Articulus 28
ENARRATIO CAPITULI NONIDECIMI : NUNTIAVIT AUTEM ACHAB JEZABEL OMNIA QUÆ FECERAT ELIAS.
QUID ex propria infirmitate et hominum pravitate Elias pertulerit, et magnalia ei desuper contributa, hic recitantur. Nuntiavit autem Achab rex Jezabel suæ uxori omnia quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas Baal gladio. Adhuc enim permansit in sua idololatria atque malitia, visis tot signis, ac pluvia descendente : quo patent obstinatio et ingratitudo ipsius. Misitque Jezabel, quæ et ipsa fuit in vitiis indurata, nuntium ad Eliam, dicens :1 Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, nisi cras posuero animam tuam, hoc est, te ipsum tractavero, vitam tuam exstinxero, et animam tuam a corpore separavero, violentam mortem tibi inferendo, sicut animam unius ex illis, id est, sicut tu posuisti animam cujuscumque ex prophetis Baal. Timuit ergo Elias. Hoc fuit humanæ fragilitatis : et quamvis naturale sit mortem timere, tamen ex timore sic fugere, sicut de Elia subjungitur, imperfectionis esse convincitur; nisi forsan ex divino instinctu sic egerit. Nam et Christus ad tempus recessit ex oculis Judæorum, qui in ejus mortem conspiraverunt, juxta illud Joannis : Jesus jam non in palam ambulabat apud Judæos. Similiter Paulus a Damasco. Et consurgens, abiit2 ex Jezrael, quocumque eum ferebat voluntas, hoc est per vias quas putavit sibi securiores.34 Vel ideo dicitur, Quocumque eum ferebat voluntas, quia in fuga ista magis videbatur sequi voluntatem, quam rationem. Sed quæri potest, cur Jezabel eum sic præavisavit, nec avisatum fecit custodiri, ne fugeret. Respondetur, quod Jezabel audiens eum tam constanter regi occurrisse et respondisse, atque in ejus præsentia occidisse prophetas Baal, ac tanta signa patrasse, putavit quod minime fugeret. Venitque in Bersabee Juda, id est urbem sic dictam, in tribu Juda sitam, de qua dictum est supra primo libro, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum viam unius diei, hoc est, volebat intrare desertum, et manere ibidem :5 quod puero grave fuisset sufferre. Dicunt autem expositores, quod puer ille fuit filius viduæ quem suscitavit a morte : qui creditur fuisse Jonas propheta; quem vidua illa dedit et commisit Eliæ, ut ei obsequeretur, et instrueretur ab eo. Quumque venisset et sederet in deserto subter unam juniperum : quæ est spinosa arbuscula, cujus radix est pauperum cibus, juxta illud Job, Radix juniperorum cibus eorum;6 petivit animæ suæ, hoc est, pro solatio animæ suæ afflictæ rogavit Dominum, ut ipse ibi mox moreretur, quatenus in sinu Abrahæ repausaret, nec afficeretur tot malis, neque tot crimina cerneret in hoc mundo.78 Sic et Moyses:9 Obsecro, inquit, ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis. Juxta quem modum ait apostolus Paulus: Supra modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere.10 Nec istud impatientiæ fuit, quia adversitas fuit eis occasio cupiendi quietem, ad quam per mortem erat perveniendum, ita quod mors non optabatur, nisi ut via et janua vitæ melioris. Et ait: Sufficit mihi, Domine, tam diu vixisse in corpore isto mortali, tolle animam meam a corpore, et pone eam in limbo patrum. Neque enim melior sum quam patres mei: quia mortalis sum, sicut illi fuerunt, et ejusdem naturæ, et sancti Patriarchæ fuerunt tam sancti, quod eis me meliorem aut digniorem non arbitror. Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi. Nam et somnus relevativus est tristitiæ. Apte quoque in umbra dormivit juniperi, quoniam umbra arboris hujus fugat serpentes, ut legitur. Denique, dato quod Elias sanctior fuit patribus suis, de quibus loquebatur, tamen ex humilitate sic loquitur: et secundum quamdam considerationem sic fuit, quum et Apostolus fateatur:11 Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
