Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : PORRO BENADAD REX SYRIÆ CONGREGAVIT OMNEM EXERCITUM SUUM.

HIC describuntur duæ admirandæ victoriæ impio Achab concessæ, non ob merita ejus, sed ex bonitate Dei immensa, ut vel sic converteretur ad Deum verum, videns se ab idolis suis non posse juvari. Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos et currus; et ascendens pugnavit contra Samariam, metropolim regni decem tribuum, et obsedit eam. Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem, ait: Hæc dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, hoc est, requiro ut mittas mihi ea; et uxores tuæ et filii tui optimi, id est aptiores ad prælia, mei sunt, juxta sensum prætactum, vel jure prælii, seu ob aliam causam quam contra te habeo. Responditque rex Israel: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, hoc est, paratus tibi servire sub rationabili tributo, seu alio modo, et omnia mea bona mobilia. De filiis autem et uxoribus suis subticuit, quia non intendebat eos exponere voluntati illius. Revertentesque nuntii ad Achab, dixerunt: Hæc dicit dominus Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum et aurum tuum, et uxores tuas et filios tuos dabis mihi, ut non remaneat tibi superstes qui succedat tibi in regno, nisi forsan quem constituero ego. Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum, et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.

Vocavit autem rex Israel omnes seniores terræ, volens in tam arduo negotio communitatem concernente uti generali concilio, potissime seniorum, in quibus solet esse major experientia atque prudentia, et ait: Animadvertite et videte, quoniam insidiatur nobis, hoc est, occasionem contra nos quærit ad destruendum regnum nostrum totaliter, vel ad subdendum illud suæ jurisdictioni omnino. Misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro; et non abnui. Hoc videtur contra jam dicta. Idcirco exponitur sic: Non abnui, id est, postulationem ejus non negavi ei in toto, quia de argento et auro consensi. Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus ad eum: Non audias neque acquiescas illi: quia penitus irrationabiliter et tyrannice habet se. Aliqui tamen dicunt, quod consensit etiam de uxoribus et filiis, sed non de scrutatione domus suorum servorum, prout textus videtur prætendere.

Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam; hanc autem rem facere non possum. Reversique nuntii retulerunt omnia ei. Qui remisit et ait, ferens ægre quod rex Achab non acquievit: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me: hoc est, tanta est mecum hominum copia, quod unusquisque eorum vix posset manum suam semel implere de terræ fragmentis, quæ in Samaria sunt, potissime prope muros. Vel sic: Tam multi sunt mecum, ut si unusquisque acciperet et comportaret lapidem aut stipitem unum, vel unum terræ pugillum, tam magnum facerent aggerem extra, ut cives fecerant intra, sicque implerentur fossata, et ex æquo pugnarent adversus illos. Comportaverant autem cives Samariæ terram multam intus ad muros suos, quasi in altitudinem murorum ipsorum, ut muri essent inexpugnabiliores. Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus æque ut discinctus: hoc est, ipse Benadad adhuc armis accinctus, et pugnaturus, non sit ita securus, et de futuro triumpho exsultans, ut is qui jam victoriam habuit, et exuit arma: quoniam eventus belli incertus est, atque in pendulo positus, et pauci quandoque prævalent multis. Idcirco non debet congressurus adversarium suum parvipendere nimis. Nimia quoque securitas et incautela multos decipit. Factum est autem quum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse rex Syriæ, et reges qui secum erant, in umbraculis, id est papilionibus, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt civitatem.

Et ecce Propheta unus accedens ad Achab regem Israel. Hunc aliqui dicunt fuisse Michæam: quod non videtur, quum de illo infra asserat Achab, Non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore.12 Ait ei: Hæc dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam in manum tuam eam, hoc est, omnem multitudinem regis Syriæ, hodie, ut scias quia ego sum Dominus, omnia potens, ac omnibus dominans, et ita convertaris ad me. Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: Hæc dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum. Pedisequi hic vocantur scutiferi seu armigeri principum, id est principalium nobiliumque virorum decem tribuum. Aliqui tamen principes illos dicunt fuisse obsides nobiles, quos de aliis regionibus Achab acceperat. Et ait: Quis incipiet præliari? Et ille dixit: Tu. Recensuit ergo, hoc est numeravit, pueros, id est præfatos pedisequos, principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum. Et recensuit post eos populum, omnes filios Israel, septem millia. Mirum, quod tam pauci fuerunt: et forsitan ex timore multi defuerunt. Et egressi sunt meridie.

Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad; qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria. At ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut prælientur, vivos eos capite. Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur. Et percussit unusquisque virum de exercitu Syrorum, qui contra se veniebat; fugerunt Syri, Deo omnipotenti corda eorum subito immutante, obstupefaciente, perterrente et debilitante, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. Necnon egressus rex Israel, percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna nimis. Accedens autem Propheta ad regem Israel, dixit ei: Vàde et confortare, et scito, et vide quid facias, id est, provide tibi, et noli offendere Deum, qui tibi concessit victoriam; sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.

Servi vero regis Syriæ dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, videlicet Israelitarum. Hoc suspicabantur, quia Samaria fuit in montibus sita, imo tota terra promissionis exstitit montuosa, juxta illud Deuteronomii: Terra ad quam ingrederis, montuosa est et campestris.3 Elias quoque in monte Carmeli erexit altare; et vituli aurei quos filii Israel adorabant, erant in fanis sublimibus positi, similiter templum in monte Sion. Ideo superaverunt nos, quia pugnavimus contra eos in montibus, in quibus dii eorum potestatem exercent. Putabant autem gentiles, diversis terræ partibus, diversisque elementis diversos deos præesse, sicut de hoc in libro de Civitate

B Dei plenius loquitur Augustinus. Sed melius est, ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. Tu ergo verbum hoc fac. Amove reges singulos ab exercitu suo, id est a turmis eorum: quia reges frequenter inertes sunt et nimis delicati ad sustinendum pericula præliorum, ac formidolosi, ne percutiantur, juxta illud Job, Angustia vallabit impium, sicut regem qui paratur ad prælium:4 et forsan in præscripto bello satis cito fugerunt; et pone principes pro eis, ut exercitui cujuslibet regis præsit princeps militiæ strenuus; et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti. Et pugnabimus contra eos in campestribus, in quibus dii eorum nil possunt, et videbis quod obtinebimus eos, id est vincemus. Credidit consilio eorum, et fecit ita.

Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec: quæ fuit civitas in regno Israel situata, sed eis per Syros ablata, juxta quam erat magna campi planities; ut pugnaret contra Israel, id est, in qua decreverunt Syri pugnare. Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis, profecti ex adverso castrametati sunt, id est, tentoria sua fixerunt, contra eos, quasi duo parvi greges caprarum. Unde elicitur, quod exercitum suum diviserunt in duas partes, quæ ambæ simul fuerunt paucissimæ respectu Syrorum. Hinc subditur: Syri autem repleverunt terram pro magna parte. Erant enim centum viginti septem millia, imo et plures, ut in textu insinuatur. Et accedens unus vir Dei, utpote sanctus Propheta, vel is de quo jam dictum est, aut alius, dixit ad regem Israel : Hæc dicit Dominus : Quia dixerunt Syri, Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium, id est, ob istam eorum blasphemiam, qua dixerunt Deum Israel habere potestatem juvandi suos in montibus, eo quod sit montium Deus ac Dominus, et non in vallibus, quum tamen habeat indeterminatam et infinitam potentiam ; dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus universorum vere omnipotens, ex tam miraculoso effectu. Et quamvis Achab et sui hoc cognoverunt cognitione informi, non tamen Deum sicut Deum honorificaverunt aut gratias dignas egerunt, sed permanserunt in idololatriis, impietatibus et ingratitudinibus suis. Sed quomodo nunc dicuntur Syri dixisse, Deus montium est Dominus, quum supra legantur dixisse, Dii montium sunt dii eorum ? Respondetur, quod in Scripturis frequenter ponitur plurale pro singulari, et econverso, et quia multi filii Israel colebant simul cum vitulis suis ac idolis Deum verum, sicut Samaritani, ut dictum est.5 Idcirco dicendo, Dii montium, intellexerunt et verum Deum.

Dirigebant itaque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum. Percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una. Fugerunt autem Syri, qui remanserunt in Aphec, in civitatem, et cecidit murus civitatis Aphec, super viginti septem millia hominum, qui remanserant et fugerunt : qui accesserunt ad murum ut eum firmarent, ne a filiis Israel destruetur, sed virtute divina et ministerio angeli vel boni vel mali præcipitatus est murus super illos cum impetu.

Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum, id est locum secretissimum ad latendum, atque ut Josephus refert, cum paucis ei fidelioribus introivit subterraneum locum, cujus aditus in cubiculo fuit. Dixeruntque ei servi sui, formidantes ne a rege Israel invenirentur, et sine misericordia occiderentur : Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint, id est proni ad indulgendum, quoniam Deo Israel proprium est misereri ac parcere. Et utique vera clementia est in omni prælato ac principe valde laudanda, quum et Salomon fateatur : Roboratur clementia thronus regis.6 Unde Tullius in laudibus Julii ait : Nulla te virtus ita commendabilem reddit, ut tua clementia. Idcirco et Seneca in libro de Clementia contestatur : Nihil adeo principem decet, sicut clementiæ virtus. Verumtamen clementiæ contemperandæ sunt discretione atque justitia : propter quod oravit rex pius, Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me.7 Ponamus itaque saccos in lumbis nostris, id est, saccis nos accingamus in signum pœnitentiæ et humiliationis, et funiculos in capitibus nostris, quasi ipso facto monstrantes nos meruisse suspendium, et egrediamur ad regem Israel : forsitan salvabit animas nostras, id est, a morte nos præservabit, videns nos tam miserabiliter sibi occurrere sponte.

Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad, quem paulo ante dominum appellasti; sed nunc subito facta est tanta rerum mutatio, quæ utique fuit opus dexteræ Excelsi ;8 dicit (unde patet, quod non venit cum famulis suis) : Vivat, oro, anima mea, id est, ego ipse non occidar a te, sicut promerui. Tanquam dicat, Quamcumque emendam aut mulctam imposueris mihi, acceptabo eam pro mea evasione : juxta illud Job, Cuncta quæ habet homo, dabit pro anima sua.9 Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est, id est dilectus ut frater, et amicitiæ fœdus feriam secum. Quod acceperunt viri pro omine, id est pro bonæ fortunæ eloquio, seu pro augurio prosperoque eventu. Unde Valerius Maximus loquitur, quod omen est sermo insperati auditus, ex quo consequitur bonum alterius, et vocatur omen illius. Et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, repetendo illud, ut tanquam a rege prolatum, inviolabiliter servaretur. Timebant namque ne Achab retractaret illud tanquam sine deliberatione prolatum. Atque dixerunt: Frater tuus Benadad vivit. Et dixit eis: Ite et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. Qui dixit ei: Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi, id est forum rerum venalium, ex quo tributum accipias, in Damasco metropoli Syriæ, juxta illud in Isaia, Caput Syriæ Damascus, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te.10 Istud autem Benadad non dixit ex animo, sed magis ad decipendum ipsum Achab, ut aliqui opinantur. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.

Denique, quoniam Achab peccavit in isto, indiscretam istam clementiam impendendo regi blasphemo morti obnoxio, Dominus prædixit ei de hoc debitam pœnam, ut subditur. Tunc vir quidam de filiis prophetarum, qui (ut in Scholastica fertur historia) fuit Michæas:11 de quo in ultimo hujus libri capitulo plura habentur; dixit ad socium suum in sermone Domini, id est ex revelatione et commissione divina: Percute me. At ille noluit percutere, forsitan propter reverentiam viri tam sancti et sanctitatis ipsius. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, id est, verbis meis ex parte Dei prolatis obedire abnuisti. Unde elicitur, quod socius ille novit Prophetam illum ex ore Dei locutum: ideo non obediendo verbis Prophetæ, fuit inobediens Deo, sicque promeruit mortem, quemadmodum subditur: ecce recedes a me, et percutiet, id est occidet, te leo. Quumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit illum, et vulneravit: quia credebat quod ex Dei præcepto Propheta petivit se percuti.

Abiit ergo Propheta, et occurrit regi in via, et mutavit adspersione pulveris os et oculos suos, id est, dispositionem vultus sui alteravit, pulverem sanguine suo intinctum vultui superponendo, ne agnosceretur. Fecit quoque se vulnerari, ut sua vulneratione futuram regis vulnerationem præsignaret. Quumque rex transisset, clamavit ad regem et ait: Servus tuus, videlicet ego famulus tuus, egressus est ad præliandum cominus, id est prope.12 Quumque fugisset vir unus de prælio, vel de manu ejus a quo fuerat captus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum. Qui si lapsus fuerit, id est, manum tuam evaserit, erit anima tua pro anima illius, id est, pro ipso eris mihi servus, vel loco ipsius interficieris, aut talentum argenti appendes, id est, pro ejus evasione præfixam solves pecuniam. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, undique circumspiciendo propter imminens belli periculum evitandum, subito non comparuit ille captivus, quia repente clam fugit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti, id est, pœnam quam tetigisti, sustinebis, quod scilicet anima tua erit pro anima illius qui fugit de manu tua, vel solves pecuniam, ita quod alterum horum duorum subibis et lues.

