Skip to the text

Articulus 24

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : FACTUS EST AUTEM SERMO DOMINI AD JEHU.

AGITUR mentio in isto capitulo de Baasa, ejusque filio Ela, et aliis quibusdam regibus Israel. Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens. Secundo Paralipomenon legitur, quod Hanani propheta corripuit Asa regem: propter quod fuit ab eo missus in nervum. Sicque Jehu iste vir sanctus, creditur fuisse filius Hanani illius, succedens patri suo non solum in temporalibus1, sed et in divinis charismatibus gratiæ gratum facientis et gratiæ gratis datæ. Pro eo quod exaltavi te de pulvere, id est, de parvo statu promovi ad regnum saltem permissive, et posui te ducem super populum meum Israel; tu autem ambulasti in via, id est idololatria et pessima conversatione, Jeroboam, et peccare fecisti populum meum

Israel, ut me irritares in peccatis eorum: ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, id est, instar metentium succidam et de vita hac tollam morte violenta posteros tuos. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres cœli. Reliqua autem sermonum Baasa, et quœcumque fecit, et prœlia ejus, nonne hœc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa; et regnavit Ela filius ejus pro eo. Josephus scribit eum occisum a Creone suo commilitone. Quum autem in manu Jehu filii Hanani prophetœ, verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est Jehu filium Hanani prophetam.

Anno vicesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis, id est anno uno et parte alterius anni. Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediœ partis equitum. Erat autem Ela in Thersa, bibens, et temulentus, in domo Arsa prœfecti Thersa. Irruens ergo Zambri percussit et occidit eum, anno vicesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. Quumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem, et propinquos et amicos ejus. Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetœ, propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quœ fecit, nonne hœc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel?

Anno vicesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon, urbem Philistinorum. Quumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiœ super Israel in die illa in castris. Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia; et mortuus est in peccatis suis, quœ peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus quo fecit peccare Israel. Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hœc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Tunc divisus est populus Israel in duas partes. Media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem; et media pars, Amri. Prœvaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.

Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis. Patet ergo quomodo Zambri irruens, occidit Ela anno vicesimo septimo Asa regis. Delevit etiam, id est interfecit, Zambri omnem domum Baasa. Quumque audisset exercitus ipsum Zambri occidisse regem Ela præfatum, fecit sibi regem Amri, qui erat princeps militiæ, et obsidebant Thersa urbem, in qua fuit Zambri: qui videns se capiendum, incendit palatium et seipsum in illo. Anno quoque tricesimo primo Asa regis, regnavit Amri super Israel duodecim annis. Nam mortuo Zambri divisus est populus Israel in duas partes, quarum una nitebatur Thebni facere regem, alia istum Amri, duravitque ista contentio tribus annis; sicque succumbente et mortuo ipso Thebni, regnavit Amri pacifice. Regnavit autem duodecim annis a prima sua electione. Emitque montem Samariœ, id est par- tem montis, in qua erat civitas nomine Mareon; emit autem eum a viro nomine Somer duobus talentis argenti; et ædificavit eam, id est, in ædificiis reparavit ac melioravit. Et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Somer domini montis, Samariam, id est, nomen urbi imposuit ex nomine viri, a quo partem montis emit: qui vir dictus est Somer, et erat dominus montis illius. Sicque vocavit eam Samareon, a Somer et Mareon, quæ Græce appellatur Samaria; atque in ea constituit sedem regni, et ex tunc facta est Samaria metropolis regni. Interdum tamen Samaria est nomen illius provinciæ.

Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter super omnes qui fuerunt ante eum. Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus, quibus peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius ejus pro eo.

