Skip to the text

Articulus 25

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : ET DIXIT ELIAS THESBITES.

Judic. ix, 50, 53.

Num. xxvi, 29, 30; xxvii, 1.

MIRABILIA quædam Dei, in Elia et per Eliam peracta, consequenter narratur, ex quibus impietas Achab ac filii ejus et subditorum, clarius innotescit. Et dixit Elias Thesbites, id est, natus de oppido Thebes, in quo Abimelech est occisus, de habitatoribus Galaad, hoc est terræ sic dictæ. Galaad autem quandoque est proprium nomen viri, ut patet in libro Numerorum; quandoque est nomen civitatis, aliquando terræ ultra Jordanem, in qua Elias forsitan maluit commorari, ut ab idololatris rege ac populo se, quantum congrue poterat, elongaret. Ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, id est, sum et vivo, atque per gratiam sum erectus, et in virtutum semitis ambulo. Iste fuit tunc modus jurandi. Elias vero tanquam vir excellenter heroicus, pensavit assidue se jugiter in divinæ majestatis præsentia, atque in divini vultus intuitu esse, vivere, conversari: ideo reverenter in cunetis se habuit coram Deo. Si erit, id est, non erit, annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba, id est, nisi tunc et quando prædixero rorem pluviamque venturos; vel nisi quando verba orationis fudero pro impetrandis rore et pluvia.

Hæc totius magnanimitatis ac confidentiæ verba dixit Elias zelo justitiæ, ex plenissima quam habebat ad Deum fiducia, quia amicus Dei erat, et quasi consiliarius et secretarius ejus; vel ex instinctu divino et inspiratione Spiritus Sancti, impellentis sanctum virum ad ista dicenda. Vel Elias primo Dominum exoravit, ut impiissimum regem ac populum pessimum, per subtractionem roris ac pluviæ paternaliter castigaret, ut vel sic vexatione intellectum præstante, converterentur ad verum Deum a cultu idolorum, a quibus infra tantum tempus, nec rorem, nec pluviam impetrare quiverunt.1 Quumque Dominus revelasset Eliæ se esse desuper exauditum, locutus est verba præhabita regi. Dicunt autem quidam Hebræi, quod Achab videns maledictionem ipsius Josue adimpletam in eo, qui urbem2

Jericho ædificavit, non autem maledictionem Moysis, qui idololatriam sub eadem, imo sub multum majori maledictione prohibuit, quum tamen Moyses fuerit pater magisterque Josue, dixit Eliæ a quo de sua idololatria arguebatur:3 Potest accidere ut verbum discipuli, scilicet Josue, impleatur, quum tamen verbum magistri, utpote Moysis, contingat non adimpleri: quod in parvipensionem comminationum Mosaicæ legis dixit. Quo audito, Elias oravit, ut nec ros, nec pluvia ad tempus descenderet; seque exauditum intelligens, locutus est verba præinducta ad Achab.

Et factum est verbum Domini ad eum, videlicet ad Eliam per angelum, dicens: Recede hinc, discedendo ab impio Achab, ne durante defectu roris ac pluviæ, te persequatur. Nam licet bonis hominibus propriæ personæ fugere persecutionem, dum sine scandalo fieri potest, sicut in Evangelio ait Salvator:4 Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et vade contra orientem, id est versus plagam orientalem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, hoc est, juxta torrentem sic dictum absconde te, et ibi de torrente bibes; corvisque præcepi, id est, ad hoc eos movebo ministerio angelico, ut pascant te ibi: qui victualia tibi apportabunt ibidem. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini. Quumque abiisset, sedit in torrente Carith qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, hoc est hora prandii, similiter panem et carnes vesperi, id est hora cœnæ: et erant carnes allatæ, ad edendum paratæ. Angelus autem corvis attulit illa. Et bibebat de torrente. Voluit autem omnipotens Deus omnipotentiam ac providentiam suam monstrare, etiam per irrationales creaturas: ideo non per angelum, sed per corvos fecit illa afferri. Sic et in novo Testamento, corvus attulit quotidie panem beatissimo Paulo primo eremitæ. Hinc quoque perpenditur, quod juxta consuetudinem ac congruentiam loci ac temporis nutriendus sit homo. Nam Eliæ sub Mosaica lege allati sunt panes ac carnes bis quolibet die, quia tunc nondum venerat evangelicæ legis perfectio, de abstinentia a carnibus et quotidiano jejunio. Ideo Paulo anachoretæ non nisi semel in die allatus est panis dumtaxat. Denique, ut super Joannem ait Chrysostomus, quæ Deus supernaturaliter operatur, sunt optima, sicut vinum quod Christus ex aqua fecit in nuptiis.5 Sic de panibus et carnibus Eliæ supernaturaliter apportatis, dicendum videtur, quod erant valde boni saporis: quemadmodum etiam in primo libro Vitarum Patrum refert Hieronymus de pane quotidie divinitus exhibito cuidam sanctissimo monacho, quod erat candidissimus, optimique saporis: quod et in eodem libro narrat de victualibus supernaturaliter apportatis beatissimo patri Apollonio et monachis ejus.