Et ecce angelus Domini tetigit eum, suscitando a somno, et dixit illi: Surge et comede. Respexit, admirans a quo esset suscitatus; sed angelus, ut apparet, jam disparuit; et ecce ad caput suum positus fuit subcinericius panis et vas aquæ. Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede; grandis enim tibi restat via. Qui quum surrexisset, comedit et bibit, sumens partem illius panis et aquæ, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, hoc est opportunis horis tot dierum ac noctium: nec enim ad conficiendum iter illud necessarium fuit indesinenter, sine interpositione quietis, tot diebus ac noctibus proficisci; usque ad montem Dei Horeb: qui est mons Sinai, cujus pes vocatur Horeb, qui est locus sanctus, in quo voluit Deus apparere Eliæ zelatori præfervido legis Mosaicæ ac divinæ illico datæ. Dicunt quidam, quod panis ille ab angelo præparatus, habuit potestatem et vim nutriendi, confortandi et conservandi corpus Eliæ tam diu, absque consumptione et læsione humidi radicalis a calido naturali: quod in libro de Mirabilibus sacræ Scripturæ videtur Augustinus sentire.
Quumque venisset illuc, mansit in spelunca: in qua (ut aliqui dicunt) Moyses stetit, quando gloria Domini coram eo pertransiit, juxta illud Exodi, Quumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ:12 ideo ob loci illius sanctitatem mansit in eo Elias. Et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? Non ex ignorantia quærit, sed ut juxta responsum Eliæ congruenter prosequatur verbum suum ad ipsum. At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, id est, ferventem habui affectionem, indignationem et iram contra idololatras, ex Dei amore, cujus cultum et reverentiam opto affectu ardenti, quia dereliquerunt pactum tuum, hoc est, a fœdere amicitiæ quod Deus cum populo Israel iniit, ab observantia Decalogi quem cum protestatione dedit per Moysen, filii Israel recesserunt.13 Altaria tua destruxerunt. Unde in præcedenti capitulo scriptum est, quod Elias curavit altare Domini ante destructum;14 similiter alia quædam altaria in excelsis constructa, in quibus Deo factæ fuerunt oblationes, quæ destruxerunt in contemptum cultus veri Dei, atque ad idololatriæ promotionem: quod impium fuit. Attamen templo constructo, non licuit alibi Deo sacrificare, nisi ex moderamine dispensationis divinæ. Ideo infra Ezechias
IV Reg. xviii, 4. laudatur, eo quod excelsa, videlicet altaria ibi constructa, abstulerit, sed in contemptum cultus veri Dei ea non licuit demoliri. Et prophetas tuos occiderunt gladio.
Circa hæc scribit Lyra : Non loquitur hic de altaribus quæ in Jerusalem erant, videlicet de altari incensi et altari holocaustorum, quia illa manebant, sed de altaribus factis in excelsis eo tempore, quando templo nondum ædificato, licuit immolare in illis. Quocontra loquitur Rabbi Paulus : Rationabiliter dici potest, quod Elias hic loquitur de altaribus Jerusalem : quæ quamvis realiter non erant destructa, tamen idololatræ, quantum in eis erat, cupiebant ea destruere, et cultum Dei in eis reputabant inanem. Et iste modus intelligendi, patet ex eo quod sequitur, Et prophetas tuos occiderunt gladio. Non enim legitur, quod tempore Eliæ, vel ante ipsius tempus, aliqui prophetæ fuissent occisi gladio. Hæc Paulus : de quo sæpe admiror, quod scribit tam improprie et incaute. Nec enim sequitur : cupiebant altaria destruere, ergo erant destructa. Præcedenti quoque habetur capitulo, quod Abdias dixit Eliæ : Numquid non indicatum est tibi domino meo quæ fecerim, quum occideret Jezabel prophetas Domini ? Verumtamen apparet, quod etiam de altaribus templi Dei hæc possent intelligi, non quod corporaliter erant destructa, sed quantum ad usum seu actum super ea exercendum. Jam enim Roboam et Abia reges Juda ad idololatriam declinaverunt, ut patuit, sicque altaria Dei profanaverunt.