Achab vero filius Amri, regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti duobus annis. Si ut dictum est, Amri pater Achab regnavit duodecim annis, et regnare cœpit anno tricesimo primo regni Asa, ergo Achab regnare incepit post mortem Asa duobus circiter annis, quoniam Asa regnavit annis quadraginta et uno. Ad hoc in Scholastica respondetur historia: Quando Scriptura dicit ipsum Amri tricesimo primo anno Asa regis regnasse, intelligendum est, quod tunc solus et plene super decem tribus, mortuo scilicet Thebni, cœpit regnare. Quando autem dicit eum regnasse duodecim annis, tunc numerat a vicesimo septimo anno Asa, quando Israel elegit ipsum Amri in regem: quod tempus extenditur usque ad tricesimum octavum annum regni Asa, quando Achab cœpit regnare. Denique, huic concordantiæ consonat in sequentibus Scriptura, quæ dicit ipsum Josaphat filium Asa incepisse regnare quarto anno regni Achab. Sed si ista ita se habent, non videtur stare quod Josephus ait, quod regnante Josaphat filio Asa, cœpit regnare Achab; sicque juxta jam tacta Asa fuisset defunctus, quando Achab regnare exorsus est: quod textui huic non consonat. Ideo aliqui dicunt, vitio scriptorum hic esse erratum in numero, prout in fine hujus articuli, de hoc plenius dicam.

Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini, super omnes reges Israel qui ante eum fuerunt. Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat. Insuper duxit uxorem Jezabel, filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit et servivit Baal, et adoravit eum; et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, et plantavit lucum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel qui fuerant ante eum. Et Deus tamen multa beneficia ac triumphos ei impendit, per miracula quoque præclara, et per sanctissimum prophetam Eliam ipsum admonuit; nec tamen se emendavit.

In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho, non recordans aut non ponderans maledictionem quam Josue fuerat imprecatus ei qui urbem illam reædificaret.2 In Abiram primogenito suo fundavit eam : id est, in pœnam culpæ suæ, qua urbem illam cœpit reædificare, statim obiit filius ejus senior nomine Abiram, quando ædificationem illam incepit; et in Segub novissimo filio suo posuit portas ejus: id est, urbe constructa, quando portas ejus appendit, obiit junior filius ejus. Dicuntque aliqui, quod in prosecutione ædificationis urbis illius, inter mortem istorum duorum, obierunt successive et alii filii ejus; et si ignoravit præfatam ipsius Josue imprecationem, non tamen fuit ex illa ignorantia excusatus a culpa, quia scire id debuit. Juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. Qui ait:3 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædicaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.4 Unde elicitur, quod justo Dei judicio parentes frequenter puniuntur in sobole sua, et propter parentum peccata proles sustinet pœnam: quod qualiter non deroget æquitati divinæ, nec injuriosum sit proli, sed Deo sic moderante, potius prosit animæ ejus, declaratum est sæpe.

Amplius intuendum, quia ut ait in epistola ad Vitalem presbyterum S. Hieronymus, in libro Regum frequenter occurrit tanta quasi dissonantia, difficultas et contrarietas in computatione annorum regum amborum regnorum, ut potius videatur hominis otiosi quam studiosi, circa hoc pro concordantia immorari. Verumtamen quia necesse est sacram Scripturam ab omni errore atque mendacio excusari, sicut revera ab illis prorsus immunis est, ideo expositores catholici, Beda, Rabanus, Petrus Comestor, et alii, laboraverunt pro assignanda concordia, præsertim ad defendendum Scripturam ab incredulorum calumnia.

Itaque ex dictis catholicorum doctorum concordatur: Primo per mysticam numerorum designationem. Magna etenim mysteria in numeris continentur, et quandoque taxat Scriptura annos juxta mysterium, aliquando juxta litteram et rem gestam. Secundo, quia Scriptura interdum non curat, nec computat minutias numerorum ac temporum. Tertio per tropos, quoniam sæpe denominatur pars a toto, et econverso: sicque idem tempus ob unam sui partem adscribitur vitæ seu regno unius, et ob aliam sui partem regno seu vitæ alterius. Quarto, specialiter per synecdochen: per quam dicitur Christus tribus diebus in monumento fuisse. Quinto, quia ut ait Hieronymus, filii quandoque conregnaverunt patribus suis: sicque interdum dicuntur tot aut tot annis regnasse, vel quia soli regnaverunt tam diu, vel quia una cum patribus regnaverunt tot annis, ut specialiter patet de Ozia rege et Joatham filio ejus, IV Reg. xv, 1, 30. quem modum in primo libro legitur, Filius unius anni erat Saul quum regnare 1 Reg. xiii, 1. cœpisset, duobus autem annis regnavit.

