Articulus 29
DE SPIRITUALIBUS HUJUS NONIDECIMI CAPITULI SENSIBUS.
DE mysticis intellectibus præsentis capituli, Rabanus, Richardus, et Glossa multa inducunt, quæ magna ex parte ex verbis sancti Gregorii sunt accepta. Itaque ex ista docemur historia, quid viri virtutum habeant ex se ipsis, quid ex Deo. Nempe Elias, qui cœlum clausit oratione1, et deprecatione sua aperuit illud, qui suscitavit defunctum, et gratia claruit prophetiæ, providentiamque divinam circa se tam specialiter et frequenter fuit expertus, audita comminatione mulieris nefariæ, non oratione contra illam armavit se, non divinum quæsivit oraculum, quid sibi agendum esset, non, de divina protectione angelicoque munimine tutus, mansit intrepidus, sed fugam iniit territus;2 et qui paulo post tædio vitæ petiit mortem a Domino, jam pro justitia mori expavit. Sancti etenim viri, sublevante Spiritu, ad superna rapuntur, ac supernaturalia operantur: et tamen durante hac vita, ne de sua excellentia intumescant, tentationibus reprimuntur, et solita gratiæ exuberantia ad tempus dispensative privantur. In virtutibus miraculisque Eliæ, omnipotentia Dei relucet; in timore et fuga, infirmitateque ejus, quid in se fuit ac potuit, innotescit. In magnalibus suis ostendit, quid desuper gratiose accepit; in infirmitatibus suis ad se reversus, accepta munera per humilitatem custodivit.
Tropologice, impius Achab designat diabolum; Jezabel, carnem, cui diabolus suggerit, ut persequatur Eliam, hoc est virum devotum: qui fugit a tentationibus carnis, occasiones vitando, atque impuras ac fœdas cogitationes abjiciendo; et intrat desertum, id est religionem seu pœnitentialem exercitationem, in qua mundi vanitas et carnis deliciæ deseruntur. Itaque, si interdum alicui viro bono subrepat tentatio, oriaturque timor humanus, et naturalis defectuositatis imperfectio accidat, non desperet, nec pusillanimitate frangatur; sed penset, quod tantus Propheta humanum quid passus sit, et cum eo ingrediatur desertum, hoc est orationis et meditationis secretum, in quo coram Deo recolligat et effundat cor suum.3
Quumque venisset et sederet subter unam juniperum. Per spinosam juniperum, cujus umbra fugat serpentes, et sub cujus cineribus dicitur ignis conservari per annum, intelligitur crux Salvatoris, in qua ipse mortis aculeos toleravit, quæ sua virtute fugat dæmonia, et cujus memoria ignem conservat divini amoris toto vitæ hujus curriculo in animo devoti meditatoris. Sub hac cruce debemus sedere, hoc est, amorose revolvere corde, quid, quanta et qualia propter nos passus sit Filius Dei. Denique, Elias ingressurus desertum, reliquit puerum suum, ad designandum, quod volens desertum pœnitentiæ aut religionis intrare, debet universa puerilia desideria, signa et opera prorsus relinquere, ut cum Apostolo dicere queat:4 Quum essem parvulus, sapiebam, loquebar, agebam ut parvulus; quum autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
Petivit animæ suæ ut moreretur. Sic plane qui Christi passionem intente et efficaciter pensat, eidem appetit conformari, hoc est compati et commori Salvatori, ac propriæ voluntati ac vitiis mori, atque salubriter mortificare se ipsum, ut vivat, jam non ipse in se, sed Christus in eo;5 sicque tandem cupit dissolvi et esse cum Domino, dicens cum Paulo:6 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?7 Et ait: Sufficit mihi, Domine, gratia tua, imo tu ipse, qui solus necessarius es. Etenim pars mea Deus. Quid enim mihi est in cœlo?8 et a te quid volui super terram?9 Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum.
Tolle animam meam, sicut orat Psalmista:10 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. Neque enim melior sum quam patres mei. Certe si perpendamus quam virtuose, timorate, et sancte conversati sint patres nostri gloriosi Apostoli, martyres, confessores, et qui in religione nos præcesserunt in vita vere monastica, erubescemus oculos nostros levare ad cœlum, sed cum publicano percutiemus pectora nostra, dicentes:11 Deus, propitius esto nobis pauperrimis. Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi. Ita et nos projiciamus nos coram Deo, prosternentes nos majestati ejus humiliter, juxta id Psalmi, Procidamus ante eum qui fecit nos;12 et per contemplationem obdormiamus et quiescamus in amore et admiratione ipsius, quemadmodum scriptum est:13 In pace in idipsum dormiam et requiescam. Insuper, de sero reclinati in lectulo, studeamus in meditatione sacra passionis dominicæ obdormire.
Et ecce angelus Domini tetigit eum. Quemadmodum Eliam afflictum, esurientem, lassatum ac dormientem tetigit angelus Dei; sic quoscumque devotos, pœnitentes, tentatos, in bonis operibus fatigatos, ac contemplativos Deus suo instinctu divino piissimo, et per sanctos angelos misericorditer visitat, consolatur, roborat, et accendit, et aqua sapientiæ potat, atque subcinericio reficit pane, videlicet corpore Christi, qui ait, Ego sum panis vitæ.141516 Et rursus, In pulverem mortis deduxisti me: siquidem igne passionis decoctus est. Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit. Qui enim Christum in Sacramento salubriter suscipit, in ejus contemplatione et amore obdormit, ab omnium sensibilium inquietudine ac strepitu quiescendo, bonitatem caritatemque Dei, et ejus beneficia recolendo. Reversusque est angelus secundo, et tetigit eum, dixitque. Non enim sufficit nobis semel tangi, et excitari ab angelis sanctis, sed subsidio isto indigemus quotidie. Surge, comede: quia quotidie debemus saltem spiritualiter Christum suscipere, et ejus refici sacramentis, donis ac gratiis, atque ab actibus vitæ contemplativæ ad opera vitæ activæ, loco et tempore opportunis procedere. Grandis enim tibi restat via: quia egemus magno profectu, antequam ad optatam possimus virtutum perfectionem pertingere. Magna quoque est via a fide ad speciem, ab exsilio ad patriam, a miseriis vitæ præsentis ad gaudia æternæ felicitatis, a terra ad cœlum empyreum.