Post dies autem aliquantos siccatus est torrens. Non enim pluerat super terram. Poterat Deus facillime aquam conserva- re, imo producere in torrente, sed voluit subvenire non solum Eliæ, sed et devotæ viduæ per Eliam, sicut subjungitur.

Factus est ergo sermo Domini super eum, dicens: Surge et vade in Sarepta urbem Sidoniorum: quæ parvula urbs inter Tyrum et Sidonem magnas urbes fuerat situata. Silva quoque juxta oppidum sita, vocabatur Sarepta. Et manebis ibi; præcepi enim ibi mulieri viduæ, id est inclinabo mentem illius, daboque ei voluntatem et facultatem, ut pascat te: imo tu potius pasces eam, quoniam meritis tuis providebo et illi. Surrexit et abiit in Sarepta Sidoniorum. Quumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua, colligens ligna. Et tunc Deus revelavit Eliæ, quod de illa femina fuit ei locutus, vel ante ei prædixit, quod illa esset quam inveniret ibidem; sive (ut quidam dicunt Hebræi) Elias ignorans in particulari, de qua muliere Deus sibi esset locutus, oravit, ut Dominus sibi ostenderet quæ esset mulier illa, per hoc quod mulier illa prompte præberet sibi petenti poculum aquæ, quemadmodum et in Genesi legitur servus Abrahæ exorasse. Hinc sequitur:6 Et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam. Quumque illa pergeret, ut afferret aquam, clamavit post tergum ejus. Tunc certificatus Elias, quod de illa femina Dominus ei dixisset, adjecit, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.

Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus. Consideravit hæc mulier Eliam esse devotum Dei cultorem, ideo Deum universorum vocavit specialiter Deum ipsius. Quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, hoc est pauca ligna, ponendo numerum determinatum pro indeterminato, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo: id est, ex lignis construam ignem, sicque coquam panem ex farina quam habeo in hydria, quam farinam conspersi oleo, quod habeo in lecytho, hoc est vase ad hoc apto: et proprie appellatur lecythus vas amplum de aurichalco; ut comedamus ego et filius meus panem illum, et moriamur ex inopia: quia jam fuit ibi caristia, nec putavit vidua hæc se posse acquirere necessaria vitæ, pane illo consumpto.

Ad quam Elias: Noli timere te et filium tuum ex inopia morituros, sed vade, et fac sicut dixisti, faciendo ignem, et oleo conspergendo farinam. Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, hoc est sub cinere coctum: quem voluit sibi Propheta primo parari atque afferri, non principaliter ex magnitudine famis, sed ut mulier in tanta caristia sibi credendo ac obtemperando mereretur adjuvari a Domino; et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. Hæc autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinæ non deficiet, hoc est, non evacuabitur hac farina, sed Dominus supernaturaliter multiplicabit farinam in ea. Eodem modo nec lecythus olei minuetur, ita quod satis invenietur in eo tempore opportuno: tamen in ipsa olei effusione forsan minuebatur, sed mox miraculose oleum multiplicabatur in eo; usque in diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.

Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ. Et comedit ipse et illa, id est Elias et vidua, et domus, hoc est domestici, ejus, præcipue filius: et forsan jam tam gratiose provisa, accepit aliquos pauperes et propinquos in domo sua, ut secum reficerentur. Tale quid frequenter in novo contigit Testamento misericordissimis hominibus, qui tempore necessitatis omnia sua liberalissime atque piissime communicaverunt pauperibus: propter quod eorum blada, panes, oleum et consimilia tempore longo non defecerunt, quantumcumque tollebatur ab ipsis. Et ex illa die hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliæ.

