Skip to the text

Articulus 23

EXPLANATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : IGITUR IN OCTAVODECIMO ANNO REGNI JEROBOAM.

NUNC de Abia et filio ejus Asa regibus Juda, de Nadab quoque et Baasa regibus Israel, tractat Scriptura. Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abia super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem, non integris, sed duobus et parte tertii anni. Nomen matris ejus Maacha filia Absalon. Aliqui dicunt in Hebræo haberi, Filia Abessalom, quem putant alium esse ab Absalon filio David. Magister in historiis ait, quod Maacha fuit filia Thamar filiæ Absalonis. Unde dictum est libro secundo, quod Absalon habuit filiam elegantis formæ nomine Thamar.1 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum;2 nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Verumtamen sicut Roboam fuit ad tempus bonus, ita Abia, quemadmodum secundo Paralipomenon continetur. Præterea quæritur, quomodo Maacha dicatur hic filia Absalon, quum in præallegato Paralipomenon legatur libro, Nomen matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa. Ad quod in expositione illius libri diffuse responsum est.3 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et staret in Jerusalem, eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi, id est, demptis criminibus quæ commisit in Uriam et conjugem ejus: quæ erant ita enormia, quod comparatione illorum alia ejus peccata quasi nulla aut minima reputantur. Nihilo minus, ut patuit supra libro secundo, imo et primo, ipse David in quibusdam etiam aliis non parum peccavit, sicut in populi dinumeratione, et in ipsum Miphiboseth.45

Attamen bellum fuit inter Abiam et Jeroboam : in quo Abia inopinatam obtinuit Deo auxiliante victoriam, ut patet secundo6

II Par. xiii, 20.

Paralipomenon; omni tempore vitæ ejus, puta Abiæ; ita quod inimicitia fuit inter eos, et sibi invicem particulariter nocuerunt; tamen sicut in prætacto Paralipomenon libro fertur, post prædictum triumphum nequivit Jeroboam huic Abiæ resistere. Reliqua autem sermonum Abiæ et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. Et dormivit Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius ejus pro eo.

In anno ergo vicesimo Jeroboam regis Israel, regnavit Asa rex Juda, et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Jam dictum est, quod Abia qui cœpit regnare anno octavodecimo ipsius Jeroboam, regnavit tribus annis: ergo Asa cœpit regnare anno vicesimo primo Jeroboam. Respondetur ut tactum est, quod Abia non regnavit ex integro tribus annis: ideo tertius ille annus per synecdochen, nunc regno Abiæ, nunc regno filii ejus Asa adscribitur. Nomen matris ejus Maacha filia Absalon. Jam dictum est, quod mater Abiæ patris Asa, fuit Maacha filia Absalon: quomodo igitur Maacha illa fuit mater istius Asa? Ad hoc communiter respondetur, quod mater hic pro avia ponitur. Alii opinantur, quod duæ fuerunt eodem nomine nuncupatæ et sorores, quarum una fuerit uxor Roboam patris Abiæ, quæ mater Abiæ vocatur;7 alia uxor Abiæ, materque Asa.

Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus. Et abstulit effeminatos de terra, id est a populo regni et territorii sui. Qui autem dicantur effeminati, præcedenti est dictum articulo. Purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerunt patres ejus, id est, idololatrias seu sordida idola Roboam et Abiæ destruxit, et ab eis plebem suam purgavit, inducendo eam ad pœnitentiam, cultumque Dei. Insuper et Maacham matrem suam amovit a suo principatu superstitioso, sacrilego, quo præfuit in idololatriis Priapi. Unde subditur, ne esset princeps,

III Reg. xiv, 24.

