Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO SECUNDI CAPITULI : VERBUM QUOD VIDIT ISAIAS.

VERBUM quod vidit Isaias filius Amos, super Judam et Jerusalem. Iste est prologus sequentis visionis, qui pene idem est cum prologo præcedentis. Sicut enim in præcedenti capitulo prædixit cessationem legis antiquæ, et dejectionem Synagogæ; ita in isto capitulo describit institutionem legis evangelicæ, ac promotionem Ecclesiæ. Merito autem dixit ibi, Visio; hic, Verbum : quoniam præsentis capituli prophetia manifeste spectat ad Christum, de quo scriptum est :1 In principio erat Verbum. Itaque ait : Verbum, id est sermo, seu res significata per verbum, quod vidit in spiritu visione prophetali, Isaias filius Amos, super Judam et Jerusalem, id est de habitatoribus Judææ, seu tribu Juda, et habitatoribus Jerusalem : ita quod verbum istud concernit populum istum, præsertim quantum ad reliquias ejus, quæ per electionem salvæ factæ sunt in Christo, secundum Apostolum.2 Quod vero fuerit verbum istud Isaiæ ostensum, subjungitur :

Et erit in novissimis diebus, id est tempore gratiæ, tempore novi Testamenti, tempore adventus Christi in ultima ætate mundi, præparatus mons domus Domini in vertice montium. Hoc quidam exponunt ad litteram de monte Sion, in quo erant templum Jerusalem atque cœnaculum, in quo Christus cum discipulis novissimam Cœnam celebravit;3 et dicunt, quod iste mons domus Domini, id est templi, dicitur præparatus, id est factus, seu exaltatus et collocatus, in vertice montium, id est in summitate montis Sinai, montis quoque Carmeli, montisque Thabor, non quantum ad corporalem atque localem elevationem, sed quantum ad excellentiam operum divinorum seu eminentiam miraculorum : sic quod mons Sion dicitur altior illis, seu in vertice eorum, propter opera in ipso peracta, quæ utique præstantiora, mirabiliora, ac diviniora fuerunt operibus Dei factis in aliis tribus montibus nunc prædictis. In monte enim Sinai data est Moysi lex ministerio angelorum, procedentibus de monte tonitruis, fulgoribus, et tubæ sonitibus, imo toto monte ardente ac fumigante, sicut in Exodo legitur.4 In monte autem Carmeli fecit Elias ignem de cœlo descendere tribus vicibus, qui et bovem consumpsit, et duos quinquagenarios interfecit, prout in libro Regum recolitur.56

His autem atque similibus multo majus ac mirabilius fuit, quod Christus in monte Sion operatus est :7 quoniam in cœnaculo Sacramentum corporis et sanguinis sui instituit, ad discipulos ostiis clausis ingressus est, discipulorum corda Spiritu Sancto replevit, quem in hoc cœnaculo misit in visibili specie, omnium linguarum ac divinarum Scripturarum eis notitiam tradens;89 in templo quoque frequenter maxima egit miracula, cordiumque Judæorum patefecit secreta, prædicavit, futura prædixit, seque Judæis invisibilem reddidit, quando abscondit se, et exivit de templo :10 quæ omnia Evangelistæ testantur. Præterea maxima erant miracula, quæ Apostoli in templo isto operabantur in die Pentecostes et postmodum, omnium gentium linguis loquentes, quando ad prædicationem Petri tot millia convertebantur, et homo a nativitate claudus sanatus est, sicut in Actis Apostolorum plenius docetur.11 Et breviter, hoc solum quod Christus12 verus Deus et homo perfectus, in propria persona dignatus est in monte Sion, videlicet in templo atque cœnaculo apparere, docere, et operari, posuit montem istum in vertice montium prædictorum. Ob hanc etenim causam Aggæus propheta dixit, majorem esse futuram gloriam hujus secundi templi, a Zorobabel ædificati, quam fuerat gloria templi a Salomone constructi.13

Deinde de monte isto seu domo Dei subjungitur : et elevabitur super colles, id est super homines in sublimitate constitutos, quoniam principes terræ et homines sancti Ecclesiæ Christi obediunt : quæ designatur per domum Dei. Dicitur enim mons Sion, mons domus Dei, id est Ecclesiæ, quia per prædicationem et signa Christi discipulorumque, primo fundata est Ecclesia seu plebs christiana in monte Sion. De his collibus ait Sponsa in Canticis : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.14 Et fluent ad eum omnes gentes, id est quidam de omni genere gentium, eo modo quo Abrahæ dictum est :15 In te, id est in Christo ex te nascituro, benedicentur omnes cognationes terræ. Est itaque hic distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Omnes igitur gentes fluent ad montem Sion, vel gressibus corporis, vel piæ devotionis affectibus, scilicet omnes Christifideles, hunc locum amantes ex devotione ad Christum. Certum est enim, quod in primitiva Ecclesia gentes ad Christum conversæ, cum magno desiderio visitabant loca sancta, in quibus Christus prædicavit, passusque fuit.