Factum est autem post verba hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, id est viduæ hujus, et erat languor fortissimus, A totaliter vincens naturam, ita ut non remaneret in eo halitus, id est vis respirandi: quod est signum vicinæ mortis. Potuit autem infirmitas illa ex naturali accidere causa; potius tamen ex divina providentia, ut per pueri suscitationem Deus omnipotentiam suam inter gentiles ostenderet, ac sui Prophetæ panderet sanctitatem. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? id est, quid commune est nobis, et quare convenimus, qui tam impares sumus in vita, ita quod ex tua præsentia videtur mihi majus incommodum quam commodum contigisse? Ideo sequitur: Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum? Quod interrogative intelligendum est, tanquam dicat: An idcirco venisti ad me, ut respectu et comparatione sanctitatis tuæ, magis appareant et graviores a Deo judicentur culpæ meæ, sicque occasione tui propter mea demerita Deus jussit filium meum mori? Quum enim opposita juxta se posita, magis appareant, quotidiana peccata feminæ hujus, quamvis devotæ, respectu excellentiæ meritorum quotidianorum Eliæ, plus apparebant. Sic nanus inter pygmæos magnus, respectu viri pulchri est parvus; et omnis sapientia, perfectio, puritas creaturæ, respectu excellentiæ Dei, nullius momenti est. Juxta hunc sensum intelligendum est, secundum Hebræos, quod Lot dixit ad angelum: Non possum in monte salvari, id est cum Abraham viro in sanctitate sublimi.

Gen. xix, 19.

Verumtamen huic expositioni a Catholicis et Hebræis inductæ contradicit Rabbi Paulus, et ait: Opinio illa est penitus irrationabilis. Nam licet sanctitas mulieris esset modica respectu sanctitatis Eliæ, sicut justitia Lot respectu justitiæ Abrahæ, ex hoc tamen non debet dici iniquitas esse in muliere, vel Lot non posse salvari in monte, id est juxta Abraham. Nam minus virtuosi juvantur magis quam vitientur ex consortio perfectorum. Nam bonum est sui diffusivum. Deinde scribit contra exemplum quod Lyra inducit de pallido, quod respectu rei multum albæ, videtur ad nigredinem declinare, et ait: Quamvis judicium sensitivum secundum comparationes et respectus decipiatur, non tamen judicium rationis: ut patet de sole, qui secundum sensum judicatur fere bipedalis; tamen ratio judicat eum multo majorem tota terra. Quanto igitur incomparabiliter æstimandum est de divino judicio, quod non judicat aliquem esse injustum ob hoc quod non æqualis est alteri? Reddit enim unicuique juxta opera sua. Unde talis respectus nihil hic operatur. Ideo ad intelligentiam textus sciendum, quod mulier hæc devota reputabat se peccatricem, et Eliam maximum justitiæ zelatorem: ideo præsumebat, et quod adventus Eliæ in domum suam procuraverat mortem filii sui ex iniquitate sua, scilicet matris, et quod Elias recordaretur iniquitatem illam coram Deo ad finem istum, ut per mortem sui filii temporalem mulier illa converteretur ad Deum, sicut frequenter homines per pœnas temporales castigati emendant se. Hæc Rabbi Paulus.

Circa quæ dico, quod justitia minus justi dicitur injustitia respectu multo majoris justitiæ, non simpliciter, sed respective et propter mala annexa; nec in hoc errat ratio sic dictando, imo hoc modo dixit Salvator, Nemo bonus nisi solus Deus: et sic solus dicitur esse, juxta illud, Nonne tu qui solus es? Sic quoque ait Apostolus: Soli sapienti Deo. Imo sic loquitur Isaias: Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Juxta hunc sensum multa scribuntur in libro Job, utpote: Ecce luna non splendet, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus. Et: Non justificabitur homo compositus Deo. Sic boni et humiles viri comparatione sanctorum patrum, præsertim Apostolorum, se reputant prorsus defectuosos, immundos, culpabiles. Insuper, quamvis minus boni juventur meritis meliorum, hi tamen qui cum perfectis hominibus conversantur, culpabiliores redduntur, dum eorum vestigia tantum ut opus est non se-

Ps. lxi, 13;

Apoc. xxii, 12.

