Articulus 26
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : POST DIES MULTOS VERBUM DOMINI FACTUM EST AD ELIAM.
RECITANTUR hic duo mirabilia Dei per Eliam peracta, pro emendatione impii Achab ac populi ejus idololatræ. Primum est, consummatio holocausti Eliæ facta per ignem. Secundum est, collatio pluviæ. Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam per angelum, in anno tertio, id est circa finem tertii anni a tempore suæ egressionis ac fugæ de terra Israel : quamvis etenim fames seu caristia illa duravit annis tribus et mensibus sex, ut dicit S.1 Jacobus, illa tamen caristia cœpit atque duravit per medium annum aut circiter antequam de terra Israel exiit, præsertim quia multis diebus mansit prope torrentem Carith situm in terra illa, antequam ivit Sarepta;2 dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ. Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria, non solum in urbe metropoli sic vocata, sed et in tota illa provincia, ex terræ arefactione.
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ. Abdias autem timebat Dominum Deum valde, filiali et sancto timore : ideo dignus fuit invenire Eliam, et ab eo accipere opem. Nam quum interficeret Jezabel prophetas Domini, cupiens cultum veri Dei totaliter exstirpare, idololatriamque augere; tulit ille centum prophetas, id est, ad se vocavit occulte totidem viros : qui vocantur prophetæ, vel quia prophetiæ gratia coruscabant, vel quia discipuli erant Prophetarum majorum, intenti divino obsequio, psalmis atque eloquiis Prophetarum sanctorum; et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, id est in duabus speluncis, in qualibet quinquaginta, et pavit eos pane et aqua, id est cibo quocumque ac potu, quæ in Scripturis per panem designantur et aquam. Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram regni mei, ad universos fontes aquarum, in quibus dudum fuerat aqua, quamvis modo sint exsiccati : ad universos, inquam, fontes in parte terræ tibi assignanda locatos, et in cunctas valles, juxta eumdem sensum, si forte invenire possimus herbam, id est fœnum seu gramina, quæ in locis prope aquas magis solent abundare, et salvare possimus equos et mulos, et non penitus jumenta intereant fame, quibus et aqua permodica est. Itaque deficiente imbre, defecerunt et gramina terræ, quibus equi et muli, oves, vaccæ et boves aluntur. Diviseruntque sibi regiones, id est terras et sortes decem tribuum, in quibus tempore Josue et antea plures reges commorabantur, ut circumirent eas. Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.
B
Quumque esset Abdias in via. Cum Achab et cum Abdia aliqui servi currebant, qui hinc inde discurrendo, quærebant pascua juxta regis præceptum. Occurrit ei Elias. Qui Abdias quum cognovisset eum, cecidit3 super faciem suam, id est, in terram prostravit se ex humilitate ante faciem Eliæ, quem ob suam sanctitatem atque multiplicem excellentiam in donis Dei venerabatur, imo et Deum in famulo suo, et ait : Num tu es, domine mi, Elias? Cui ille respondit : Ego. Et dixit : Vade, dic domino tuo, Adest Elias. Et ille, Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? id est, ob quam culpam meam injungis mihi istam
D legationem, mea æstimatione mihi periculosam, ut dicam domino meo Achab te adesse? Ex qua denuntiatione sequetur occisio mea, si subito ad alium locum fueris deportatus per angelum, ut aliquando accidit circa te; sicque te non invento, occidet me, putans me sibi esse mentitum, vel quia non præsentavi te ei etiam vel invitum et captum, quoniam undique te fecit inquiri ad capiendum. Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, in quo non miserit dominus meus te requirens. Et respondentibus cunctis, Non est hic, adjuravit singula regna et gentes, eo quod minime reperireris, ut unumquodque eorum quod perceperit ubi sis, significet ei. Præterea mirum, quod nemo perceperat ubi esset, quum fuerit in terra Sidoniorum non remote a regno Israel, et per suscitationem mortui forsan fuit ibi famatus.4 Sed non est consilium contra Dominum. Et nunc tu dicis mihi, Vade, et dic domino tuo, Adest Elias? Quumque recessero a te, Spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro; et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim, quum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua? Et nunc tu dicis, Vade, et dic domino tuo, Adest Elias, ut interficiat me? Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.
Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei. Venitque Achab in occursum Eliæ. Et quum vidisset eum, ait: Tune es ille qui conturbas Israel, id est, totum regnum decem tribuum inquietas? quasi dicat: Quum sis hostis boni communis, qui sterilitatem procurasti, dignus es morte. Et ille ait: Non ego turbavi Israel turbatione injusta, vel aliquam eis irrogando injuriam, quamvis procuraverim eis justam punitionem; sed tu et domus patris tui, id est tu et consanguinei sive domestici tui, qui per idololatriam meruistis pœnas istas, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israel, id est majores principalioresque ex tribubus decem, et alios quosdam cum illis, in monte Carmeli, exsistentis in funiculo Issachar.5 Sicque mons iste Carmeli alius fuit ab eo, juxta quem commoratus est Nabal, et fuit in tribu Juda. Hic autem Carmelus, in quo immolavit Elias, est in confinio Palæstinæ atque Phœnices.6 Et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum, id est idolorum, vel potius dæmonum, qui in nemoribus colebantur, quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel. Misit Achab ad omnes filios Israel, et congregavit prophetas in monte Carmeli. Accedens autem Elias ad omnem populum Israel, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? id est, ad utramque partem erratis, nec in via Dei recte inceditis, et estis ab invicem differentes, dum aliqui vestrum nunc Deo, nunc idolis immolant, et quidam idolis tantum, aliqui Deo solum : sicque pro maxima parte a regia via virtutum receditis, et ad utrumque vitiosum declinatis extremum: juxta illud Psalmi, Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.7 Si Dominus est Deus, id est, si is qui in lege et Prophetis communiter vocatur Deus, est verus et æternus et incommutabilis Deus, sequimini eum, id est, adhæreatis ei, et accedatis ad eum per fidem et debitum cultum; si autem Baal est verus Deus, cui soli debetur adoratio et sacrificatio, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum, quia erant pusilli, nutantes, et ambigentes cui potius assentirent, impio regi et prophetis ejus superstitiosis, an sancto prophetæ Eliæ.
Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus. Jam Elias audierat ab Abdia, quod centum abscondisset prophetas, quomodo ergo mansit solus propheta Dei? Et respondendum, quod dixit se solum superstitem de prophetis in manifesto audentibus apparere. Prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta, prophetæque lucorum quadringenti viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta cædentes, ponant super ligna, ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam. Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Dei mei; et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus: hoc est, boum horum unus offeratur a me, et alter a prophetis Baal, et ille habeatur et colatur pro vero Deo, qui fecerit ignem descendere de cœlo, et holocaustum sibi oblatum consumpserit igne illo.8 Respondens omnis populus, ait: Optima propositio quam locutus est Elias: quia in sacrificiis Abel, Manue, Gedeon, Aaron, David et Salomonis descendit ignis virtute divina consumens illorum holocausta.9101112
Dixit ergo Elias prophetis Baal: Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis. Qui quum tulissent bovem quem dederat eis, id est, quem Elias assignaverat eis. Dicunt tamen quidam Hebræi, quod dum prophetæ sacerdotesque Baal elegissent bovem unum, bos ille statim declinavit ab eis nutu divino, quasi sacrificari falsis diis abhorrens, et ad Eliam confugit, ut per hoc quoque populus instrueretur, tuncque Elias tradidit illis bovem. Et fecerunt, id est, bovem illum ad Baal honorem mactaverunt, frustatim consciderunt, obtulerunt, et super ligna posuerunt; et invocabant nomen Baal de mane usque meridiem: quia ut fertur, prima medietas diei illius fuit illis deputata ad offerendum, reliqua autem Eliæ; dicentes: Baal, audi nos. Et non erat vox, nec qui responderet, quoniam Deus non permisit dæmonem respondere per idolum. Quumque esset meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce majore. Deus enim vester est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum, id est observantiam cærimonialem idololatriæ suæ, cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine: ut per hoc deum suum ad exauditionem et misericordiam flecterent, certi quod dii in sanguinis, præsertim humani, effusione in sacrificiis facta, complacentiam habeant magnam.
Postquam autem transiit meridies, et illis, videlicet prophetis Baal, prophetantibus de corde suo et instinctu diaboli, quod Baal jam offensus ab eis, postea placaretur et exaudiret, aut simile aliquid per modum prophetalem loquentibus, venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis deorum respondebat, nec attendebat orantes prophetas Baal; dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit, id est reparavit, altare Domini quod destructum fuerat ab idololatris, quod ab aliquo Israelitarum fuerat ibi constructum.