Et ibunt populi multi, id est non solum gentiles conversi, sed etiam ex Judæis in Christum credentes, et dicent tam omnes gentes, quam populi multi, se mutuo exhortando : Venite, et ascendamus ad montem Domini, scilicet montem Sion, et ad domum Dei Jacob, id est Ecclesiam, quæ est domus Dei Jacob patriarchæ. Ad Ecclesiam quippe primitivam, in Jerusalem congregatam, cui præerat Jacobus apostolus, primus Christianorum episcopus in Jerusalem, venerunt ex diversis locis et partibus mundi homines ad Christum conversi : sicut et S. Ignatius in epistola ad Joannem apostolum scribit, se velle Jacobum visitare. Et docebit nos Deus Jacob, videlicet Christus, seu Deus Trinitas, per Apostolos seu successores eorum, vias suas, id est divina præcepta : ad hoc enim ascenderunt in montem Sion et domum ejus, quatenus ab Apostolis informarentur perfecte de lege Christi. Unde et Dionysius scribit, quemadmodum Petro et Paulo Romæ morantibus Christiani ex omnibus finibus mundi dixerunt ad invicem : Eamus Romam, et videamus magistros ac principes nostros; et instruent nos de his quæ pertinent ad salutem. Et ambulabimus in semitis ejus, id est, evangelica consilia custodiemus. Semitæ enim vocantur viæ compendiosæ et arctæ. Consilia vero Christi compendiosius ducunt ad vitam æternam, quam præcepta : idcirco semitæ nuncupantur consilia.

Deinde sequuntur verba Prophetæ rationem reddentis, cur gentes et populi ista dicturi atque facturi sint, scilicet quia de Sion exibit lex. De Sion enim, id est de templo et cœnaculo in monte Sion constructis, in quibus Christus et Apostoli ubertim prædicaverunt, exivit lex evangelica ad omnes terminos mundi. Et verbum Domini, id est prædicatio Evangelii, exivit de Jerusalem. Apostoli enim primo prædicaverunt Evangelium Christi in Jerusalem, et inde a Christo missi sunt in ceteras partes mundi. Propter quod Christus in Actibus dixit ad eos : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ;1617 et in Luca : Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem.18