II Par. xiv, 2, 3, 5; xv, 8. id est quasi prælata et abbatissa, in sacris Priapi: qui vocatur deus hortorum, et erat juvenis, quem propter insolitam magnitudinem membri virilis, mulieres colebant pro Deo; et in luco ejus quem consecraverat, id est, ne in nemore illo in quo exercebantur sacrificia Priapi, amplius præsideret Priapi cultricibus. Subvertitque specum ejus, id est speluncam, in qua tempore sacrorum illorum exercebantur luxuriæ, et confregit simulacrum turpissimum ipsius Priapi, cujus idolum factum erat cum similitudine membri virilis nimium magni et nudi: idcirco vocatur turpissimum. Nam et in sacris Priapi viri ac feminæ incedebant totaliter nudi. Et combussit in torrente Cedron, id est juxta vel supra torrentem illum, extra et prope Jerusalem situm: in cujus ripa nascuntur cedri, sicque vocatur torrens Cedron sive Cedrorum. Pulveres quoque combusti simulacri sparsit in aquam illam, ne mater sua aut aliæ feminæ aliquid de reliquiis illius statuæ possent colligere; atque ut in Scholastica fertur historia, Dicunt Hebræi, Asa regem comminuisse idolum illud in pulverem, clamque sparsisse pulverem in torrentem, quod ut palam fieret, ignem processisse ex aqua illa virtute divina, in signum quod placuit Deo.

Excelsa autem non abstulit, id est, loca illa sublimia seu altaria in eis facta non dissipavit, in quibus filii Israel Deo sacrificabant ante templi ædificationem, quod tunc licuit: et etiam postea quando non licuit; non tamen videtur fuisse peccatum mortale, Deo super hoc moderante rigorem aut dispensante. Et hoc insinuari videtur ex eo quod subditur: Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino Deo suo cunctis diebus suis. Nihilo minus secundo Paralipomenon legitur in quibusdam peccasse, præsertim ponendo Prophetam, a quo erat correptus, in nervo; sed inde pœnituit, et comparatione tantarum suarum virtutum, excessus illi defluxerunt ut fumus. Et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat, in domum Domini,

II Par. xvi, 10. argentum et aurum et vasa. Hoc intelligendum videtur sic, quod pater ejus Abia sortitus præfatam victoriam, vovit Deo offerre argentum et aurum vasaque pretiosa, sed paulo post ad idololatriam lapsus, non adimplevit. Asa vero intulit ea in templum, et Domino deputavit ad usum cultus divini. At vero quod dictum est, Excelsa non abstulit, quidam exponunt de fanis, quæ Salomon fecit idolis suarum uxorum in monte Oliveti, et alibi.8 Sed præfata expositio verior est, textuique concordior, quia in fanis illis filii Israel non sacrificaverunt Deo, qui frequenter leguntur in excelsis obtulisse. De excelsis quoque fit mentio supra, in primo, secundo, ac tertio libris, pro tempore quod ædificationem fanorum Salomonis præcessit.91011

Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel, de quo infra est mentio, cunctis diebus eorum, quibus pariter regnaverunt, hoc est opportunis diebus. Sed obviare videtur illud secundi Paralipomenon : Regnavit Asa, in cujus diebus quievit terra decem annis ; et regnavit in pace, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.12 Sed ad hoc ibidem responsio data est. Ascendit quoque Baasa rex Israel in Judam, id est in terram regni Juda, et ædificavit Rama. Sicut in libris Josue ac Judicum patet, Rama fuit civitas in tribu Benjamin ;1314 et quidam dicunt, quod sumitur hic pro fortalitio magno, quod circa oppidum illud construxit. Interdum quoque Rama est nomen commune, significatque excelsum, sicut in Evangelio : Vox in Rama audita est.15 Ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda, hoc est, ut ipsum Asa ac populum ejus arctaret, ac impediret a libero exitu de terra sua ad loca alia opportuna, saltem ex illa parte, et a regressu ad propria : quia in fortalitio voluit ponere bellatores ad infestandum hoc modo regnum Juda.

Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, dedit illud in manus servorum suorum; et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens : Fœdus est inter me et te, id est, de cetero sit inter nos amicitiæ pactum ; vel sensus est, quod et ante jam fuit ; et inter patrem meum et tuum fuit fœdus, id est confœderatio pacis; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto ut venias et irritum facias, hoc est cassum et violatum, fœdus quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me.

B Si fœdus initum inter regem illum Syriæ regemque Israel, fuit in se honestum aut licitum, videtur Asa peccasse, petendo ut cassaretur : quia ut ait Augustinus, fidelitas etiam inter infideles est conservanda, et fœdera pacis cum illis inita, sunt tenenda.

Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Aion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. Quod quum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, id est ad totum populum regni sui, etiam ad Benjamin, dicens : Nemo sit excusatus venire ad me, nisi quem impossibilitas excusat. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa, Gabaa Benjamin, et Maspha, id est oppidum sic vocatum, ea meliorando aut in eis fortalitia construendo.

Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda ? In secundo Paralipomenon multa magnalia de ipso sunt scripta, et ibi exposita.16 Verumtamen in tempore senectutis doluit pedes vehementissime, et merito, quia in compedes misit Prophetam, a quo fuerat Deo jubente correptus, et ita in præsenti est castigatus. Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.

Consequenter Scriptura revertitur ad reges Israel, qui fuerunt sub tempore Asa. Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda, id est, anno illo secundo cœpit regnare. Regnavitque super Israel duobus annis. Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israel. Insidiatus est autem ei Baasa, filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philistinorum: siquidem Nadab et omnis Israel, id est multi de singulis decem tribuum, obsidebant Gebbethon, id est urbem sic appellatam: quæ, ut in Josue legitur, ad tribum Dan pertinebat, sed Philistæi eam inhabitaverunt, ideo Nadab cum populo suo eam obsedit, ut reduceret eam ad regnum suum. Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda. Quare non ait Scriptura, quod interfecit eum anno quarto regis Asa, ex quo Nadab cœpit regnare anno illius secundo? Respondetur, quod Nadab non regnavit per duos integros annos. Et regnavit pro eo. Quumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam. Non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus, donec deleret eum, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitæ, propter peccata Jeroboam quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israel.17 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.

Anno tertio Asa regis Juda regnavit, id est, circa finem illius anni cœpit regnare, Baasa filius Ahiæ super omnem Israel, id est universas decem tribus, in Thersa, urbe imperii sui, viginti quatuor annis. Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in viis Jeroboam, et in peccatis ejus, quibus peccare fecit Israel. Ita in vita præsenti habuit suam mercedem pro obsequio divinæ justitiæ, exhibito in exstirpatione cognationis et sobolis ipsius Jeroboam regis. Hæc littera difficultatem non habet : idcirco prolixam expositionem non exigit.

Juxta tropologiam, per Asa et ceteros bonos reges Juda, intelliguntur veri Catholici : per impios reges ac populos Israel idololatras, hæretici infideles atque schismatici, qui vel idola vel errorum suorum figmenta colunt pro vero Deo : inter quos sunt assidua prælia.

Footnotes

  1. II Reg. xiv, 27. ↩

  2. II Reg. xiii, 4, 15. ↩

  3. II Par. xiii, 2. ↩

  4. II Reg. xxiv, 1, 2; xvi, 4. ↩

  5. I Reg. xxv, 22. ↩

  6. II Par. xiii, 15-19. ↩

  7. II Par. xxii, 10-12, 18. ↩

  8. III Reg. XI, 7, 8. ↩

  9. I Reg. IX, 12; ↩

  10. II Reg. XXIV, 25; ↩

  11. III Reg. III, 2-4, etc. ↩

  12. II Par. XIV, 1, 5, 6. ↩

  13. Judic. XIX, 13. ↩

  14. Josue XVIII, 25; ↩

  15. Matth. II, 18. ↩

  16. II Par. XIV, XV, XVI. ↩

  17. Josue xix, 44. ↩

Chapter 24 of 33