Et tulit duodecim lapides juxta numerum duodecim tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens:13 Israel erit nomen tuum. Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini. Fecitque aquæductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, id est parvas arationes seu sulcos: fecit enim parvum fossatum per gyrum altaris; et composuit ligna, divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum, id est super carnes bovis divisas, Deo in holocaustum offerendas, et super ligna, quibus superpositæ sunt illæ carnes. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui quum fecissent secundo, ait: Etiam tertio id ipsum facite. Feceruntque tertio: duodecim hydrias aquæ fundendo super carnes illas et ligna; et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta est, quia hydriæ erant magnæ, parvaque fossa.
C D
Quumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta, ait: Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, ostende hodie, quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti corda eorum iterum. Cecidit autem ignis Domini de cœlo aereo, angelico ministerio ibi productus et ad cadendum deorsum motus, quum Elias fudisset orationem in littera positam, et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque, et aquam quæ erat in aquæductu lambens: quam ideo Elias ibi infudit, ut ex consumptione majus esset miraculum. Quod quum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus, cujus virtute refrenata jam fuit operatio Baal seu dæmonis: cujus tamen potestate posset ignis formari in aere atque descendere, Deo hoc permittente: sicut in Apocalypsi fertur de bestia, scilicet Antichristo, quod fecit, id est faciet, signa magna, ita ut ignem faceret de cœlo descendere.14 Nam et hoc modo ignis descendit, qui oves et pueros Job consumpsit.1516
Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos quum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, de quo et in libro Judicum legitur, Torrens Cison traxit cadavera eorum:17 ut et istorum cadavera in illum projicerentur torrentem.18 De quo et in Psalmo fit mentio. Et interfecit eos ibi, id est, occidit eos ibi manibus populi, vel et propria manu quosdam, quemadmodum Samuel regem Amalec.19 Hoc fecit zelo Dei, et ne amplius seducerent populum, et quia fecerunt per imperium Jezabel prophetas Dei occidi. Achab quoque ita fuit attonitus ex miraculo quod conspexit, quod non audebat resistere, quia speravit per Eliam pluviam impetrare.
Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede et bibe, quia sonus multæ pluviæ est, id est, cito tantus imber descendet, quod ruendo grandem faciet sonum. Ascendit Achab ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli: qui locus jam fuit sanctificatus ex constructione altaris, oblatione holocausti et præfato miraculo; et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua, ut sic vultu depresso clausisque oculis, devotius exoraret; et dixit ad puerum, id est ministrum suum: Ascende et prospice contra mare, id est, versus mare (forsan Mediterraneum) dirige oculos tuos ad videndum an de mari ascendat, vel de aere descendat aliqua nubes. Materia quippe nubium, puta vapores solent elevari a mari, et mare solet nubibus operiri, juxta illud in Job: Quis conclusit ostiis mare, quum ponerem nubem vestimentum ejus?20 Qui quum ascendisset et contemplatus esset, ait: Non est quidquam, id est, nihil de nube apparet. Voluit autem Elias scire an oratio qua pluviam deprecabatur, esset audita; et quamvis jam ex divina revelatione noverat, et prædixit pluviam mox futuram, tamen sciebat quod Deus quandoque vult talia devotorum orationibus impetrari: quemadmodum Christus oravit pro sui corporis glorificatione, et pro Apostolorum confortatione atque illustratione, et Spiritus Sancti missione, quamvis prædixit et novit certissime omnia illa esse futura. Et rursum ait illi: Revertere ad videndum, an nubes appareat: nam aer serenissimus erat. Revertere, inquam, septem vicibus: ita ut post quamlibet vicem nunties mihi quid videris, et ego iterum septies orando, nisi citius fuero exauditus, impetrem veniam populo pro universitate vitiorum eorum (quæ universitas septenario designatur), ita ut pluvia eis diutius non negetur.
In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis, id est excrescens ad hominis quantitatem, ascendebat de mari, quæ paulo post crevit in nubem grandem. Qui ait ministro suo: Ascende et dic Achab: Junge currum21 tuum, id est, jube eum parari, et applica eum tibi, ut in eo cito veharis in urbem Jezrael nomine, et descende ne occupet te pluvia. Quumque se verterent huc atque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrael. Et manus Domini facta est super Eliam, id est, divina virtus confortavit eum, et spiritus divini fervoris eum accendit, accinctisque lumbis, currebat ante Achab, utpote currum ejus præcedens, donec veniret in Jezrael. Tantum gloriabatur in Domino de idololatrarum dejectione, idololatriæ reprobatione, et divini cultus promotione, impetrationeque pluviæ; et eos qui erant in Jezrael, informare optavit.