Luc. xviii, 19.

Job xiv, 4.

Rom. XVI, 27.

Is. lxiv, 6.

Job xxv, 5; xv, 15.

Ibid. ix, 2. quuntur: sicque cum sancto viro se male habere, est valde damnabile. Ideo mulier illa reputans se minus debite exemplis Eliæ proficere, dixit verba præhabita juxta sensum inductum.

Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum, id est corpus ejus exanime, intelligendo partem per totum. Tulitque eum de sinu ejus et portavit, scilicet corpus illud, in cœnaculum ubi ipse manebat, videlicet in camera separata, in qua solus soli Deo cum inæstimabili devotione vacabat, et ut ibi solus Deum devotius atque liberius exoraret, et posuit super lectulum suum. Et clamavit ad Dominum, corde magis quam ore, quia affectuosissime postulavit, et dixit: Domine Deus meus. Hoc est verbum ardentissimi amatoris, qui Deum omnium, specialiter nominat Deum suum, primo ob specialissimam Dei pietatem et gratiam circa se, secundo ob singularissimum affectum et cultum sui ad eum. Etiamne, id est anne, viduam, apud quam ego utcumque sustentor, id est, aliqualiter repauso et nutrior in terra hac aliena, afflixisti in tantum, ut interficeres morte naturali filium ejus? Ecce ista sunt verba familiarissimi amici Dei altissimi, loquentis ad Deum ex summa fiducia, quasi per modum admirantis, et quodammodo veluti increpantis, quod ita tractaverit viduam bonam, cum servo et Propheta Dei tam misericorditer omni die agentem. Sic in novo Testamento, Paulus Simplex, vir sanctissimus, dum quemdam infirmum non posset tam cito curare ut affectavit, dixit ad Dominum: Vere non comedam hodie, nisi sanaveris eum. Et protinus, quasi delectato Domino in simplicitate atque fiducia ferventissimi famuli et amici, curatus est æger ille.

Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, ut virtute et contactu sancti corporis sui, corpus illud exanime disponeretur ad revivificationem, atque ut coram Deo ostenderet, quantum defuncti resuscitationem optavit, et quantum puerum illum dilexit, et propter rationem mysticam, quæ tangetur. Expandit quoque se ter, ad insinuandum superbeatissimæ Trinitatis mysterium, cujus virtute et fide postulavit obtinere supernaturalem illum effectum; et quoniam universorum entium operumque perfectio, in quadam trinitate consistit, prout primo Sententiarum habetur. Et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus, ita ut denuo corpus informet. Et exaudivit Dominus vocem Eliæ in hac secunda exclamatione, quæ videtur fuisse humilis magis quam prima: ideo in secunda ista oratione est exauditus. Quoniam suscitatio mortui, tam supernaturale et magnum miraculum est, ut omnipotenti Deo sit proprium; idcirco magis impetratur humili oratione, quam adjuratione aut quasi increpatorio quodam sermone. Et quamvis Elias fuerit vir eximiæ sanctitatis, pensandum tamen, quam facilius et quasi imperiosius, non solum Christus, sed et gloriosi Apostoli et alii quidam viri sanctissimi in evangelica lege suscitaverunt mortuos, quam Elias. Siquidem adolescentem juxta portam

Naim Christus suscitavit, dicendo: Adolescens, tibi dico, surge.7 Similiter duodennem puellam. Sic et dignissimus apostolici ordinis princeps brevi oratione præmissa, suscitavit Tabitham, dicens: Tabitha, surge. Joannes quoque evangelista Drusianam, dicendo: Drusiana, surge, et præpara mihi. Qui etiam superpositione et contactu tunicæ suæ, duos suscitavit simul defunctos.