At ille statim abstersit pulverem de facie sua, ut cognosceretur a rege jam illaqueato proprii oris judicio, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis. Qui ait ad eum, applicando Achab parabolam, in qua sub persona propria fuit locutus de persona ipsius: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, scilicet Benadad regem blasphemum, quem Deus dedit in manum tuam ut eum occideres, quod et tibi denuntiavit; erit anima tua pro anima illius, id est, tu occideris pro eo, imo et ab eo seu ejus exercitu: ut infra habetur; et populus tuus erit pro populo ejus, id est, occidetur a populo ejus pro magna parte, ut infra dicetur: sicque propter scelus regis, percussus est simul et populus ejus, præsertim quia consensit ei in crimine, et rex in subditis suis punitus est. Itaque, per virum qui fugit de prælio, intelligitur Benadad rex, quem Deus dedit in manus Achab. Reversus est igitur rex Israel in domum suam, audire contemnens, id est, increpationem istam aspernans, et furibundus venit in Samariam : in quo patet ejus obstinatio, ingratitudoque maxima; imo et istum Prophetam jussit claudi et custodiri, ut Magister in historiis tangit, et ex Josepho sumptum est, qui affirmat quod incarceravit Prophetam. Itaque, sicut Nathan proposuit regi David parabolam qua proprio ipsius judicio ipsum convicit, ita Propheta iste impio Achab.

Moraliter docemur ex isto capitulo, quam periculosa et vitiosa sit præsumptio, jactantia, securitasque incauta, præsertim blasphemia : propter quæ vitia multi etiam fortiores hostibus suis succumbunt. Item, quantum inobedientia sit displicens Deo, et quod inobedientes perimantur a diablo, qui velut leo rugiens circuit, quærens quem devoret.1314 Insuper, unicuique vana securitate resoluto, præsumptuoso, incauto, dicendum est : Ne glorietur accinctus æque ut discinctus. Durante etenim vita præsente, durat contra nos invisibilium adversariorum conflictus : propter quod debemus esse spiritualibus armis semper accincti. Postremo, si nostra negligentia scandali pravitate perierit aliquis, erit anima nostra pro illius anima, id est, simul cum illo perire meretur. Patet item ex dictis, quod falsa clementia, præsertim quæ vergit in detrimentum boni communis et derogat juri, sit detestanda omni judici ac prælato.

Hoc quoque tangendum, quia circa exordium expositionis hujus capituli scribit Lyra :15 Divina providentia, quantum in se fuit, ipsum Achab a malitia revocavit. Contra quod Rabbi Paulus affirmat : Si divina providentia, quantum in se fuit, ipsum Achab a malitia revocasset, fuisset indubie revocatus, quia (ut cantat Ecclesia) divina providentia in sui dispositione non fallitur. Verumtamen istud incaute prolatum est, et communi doctorum sententiæ adversatur : quoniam Deus, quantum in se, nullum relinquit nec perire permittit, dicente Apostolo :16 Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Footnotes

  1. III Reg. xxii, 8, 18; ↩

  2. II Par. xvi, 7. ↩

  3. Deut.xi,10, 11. ↩

  4. Job xv, 24. ↩

  5. IV Reg. xvii, 33, 41. ↩

  6. Prov. xx, 28. ↩

  7. Ps. cxviii, 66. ↩

  8. Ps. lxxvi, 11. ↩

  9. Job n, 4. ↩

  10. Is. vii, 8. ↩

  11. III Reg. xxii, 8 et seq. ↩

  12. III Reg. xxii, 34, 35. ↩

  13. II Reg. xii, 1 et seq. ↩

  14. 1 Petr. v, 8. ↩

  15. Sensus moralis. ↩

  16. C 1 Tim. II, 4. ↩

Chapter 31 of 33