III Reg. xviii, 13.
Ibid. xiv, 22, 23; xv, 3.15
Ibid. xviii, 4.
Et derelictus sum ego solus in cultu veri Dei ; vel relictus sum ego solus de numero prophetarum, aliis a Jezabel interfectis. Sed horum utrumque videtur falsum, quoniam præter Eliam adhuc multi erant cultores veri Dei in Israel, ut paulo post habetur in littera, [et] supererant adhuc centum prophetæ, quos in speluncis abscondit Abdias, ut præcedenti habetur capitulo, quorum aliqui prophetiæ spiritum habuisse creduntur. Sed ad istud respondere quis poterit, ex his quæ dicta sunt in expositione litterali præcedentis capituli, super illud : Ego remansi propheta Domini solus. Alii dicunt, quod ait se solum relictum, quoniam respective loquendo, paucissimi erant superstites persecutioni Jezabel, juxta quem modum Christus in Psalmo testatur : Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Porro, glossa Gregorii videtur innuere, quod Elias ex quadam velut elatione, dixit se solum relictum. Sic etenim ait : Qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus et manifesta nescivit. Unde elicitur, quod humilitatis radio se ipsum illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat. Præterea, videtur Elias ex quodam errore dixisse, Relictus sum ego solus : non putans in regno decem tribuum permansisse tot Dei cultores, quot permanserunt. Ait namque Apostolus ad Romanos : An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel ? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal.
III Reg. xviii, 22.
Ps. LXVIII, 21.
Rom. XI, 2-4.
Et quœrunt animam meam, ut auferant eam*, hoc est a corpore separent, mortem* mihi infligendo; vel, Animam meam, id est vitam animalem et corporalem, quærunt exstinguere Jezabel et ejus satellites.
Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino ubique præsente ac omnia intuente, ut stando in loco patenti et claro, videas magnalia Dei. Et ecce Dominus transit*, id est, in effectu aliquo ante te* transiet, et se tibi ostendet in tali effectu, et alloquetur, et spiritus grandis et fortis, id est impetuosus ac vehemens ventus, subvertens montes, et conterens petras, hoc est tam validus, pulverumque agitationem et ascensum sic concitans, ut videatur montes dejicere, et saxa destruere, ante Dominum*, id est, ante ejus apparitionem* prætactam præcedet. Non in spiritu Dominus, hoc est, in hoc vento tibi non ap- parebit, neque loquetur. Et post spiritum commotio, id est, post ventum sequetur motus terræ prope montem aut circiter. Non in commotione Dominus, hoc est, non apparebit tibi in ea. Et post commotionem ignis apparebit ante te visibiliter transiens, ministerio angeli formatus, et taliter motus: cujus etiam virtute fiebant motio illa terræ ac venti impulsio. Non in igne Dominus apparebit. Præcesserunt ergo hæc tria apparitionem Dei, ad designandum omnipotentiam et terribilitatem ipsius, qui elementis omnibus dominatur, qui respicit terram, et facit eam tremere;16 qui transfert montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.17 Sic olim Dominus legem daturus, et Moysi locuturus ac Israelitis, præmisit fulgura atque tonitrua ac nubem densissimam, prout in Exodo legitur.18 Et post ignem apparuit sibilus auræ tenuis, designans tranquillam, gratiosam, ac dulcem Dei præsentiam, qui in effectibus suæ justitiæ tam metuendus exsistit. Ibi Dominus, hoc est, in sibilo illo apparuit.