Secundo exponitur magis spiritualiter, litteraliter tamen : non enim inconveniens est, eamdem scripturam habere diversos sensus litterales, secundum Augustinum. Et erit in novissimis diebus præparatus, id est manifestus, seu omnibus notificatus atque exhibitus, mons domus Domini, id est Christus, qui est mons domus Domini, puta Ecclesiæ in Christo fundatæ, in vertice montium, id est summitate Apostolorum, qui sunt montes quidam, propter gratiæ excellentiam :1920 ita quod Christus agnoscetur esse caput et Dominus Apostolorum, imo et Prophetarum et angelorum sanctorum : qui omnes in divinis Scripturis frequenter montes dicuntur. Per prædicationem enim et opera Christi discipulorumque ejus, innotuit mundo quod Christus sit mundi salvator, et omnium electorum caput, tanquam in vertice omnium positus : imo ipse est omnium vertex. De hoc monte, scilicet Christo, scriptum est : Lapis, qui abscissus est de monte sine manibus statuamque percussit, crevit in montem magnum, et replevit totam terram.2122 Ipse est, qui juxta Ezechielem vulneravit principem Tyri. In quo fundatur Ecclesia, sicut Apostolus recolit :2324 Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ipse est mons montium, et fundamentum fundamentorum. Nam quamvis Apostoli et Prophetæ dicantur montes ac fundamenta Ecclesiæ, hoc tamen non est, nisi in quantum in Christo fundantur. Et elevabitur mons iste, scilicet Christus, dignitate et gratia super colles, id est ceteros omnes quocumque modo eminentes : omnibus namque antefertur Christus, juxta illud, Qui de cœlo venit, super omnes est;25 itemque, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Unde Joannes Baptista dicebat : Illum oportet crescere, me autem minui.26 Omnes enim de plenitudine ejus accepimus.27 Et fluent ad eum omnes gentes, id est, per fidem, spem et caritatem accedent ad Christum, tanquam ad caput et salvatorem : imo multi accesserunt ad eum adhuc in mundo conversantem. Propterea Pharisæi dixerunt : Ecce mundus totus post eum abiit.28 Magis tamen intelligendum est de spirituali concursu credentium ad Christum, prout Daniel testatur : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.29 De quo confluxu Dominus ait per Sophoniam : Erit judicium meum, ut congregem gentes, et colligam regna.3031 Et ibunt populi multi gressibus mentis seu corporis, et dicent : Venite, credendo, et corde devoto dicendo : et ascendamus contemplando cœlestia, spiritualiterque vivendo, ad montem Domini, id est ad Christum, quia Dominus Pater, seu Trinitas Deus dedit nobis montem seu fundamentum, ut ædificemur, figamur, et perseveremus in eo. Dicitur itaque Christus mons Domini, quemadmodum dicitur salutare Dei. Ascendamus quoque et ad domum Dei Jacob, id est Ecclesiam, seu congregationem fidelium, permanendo in ecclesiastica unitate, et obediendo præceptis Ecclesiæ.3233 Ad hanc domum ascendit Propheta, qui dixit : Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini.34 In hac domo est Christus, et hæc domus nos sumus, prout ad Hebræos dicit Apostolus :35 Christus tanquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos. Et per Matthæum ipse Christus testatur : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.36 Debemus ergo ad domum istam accedere, obliviscendo quæ retro sunt, et in anteriora extendendo nos ipsos.3738 Et docebit nos vias suas per doctores et pastores Ecclesiæ, imo per Spiritus Sancti instinctum. Non enim merentur illuminari a Deo, qui in unitate Ecclesiæ non persistunt, nec ejus præceptis obtemperant, ut sunt hæretici, schismatici, et alii impœnitentes, de quibus scribitur : Ipsi fuerunt rebelles lumini.39

Secundo ita exponitur : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini, id est ipsa Ecclesia, quæ propter altitudinem gratiarum sibi divinitus concessarum, mons dicitur : sicque mons domus Domini, est ipsa domus Domini, sicut corpus Ecclesiæ est ipsa Ecclesia, et corpus carnis est ipsa caro. Unde de Christo loquens Apostolus : Ipse, inquit, est caput corporis Ecclesiæ.4041 Itaque, Erit præparatus, id est per gratiam exaltatus atque dispositus, mons domus Domini, id est Ecclesia, in vertice montium, id est in apice omnium aliarum congregationum fidelium, qui a principio mundi fuerunt.424344454647 Ecclesia enim altior est Synagoga, et congregatione eorum qui ante legem scriptam exstiterant. Et elevabitur potestate et gratia super colles, id est hæreticorum conventicula seu conventus: non enim potuerunt hæretici prævalere Ecclesiæ Christi; imo confusi sunt et victi ab ea. Unde Apostolus profitetur: Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati:48 homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Christus quoque in Evangelio huic monti, id est Ecclesiæ, hanc elevationem spopondit: Ego, inquiens, dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.49 Et fluent ad eum, id est ad Ecclesiam, omnes gentes. Ideo namque Christus: Ego, ait, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.50 Et Sophonias: Ultra flumina Æthiopiæ inde supplices mei.51 Hinc quoque Zacharias inducit: Applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa.52 Et hoc est quod dicit Apostolus:53 Revelatum est sanctis Apostolis et Prophetis in Spiritu, esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Jesu. Et ibunt populi multi, videlicet ex Judaismo conversi. Utraque enim gens in Christi Ecclesia adunatur, atque ex utrisque unum ovile efficitur. Propterea Christus asserit:

Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili, videlicet ex Synagoga:54 et illas oportet me adducere; et fiet unus pastor, et unum ovile. Quod etiam Zacharias ita prædixit: Consilium pacis erit inter duos illos, id est inter utrumque populum istum.55 In Christo equidem Judæi atque pagani in una fide collecti sunt, unam constituentes Ecclesiam.