Qui quum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei Horeb. Ita Christifidelis in virtute dominici corporis, quod est viaticum peregrinationis præsentis, ambulat per omne tempus vitæ istius, quod est pœnitentiæ tempus, et quadragenario designatur, usque ad montem Ecclesiæ triumphantis; vel usque ad sublimitatem evangelicæ perfectionis, in qua interrogatur et examinatur a Domino qui corda et renes scrutatur, quid operetur.17 Et felix, qui ex sententia dicere valet, Zelo zelatus sum pro Domino; cujus universa præcordia cupiunt Deum ab omnibus debite honorari, et de inhonorationibus ejus contristantur, atque pro ejus honorificentia student, et dicere possunt: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.18 Et certe omnes vere devoti ac fervidi deformationem Ecclesiæ habent deplangere, destructionem, ruinam, perversitatem in cœnobiis atque collegiis in omni tribu, lingua ac natione populi christiani; specialiter quoque, quod perfidi hæretici ac impii Christiani sancta loca profanant, justos persequuntur, ac necare conantur. Et ait: Egredere, et sta in monte coram Domino: hoc est, præpara te, ut digne te repræsentes conspectui majestatis divinæ. Et egressus, stetit in ostio speluncæ. Spelunca est corpus mortale, sordibus et culparum tenebris plenum: in cujus ostio stat, qui ad occurrendum Judici summo semper paratum se exhibet, et quotidie est dispositus ad egrediendum de carcere corporis hujus.
Spiritus grandis et fortis, subvertens montes, et conterens petras ante Dominum. Spiritus iste piissimum et suavem Dei præcedens adventum, est comminatio Dei in divinis Scripturis, quæ interdum superbos perterret et dejicit, ita quod convertuntur ac pœnitent. Petras quoque, hoc est dura et lapidea corda, emollit ac carnea facit. Non tamen in hac comminatione Dominus: quoniam ex comminatione et servili timore Deo servire, non est meritorium aut acceptum. Et post spiritum commotio, hoc est trepidatio ex comminatione incussa, quæ (ut tactum est) non sufficit ad salutem. Et post commotionem ignis, id est intensa memoria incendii gehennalis, quam parit divini timor judicii; sed nec in igne hoc Dominus, cui sine caritate nil complacet. Et post ignem sibilus auræ tenuis, hoc est interna, quieta, et dulcis adspiratio Spiritus Sancti, qui instar suavissimi roris mentem perfundit, recreat, implet, juxta illud in Canticis, Veni, Auster, perfla hortum meum:19 ideo Dominus est in sibilo isto. Unde et in Job libro dicitur: Vocem quasi auræ tenuis audivi.20 Quod quum audisset Elias, operuit vultum suum pallio: quia vir speculativus in contemplatione mirabilium Altissimi deficit, atque ad propriam defectuositatem pensandam, oculos cordis reflectit.
Deinde per Eliam cui præcipitur ungere quosdam in reges, et Eliseum in vatem, exprimitur Christus, qui unctione Spiritus Sancti quosdam dignificavit ad regnandum, ac præsidendum in jure spirituali, quosdam in jure civili, per quos correxit iniquos. Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal. Semper quippe sunt aliqui boni in Ecclesia Dei, qui nequaquam adhærent rebus terrenis, caducis et vanis, magis quam incommutabili et incircumscriptibili bono.
Profectus inde Elias, reperit Eliseum, super quem misit pallium suum. Ecce quod Dominus virum illum rusticanum et simplicem elegit in Prophetam præcipuum: et sicut super illum extendit Elias pallium suum, sic viri virtutum gratiam sibi concessam, aliis communicare nituntur. Qui statim relictis bobus, cucurrit post Eliam: quoniam hi quos tangit et incendit Spiritus Sanctus, relictis carnalibus affectibus et peccatis, festinant ad Dominum, ac boves occidunt, atque de eis parant convivium proximis, quoniam carnalia oblectamenta ac opera conterunt, et per hoc alios suis exemplis reficiunt. Osculantur autem et suos parentes, dum vinculo caritatis manent eis conjuncti, et verbis salubriter admonent ipsos.
Footnotes
-
Jacob. v, 17, 18. ↩
-
III Reg. xvii, 22. ↩
-
Thren. II, 19. ↩
-
1 Cor. XIII, 11. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Philipp. I, 23. ↩
-
Rom. VII, 24. ↩
-
Thren. III, 24. ↩
-
Ps. LXXII, 25, 26. ↩
-
Ps. CXLI, 8. ↩
-
Luc. XVIII, 13. ↩
-
Ps. XCIV, 6. ↩
-
Ps. IV, 9. ↩
-
Ps. XXI, 16. ↩
-
Joann. VI, 35. ↩
-
Eccl. XV, 3. ↩
-
Ps. VII, 10 ↩
-
Ps. CXVIII, 139. ↩
-
Cant. IV, 16. ↩
-
Job IV, 16. ↩
Chapter 30 of 33