Hæc itaque dicta sunt Eliæ adhuc in spelunca. Unde subjungitur: Quod quum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, ut devotioni magis insisteret oculis clausis. Propter quod præcedenti capitulo legitur posuisse faciem suam inter genua sua.19 Et egressus, stetit20 in ostio speluncæ, ut videret tria prædicta, videlicet ventum, motum terræ, et ignem: quibus visis, ecce vox facta est ad eum, dicens, quia tunc Dominus transiens, et in sibilo illo apparens, locutus est ei: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit ut ante: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam, ut auferant eam.
Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Quumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam. Infra quarto libro habetur, quod Eliseus prædixit Hazaeli promotionem suam super Syriam, de qua promotione videtur Hazael ante nil cognovisse:21 ideo Magister in historiis, et alii dicunt, quod Elias non unxit aliter Hazaelem in regem, nisi quod per Eliseum discipulum suum prædixit illum regem futurum, vel per aliqua verba aut facta in Damasco præsignavit Hazaelis promotionem. Et Jehu filium Namsi unges regem super Israel. Nec illum corporaliter, aut personaliter unxit in regem Elias, sed Eliseo commisisse hoc creditur, qui per unum de filiis prophetarum implevit hoc, ut infra describitur.22 Eliseum autem filium Saphat qui est de Abelmehula, unges Prophetam pro te, id est, pallium tuum super ipsum ponendo, præmonstrabis eum adepturum a Domino gratiam prophetiæ te sublato, prout infra narratur. Et erit, quicumque de idololatris Israelitis, fugerit gladium Hazael, occidet eum Jehu. Unde inferius quarto libro conscriptum est, qualiter hi duo multos Israelitas idololatras occiderunt, quamvis non ob idololatriæ23 culpam, quanquam Jehu cultores Baal ob idololatriam illam occiderit: et tamen ambo illi fuerunt idololatræ, quia nec Jehu a cultura vitulorum recessit. Porro quod ait, Quicumque, intelligendum est per modum distributionis accommodæ pro generibus singulorum.24 Quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus. Non legitur Eliseus aliquos corporaliter occidisse, nisi quod quadraginta pueris vitiosis maledixit, qui protinus ab ursis sunt lacerati, qui et idololatriam cœperant exercere;2526 sed non omnia sunt descripta. Nec tamen est intelligendum, quod universi ex regno decem tribuum idololatrantes, fuerunt ab istis tribus occisi, sed quidam de omnibus.
D Hæc itaque Deus prædixit Eliæ pro ipso zelanti contra idololatras, pro ipsius Eliæ consolatione. Et quia querebatur se solum relictum, docet et consolatur eum Dominus, subdens: Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, hoc est, tot millia hominum conservabo in regno decem tribuum ad meum honorem et cultum, quorum genua non sunt curvata ante Baal, et omne os quod non adoraverit eum, osculans manum idoli Baal ex devotione superstitiosa ad ipsum;27 vel osculans ad reverentiam idoli propriam manum: quod aliqui fecerunt idololatræ, et sanctus Job se fecisse negat, dicendo: Si vidi solem quum fulgeret, et osculatus sum manum meam ore meo:28 quæ est iniquitas maxima. Verumtamen istud non est intelligendum, quasi ad salutem suffecerit ipsum Baal non coluisse, vel quia cultores idolorum vitulorum aureorum fuerint excusati; sed quod cultus Baal fuit præcipuum atque gravissimum scelus, et item quod septem millia ista aliunde etiam justi exstiterint.
