejus, qui ei communicaverunt in crimine, quum tamen talibus miserabilibus personis soleat parci. Porro, quod per mingentem ad parietem, debeat intelligi masculus, patet ex eo, quod supra libro primo David dixit de Nabal:9 Non mansisset mingens ad parietem usque ad mane. Quidam per mingentem ad parietem, intelligunt, vel canem qui crure levato super parietem mingit, vel infirmos ac debiles qui mingere nequeunt, nisi se ad parietem apodiando: qui sensus non videtur conveniens, nec textui consonus. Deus enim principaliter minabatur sanis ac fortibus viris, deinde infirmioribus; et hominibus, non canibus. Et mundabo reliquias domus Jeroboam, id est, terram purgabo ab eis, auferendo eos de vita hac: ideo subditur, sicut mundari solet fumus usque ad purum, id est, sicut purgatur domus a fumo, per hoc quod fumus educitur. Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cœli; quia Dominus locutus est.
Tu igitur surge, et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, id est, intrante te domum tuam, morietur puer, videlicet filius tuus Abia: qui tamen fuit virilis ætatis aut circiter; et planget eum omnis Israel, et sepeliet. Iste enim solus inferetur de Jeroboam, id est, de sobole ejus, in sepulcrum, ita quod reverenter sepelietur, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israel in domo Jeroboam, id est, iste solus inter filios Jeroboam bonus est, et Deus de ipso bona locutus est ad suum honorem. Fuit equidem virtuosus, atque ut fertur, quum pater ejus prohibuisset populo suo ire et sacrificare in templo Jerusalem, et in viis posuisset aliquos ad observandum, an aliquis illuc iret ut caperent eos, iste Abia pro posse amovit illud impedimentum, et cooperabatur ad hoc, quod libere irent ad templum. Multi quippe ex decem tribubus illuc iverunt, juxta illud secundi Paralipomenon: De cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israel, venerunt Jerusalem ad immolandum victimas Domino Deo patrum suorum.10
Constituet autem Dominus sibi regem super Israel, qui percutiat domum Jeroboam in hac die, id est de proximo vel eadem die circulo redeunte, et in hoc tempore; et percutiet Dominus Deus Israel, id est, decem tribus pro suis sceleribus puniet, et de terra ista expellet, sicut moveri solet arundo in aqua, ubi vento faciliter agitatur, sicut in Evangelio dicitur:1112 Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen, quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum, id est, disperget eos in terram Assyriorum, ut infra legitur factum. Sicque per flumen potest intelligi vel Jordanis, vel Mesopotamiæ aut Syriæ fluvium, de quo Josue ait:13 Trans fluvium habitaverunt patres vestri. Et tradet Dominus Deus Israel, utpote decem tribus, adversariis suis, propter peccata Jeroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel, id est propter crimina regis sui, in quibus et ipsi imitati sunt eum.
Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa. Quumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ.
Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel.14 Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt. Et dormivit Jeroboam cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
Expedita descriptione vitæ ac mortis primi regis decem tribuum, redit Scriptura ad describendum facta regis Juda contemporanei ejus. Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, quum regnare cœpisset, et decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. Unde apparet, quod Salomon de prima et principali conjuge sua filia Pharaonis, non habuerit filium masculum: vel si habuit, non mansit superstes usque ad mortem Salomonis; alias successisset ei in regno, si tamen ad hoc aptus fuisset.
Et fecit Judas, id est rex Roboam et populus ejus, malum coram Domino omnia intuente: ad cujus irreverentiam, peccatique gravitatem spectat, quod infelix creatura ipso præsente ac inspiciente audet peccare; et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt. Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas, id est altaria et idola, quibus super altaria illa immolaretur, et lucos, id est nemora pro idololatriis et luxuriis exercendis, super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam: quæ distributio accommoda est, atque intelligenda pro generibus singulorum, non pro singulis generum, sicut et infra sæpe; sed et effeminati fuerunt in terra Juda, id est evirati natura, arte aut actu, seu molles ad femineam fragilitatem deducti et enervati, seu ephebi vitiis Sodomiticis dediti, prout secundo Machabæorum narratur;15 et in Isaia, Pueris alienis adhæserunt;16 feceruntque omnem abominationem gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.
Consequenter tantorum punitio scelerum recitatur: In quinto autem anno regni Roboam, qui (ut secundo Paralipomenon legitur) tribus annis cum populo suo ambulavit in via Domini, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem:17 quæ tunc fuit tribus muris fortissimis clausa et munita, ideo eam tam cito ac faciliter non potuisset intrare, nisi intromissus fuisset; quum et potentissimus ille Nabuchodonosor, quasi triennio obsederit eam antequam eam potuit obtinere:18 quam nec tunc obtinuisset, nisi fames invaluisset in civitate. Itaque, prout Josephus et Magister in historiis tradunt, rex Ægypti præcedentibus pactis fuit intromissus, sed fœdera non servavit: imo templum, palatium, civitatem spoliavit non modice, ut consequenter textus qui planus est, enarrat. Et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit; scuta quoque aurea quæ fecerat Salomon, pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. Quumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda. Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis; et regnavit Abia filius ejus pro eo. Quæ hic non exponuntur, in secundo libro Paralipomenon patent et exponuntur. Passibus autem planis atque facilibus non est immorandum, nisi forte propter moralitatem aut sententiarum fecunditatem, moralitatisque fructum.
Spiritualiter, per Jeroboam designantur iniqui prælati ac præsidentes injusti, qui de bonis Ecclesiæ aut inferiorum ditati, et ecclesiasticis dignitatibus sublimati, ingrati sunt Deo, a quo omnis promotio;19 et negligenter, carnaliter ac scandalose se gerunt, non inducentes populum ad virtutes, sed magis ad vitia. Talium unicuique potest Dominus dicere, Quia exaltavi te de medio populi, etc. Tales namque gravissimam damnationem merentur. Postremo, quemadmodum Roboam suis sceleribus meruit subdi regi Ægypti, spoliari ab eo, ac ei servire; sic pastores ac rectores injusti, invisibilibus hostibus aperiunt aditum et pandunt ingressum in Ecclesiam Dei ad perimendum ac spoliandum plebem Christi charismatibus Spiritus Sancti.
Footnotes
-
Sap. IV, 10, 11. ↩
-
IV Reg. XXII, 20. ↩
-
Lev. 11; VI, 15, 21. ↩
-
Exod. XXIX, 2, 23; ↩
-
III Reg. XI, 31. ↩
-
Abd. 1, 1. ↩
-
Jer. XLIX, 14. ↩
-
B Dominus locutus est. ↩
-
I Reg. XXV, 34. ↩
-
II Par. XI, 16. ↩
-
Matth. xi, 7; ↩
-
Luc. vii, 24. ↩
-
Josue xxiv, 2. ↩
-
IV Reg. xv, 6. ↩
-
II Mach. iv, 12. ↩
-
Is. ii, 6. ↩
-
II Par. xi, 17. ↩
-
IV Reg. xxv, 1-4. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
Chapter 23 of 33