D Moraliter, ex præsenti docemur capitulo, Sensus spiritualis.

E telliguntur impatientes, iracundi, superbi, qui increpantibus et castigantibus se indignantur, proterve respondent et obloquuntur. Insuper, constat ex capituli hujus historia, quanta facinora gignat in mundo dominandi libido: ex qua spiritualia ac corporalia nocumenta, homicidia, infestationes, insidiæ, invidiæ, partialitates nascuntur, imo et inquietudines ac timores: quia quod quis intulit alteri, veretur et sibi posse inferri. Idcirco ut in libro Sapientiæ legitur: Semper præsumit sæva, Sap. xvii, 10.

Job xv, 21. perturbata conscientia. In libro Job quoque fertur: Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille insidias suspicatur. Qui autem de alterius læsione conscius sibi non est, vivit securius.5

Matth. xii, 25; Luc. xi, 17.

Ps. lvi, 9.

Innotescit demum ex isto capitulo, quam vere dixit Salvator, Omne regnum in se ipsum divisum, desolabitur: quia regnum illud duodecim tribuum, non solum in duo divisum, contra se invicem præliabatur, sed et regnum decem tribuum in se ipsum gravius debacchabatur, et reges invicem se truncabant, donec paulatim ad nihilum est redactum. Per quod etiam designatur, quod quamvis omnes hæretici ab ecclesiastica unitate dissentiant, tamen inter se multipliciter graviterque discordant. Ideo qui de talibus moritur in civitate, id est militante Ecclesia, quæ est gloriosa civitas Dei altissimi, a canibus devoratur, id est, a malignis ferociæ, iræ, furoris spiritibus absorbetur, quia non prodest ei inter Catholicos corporaliter conversari, quibus per fidem et caritatem non jungitur. Si vero in regione obierit, id est in latis et spatiosis itineribus suæ perfidiæ atque malitiæ, vel inter suæ incredulitatis impietatisve socios, comedunt eum aves, id est aereæ potestates, spiritus elationis et immansionis, qui auferunt semen verbi cœlestis de corde.

Luc. viii, 5, 12.

Postremo, per Jericho quam sanctus vir Josue primo totaliterque destruxit, et sub terribili maledictione reædificari prohibuit, designatur hoc sæculum nequam, seu mundus positus in maligno, vel vanitas atque impietas sæculi hujus. Hanc Jericho reædificat, qui post contritionem et confessionem, post fidei et Baptismi susceptionem, post religiosæ vitæ assumptionem, mente aut corpore redit ad pristina vitia, nec implet quod jubet Apostolus: Nolite, inquiens, conformari huic sæculo, sed renovamini spiritu mentis vestræ. Talis in exordio suæ aversionis ac recidivationis, qua incipit mundum in se ipso construere, privatur primogenito, boni totius fructu vero ac spirituali amore, deinde bonorum operum fructificatione multiplici, ac præmio tandem salutis æternæ. Non itaque diligamus mundum, nec ea quæ in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, id est vanitates, voluptates, perversitates hominum, caduca ista inordinate amantium, non est caritas Dei in eo.

Josue vi, 24, 26.

1 Joann. v, 19.

Rom. xii, 2.

Ephes. iv, 23.

1 Joann. ii, 15.

Footnotes

  1. II Par. xvi, 7-10. ↩

  2. * primitivo ↩

  3. Josue ↩

  4. Josue vi, 26. ↩

  5. Ps. lviii, 9. ↩

Chapter 25 of 33