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat arantem in duodecim jugis, id est paribus boum, juxta illud in Evangelio, Juga boum emi quinque;29 et in Job, Facta sunt ei mille juga boum;30 et ipse in duodecim jugis boum arantibus, id est inter duodecim viros illos arantes, unus erat: sicque unusquisque eorum aravit cum jugo uno. Quumque venisset Elias ad eum, misit Elias pallium suum super eum, in signum dilectionis suæ ad ipsum, quemadmodum Jonathas exuit suas vestes, et induit David eas;31 atque in præsagium futurorum, quod scilicet ipse Eliseus spiritualiter cooperiendus erat, ac vestiendus duplici spiritu Eliæ, ut infra habetur, variisque charismatibus Spiritus Sancti.3233 Qui statim relictis bobus, cucurrit post Eliam, cupiens et confidens particeps fieri gratiarum ipsius, tantoque viro adhærere, obsequi et adstare: ad quod motus fuit a Spiritu Sancto. Et ait: Osculer, oro te, patrem meum et matrem meam, id est, da mihi licentiam valedicendi parentibus meis, et sic sequar te. Dixitque ei Elias: Vade ut hoc agas, quo facto et revertere ad me: quod enim meum erat, id est, quod mihi commissum fuit a Deo, et quod amoris atque obsequii mei fuit, feci tibi: per quod aptavi te ad gratiam prophetalem. Imo, ut Josephus ait, mox ut Elias pallium suum super Eliseum extendit, Eliseus continuo prophetavit. Præterea, videtur Christus altius aliquid docuisse. Quum enim quidam volentium eum sequi dixisset, Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his quæ domi sunt, ait ad illum Jesus:34 Nemo mittens manum suam ad aratrum, et adspiciens retro, aptus est regno Dei.
Reversus autem ab eo, scilicet ab Elia, post quem cucurrit, tulit par boum, hoc est duos boves suos cum quibus aravit, et mactavit illud par per carnificem; et in aratro boum, id est per ignem quem fecit ex lignis aratri in frusta concisi, coxit carnes et dedit populo, hoc est ex contribulibus suis et sociis ad comedendum, et comederunt: et ita se habuit liberaliter et curialiter valde, et gaudii sui alios voluit esse consortes; ac honeste recessit ab eis, quos tamen bene et caritative refecit. Ipsoque facto monstravit se nolle ad pristinum reverti officium, sed Eliæ inseparabiliter adhærere, quoniam aratrum suum concidit, et boves mactavit. Hoc autem convivium fecit in loco in quo habitavit, non in agro; sed cum aratro et bobus rediit domum, et exhibuit ibi convivium. Consurgensque mane, osculatis parentibus, abiit, et secutus est Eliam, qui noluit interesse illi convivio, et ministrabat ei, non delicata cibaria præparando, sed sub obedientia tanti vatis vivendo.
Footnotes
-
III Reg. xviii, 40. ↩
-
Joann. XI, 54. ↩
-
I Reg. iii, 20; xiv, 2. ↩
-
Josue xv, 28. ↩
-
III Reg. xvii, 19-22. ↩
-
Job xxx, 4. ↩
-
I Reg. iii, 20; viii, 2. ↩
-
Act. ix, 25. ↩
-
Num. xi, 15. ↩
-
II Cor. i, 8. ↩
-
I Tim. i, 15. ↩
-
Exod. xxxiii, 22. ↩
-
III Reg. xx. 2-17. ↩
-
III Reg. xviii, 30. ↩
-
vers. 18. ↩
-
Job ix, 5. ↩
-
Ps. ciii, 32. ↩
-
Exod. xix, 16; xx, 18. ↩
-
III Reg. xviii, 42. ↩
-
IV Reg. ii, 11-15. ↩
-
IV Reg. viii, 13. ↩
-
IV Reg. ix, 1-6. ↩
-
IV Reg. viii, 12; x, passim. ↩
-
IV Reg. x, 29. ↩
-
IV Reg. ii, 23-24. ↩
-
Ibid. ii, 23-24. ↩
-
Ps. ciii, 32. ↩
-
Job xxxi, 26-28. ↩
-
Luc. xiv, 19. ↩
-
Job xlii, 12. ↩
-
I Reg. xviii, 4. ↩
-
IV Reg. ii, 11-15. ↩
-
IV Reg. ii, 9. ↩
-
Luc. ix, 61, 62. ↩
Chapter 29 of 33