Præterea quæritur, qualiter Elias vir perfectæ staturæ virilis, potuit se non solum expandere, sed et metiri seu mensurare super puerum illum. Circa hoc aliqui dicunt, quod miraculose divina virtute contraxit se ad mensuram et adæquationem puerilis corpusculi: quod etiam dicunt de Eliseo, de quo infra libro quarto habetur, quod ascendit et incubuit super puerum, posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas8 super manus ejus, in signum et typum Christi, qui in Sacramento sub modica panis specie continetur. Potest etiam dici, quod910

Elias mensus est super puerum, coaptando se ejus corpusculo, non per adæquationem, sed convenientem extensionem atque possibilem applicationem.

Et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ. Et ait illi: En vivit filius tuus. Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto tam supernaturali effectu cognovi certius quam noveram ante, quoniam vir Dei, id est Deo veraciter excellenterque placens, es tu. Quamvis enim miracula quandoque fiant per malos ac reprobos, sicut in Evangelio ait Salvator, Multi dicent mihi in die illa, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus?11 raro tamen, imo rarissime fiunt per illos, præsertim miracula tam præclara, ut est suscitatio mortui, quæ per nullum iniquum legitur facta. Et verbum Domini in ore tuo verum est, id est, vere ex parte Dei loqueris, et verus Dei propheta es, ac vera sunt vaticinia tua. Refert Hieronymus, quod puerum istum ab Elia suscitatum, dicunt Hebræi Jonam esse prophetam, de quo infra libro quarto: qui vocatus est filius Amathi, id est filius veritatis, ut super Jonam exponit Hieronymus, quia dum Elias suscitavit eum, mater ejus locuta est:12 Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. Hæc est vidua, de qua apud Lucam Veritas protestatur: Multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ.13

Mystice, per Eliam exprimitur Christus summus zelator justitiæ, qui dum principes Judæorum de eorum superstitionibus atque criminibus acriter increpasset, absconditus est in torrente Carith, id est in abundantia et fluctibus suæ acerbissimæ passionis, in qua abscondita fuit fortitudo et omnipotentia ejus, juxta illud Isaiæ:141516 Quasi absconditus vultus ejus, et despectus, unde nec reputavimus eum.17 Et ibi corvi ejus eum pascebant, quia in sua passione de suæ passionis copiosissimo fructu, hoc est gentilium vitiis denigratorum conversione, mens ejus delectata est et refecta.1819 Et sicut corvi attulerunt Eliæ carnes et panes, sic conversi gentiles Christo obtulerunt corpora sua et opes. Cessante autem et exstincta Christi passione, missus est ipse per Apostolorum prædicationem ad viduam in Sarepta, id est ad gentilitatem ubique terrarum: quæ duo ligna collegit, dum crucis mysterium didicit, ex cujus consideratione in se ignem amoris accendit, quo sibi et filiis suis spiritualia fercula præparavit: cujus farina et oleo, id est puritate et unctione superna, ac subcinericio pane, id est humili propriæ fragilitatis recognitione, delectatus est Dominus. Porro, per defunctum viduæ filium, accipitur genus humanum peccatis sopitum et morte culpæ infectum: super quod Filius Dei piissima condescensione in sua incarnatione incubuit, et ejus naturam assumpsit, ac pro ejus salute in crucis patibulo mensus est et extentus, atque pro spirituali ipsius revivificatione deprecatus est Patrem: quem Pater pro sua reverentia exaudivit. Ter quoque incubuit, quia ter Patrem oravit, atque in sua incarnatione, prædicatione et passione, humano se generi misericordissime coaptavit.

Footnotes

  1. Is. xxviii, 19. ↩

  2. Josue vi, 26. ↩

  3. Deut. xxvii, 15; xxviii, 15 et seq. ↩

  4. Matth. x, 23. ↩

  5. Joann. II, 3-11. ↩

  6. Gen. xxiv, 14. ↩

  7. Luc. vii, 12-15. ↩

  8. IV Reg. IV, 34. ↩

  9. Act. IX, 40. ↩

  10. Matth. IX, 23-25. ↩

  11. Matth. vii, 22. ↩

  12. IV Reg. xiv, 25. ↩

  13. Luc. iv, 25, 26. ↩

  14. Is. III, 3. ↩

  15. Habac. III, 4. ↩

  16. Sensus mysticus. ↩

  17. Is. LIII, 3. ↩

  18. Matth. xxvi, 39, 42, 44. ↩

  19. Hebr. v, 7. ↩

Chapter 26 of 33