Circa præhabita quæritur, anne Elias peccavit, monendo cultores Baal ad sacrificandum ei, atque ad invocandum eum. Respondetur, quod non hortabatur eos ad cultum idolorum directe, ut scilicet facerent illa ad idolorum honorem, sed ut facerent illa, quatenus per ea ostenderetur eorum perfidia, et veri Dei omnipotentia, sed permissive, non inductive, secundum quod Christus dixit ad proditorem :22 Quod facis, fac citius.
At vero circa illud, Usquequo claudicatis in duas partes? asserit Lyra : Aliqui eorum colebant Deum, et cum hoc Baal, sicut de Samaritanis dicitur infra. Sed contra hoc scribit Rabbi Paulus : Samaritani non colebant Deum, sed deos suos; nec infra dicitur de eis, nisi quod timebant Deum. Aliud enim est timere Deum, et aliud colere eum : quoniam timor servilis potest esse sine caritate, non tamen cultus Dei, qui in fide, spe et caritate consistit, secundum Augustinum. Hæc Rabbi Paulus, cujus verba sunt inconsiderate prolata, quoniam infra libro quarto scriptum est : Unaquæque gens fabricata est deum suum, posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ;23 et nihilo minus colebant Dominum. Et paulo post subditur ibi : Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant.24 Nec verum est, quod cultus Dei non posset esse sine caritate, quum Christus in Evangelio ex Isaia allegat : In vanum autem colunt me. De Sarracenis quoque asseritur, quod colunt unum Deum, quorum cultus est sine caritate :252627 et quamvis cultus Dei formatus et meritorius atque interior principaliter consistat in fide, spe et caritate, consequenter tamen in aliorum quoque observantiis præceptorum cultus Dei consistit, imo et aliquo modo in actibus bonis ex genere. Unde et sancto Eustachio adhuc gentili, sed actibus misericordiæ valde intento, locutus est Christus : Ego sum quem ignorans colis. Postremo, quamvis non sit convertibiliter idem, Deum colere et Deum timere, quoniam habent se sicut genus et species, tamen Deum timere, est colere eum, præsertim quia in libro Job, ubi nostra habet translatio, Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;28 habet translatio vetus, Ecce pietas seu cultus Dei, ipsa est sapientia.
C Iterum Lyra ait in hujus expositione capituli, quod prophetæ Baal acceptaverunt propositionem Eliæ, dicentis, Dentur nobis duo boves, etc., quia compulsi fuerunt ad hoc a populo approbante verba Eliæ. Quocirca loquitur Paulus iste : Potest dici, quod prophetæ Baal, tanquam penitus infideles, sicut non confidebant de suis dæmonibus, quod facerent ignem descendere, ita nec credebant quod Elias hoc faceret. Ad quod dico, quod dictum hoc Pauli non consonat textui. Nisi enim prophetæ Baal credidissent, ipsum Baal posse ignem desursum deponere, non incidissent se cultris atque lanceolis donec sanguine perfunderentur, ut vel sic exaudirentur a Baal. Hi quoque qui colunt falsos deos, æstimant eos posse conferre subsidia et salutem, sicut in libro Sapientiæ et Isaia manifeste habetur.2930
Footnotes
-
Luc. iv, 25. ↩
-
Jacob. v, 17; ↩
-
III Reg. xviii, 7. ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Cf. Josue xix, 26. ↩
-
I Reg. xxv, 2; Josue xv, 55. ↩
-
Ps. xvii, 46. ↩
-
I Par. XXI, 26; ↩
-
Gen. IV, 4; ↩
-
Judic. XIII, 20; VI, 21; ↩
-
Lev. IX, 24; ↩
-
II Par. VII, 1. ↩
-
Gen. XXXV, 10. ↩
-
Apoc. xiii, 13. ↩
-
Joann. xvii. ↩
-
Job 1, 16. ↩
-
Judic. v, 21. ↩
-
Ps. lxxxii, 10. ↩
-
1 Reg. xv, 33. ↩
-
Job xxxviii, 8, 9. ↩
-
Job i, 16. ↩
-
Joann. xiii, 27. ↩
-
IV Reg. xvii, 29, 32. ↩
-
IV Reg. xvii, 33. ↩
-
Marc. vii, 7. ↩
-
Matth. xv, 9; ↩
-
Is. xxix, 13; ↩
-
Job xxviii, 28. ↩
-
Is. xliv, 17. ↩
-
Sap. xiii, 18, 19; ↩
Chapter 27 of 33