Et judicabit gentes: id est, Christus inter gentiles discernet, quosdam vocando ad fidem, et quosdam relinquendo, sua occulta justitia: et hoc certum est pertinere ad judicium discretionis, de quo dicitur, Nunc judicium est mundi.56 Hoc namque judicium tempore evangelicæ prædicationis præsertim incepit atque innotuit: quando videlicet Christus per se ipsum et suos Apostolos, alios misericorditer vocavit ad gratiam, et alios juste reliquit secundum suam secretam et incomprehensibilem æquitatem.57 Idcirco Apostolus fassus est: Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Cognovit Dominus qui sunt ejus.5859 Denique Christus judicabit gentes, dando singulis quod merentur: quod ad remunerationis judicium pertinet, quo separat loco et præmio agnos ab hœdis. Hoc judicium Christus non fecit in primo suo adventu, sed quotidie facit illud in morientibus, et maxime facturus est ipsum in die novissimo.60 Unde ipse loquitur: Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum;616263 et, Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Propter quod iterum ait:64 Ego non judico quemquam. Et arguet populos multos, puta Judæos, de incredulitate, avaritia, elatione, ceterisque peccatis. Ideo ait: Me odit mundus, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt;65 et, Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, quia intus pleni estis hypocrisi et iniquitate.66 Arguet autem Christus in die judicii omnes iniquos et reprobos.

Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: id est, tempore adventus Christi et circiter, tanta erit pax in toto orbe terrarum, quod homines arma bellica convertent in instrumenta agriculturæ proficua, potiusque vacabunt agriculturæ quam pugnæ. Istud plane in Christi adventu impletum est: quoniam, sicut ex antiquis historiis probat Hieronymus, ante Christi adventum in toto orbe erant bella atque discordiæ, et unaquæque gens contra gentem sibi vicinam præliabatur, videlicet usque ad vicesimum octavum annum Octaviani, cujus quadragesimo secundo anno natus est Christus.676869 Duravit quoque pax ista tempore longo post passionem Christi in Judæa, videlicet usque ad devastationem Judæorum ab exercitu Romanorum, quæ completa est quadragesimo secundo anno a passione Christi. In terris autem ubi tam longa pax est, solent frequenter arma bellica in agriculturæ instrumenta converti. Hinc apud Jeremiam Jer. xiii, 6. scribitur :70 In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Tanta quippe erat pax ista, ut ad unius imperium Luc. II, 1, 2. hominis, scilicet Augusti, describeretur totus orbis : quæ descriptio primo facta est a præside Syriæ Cyrino, Christi nativitate jam proxima. Et quia pax ista ultra solitum tam diu duravit, idcirco subjungitur :

Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. Iste est enim modus loquendi de aliqua re, ultra consuetum tempus durante, ut dicamus : Istud nunquam terminabitur, vel, Istud non fiet ultra; quamvis interdum in brevi tempore terminetur. Unde IV Reg. vi, 23. et quarto Regum habetur, quod non apposuerunt ultra Syri venire in terram Israel : et immediate tamen adjungitur, qualiter rex Syriæ congregavit exercitum, et venit in terram Israel ; imo sæpius postea venit in eam. De hac pace habetur in Psalmo : Orietur in diebus ejus justitia et Ps. lxxi, 7. abundantia pacis ; et in Michæa : Pax erit Cf. Mich. v, 5, 6. in terra nostra quum venerit, et quando calcaverit in domibus nostris. Quamvis ergo Hebræi objiciant nobis hunc locum, dicentes quod tempore Christi non fuit pax tanta, sicut hic pronuntiatur ; hæc tamen objectio nullius momenti est, estque potius contra eos quam pro eis : quia, ut ipsi opinantur, Messias in suo adventu occidet gentes plurimas, destruetque Romanum imperium præliando.

Sed quæri potest, quomodo tempus Christi dicatur, Novissimi dies, quum jam tot fluxerint anni a Christi adventu, et ignoremus quot restent. Et respondendum, quod dies novissimi appellentur vel simpliciter, vel respective. Dies autem novissimi simpliciter sunt tempus secundi adventus Christi, vel circiter : de quo Job, Job xix, 25. Scio, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Dies vero novissimi respective vocantur tempus primi adventus Christi, quia lex Christi est ultima, nec ei succedit aliud Testamentum. Potest etiam dici, quod ideo dicuntur dies isti novissimi, quoniam pertinent ad ultimam mundi ætatem. Et sicut interdum ultima ætas unius personæ diuturnior est quam omnes ejus præcedentes ætates, sic ultima ætas mundi diutius potest perdurare quam omnes seu plures ætates præcedentes. Hinc namque ait patriarcha Jacob : Congregamini, filii Jacob, Gen. xlix, 1. ut annuntiem vobis quæ ventura sunt novissimis diebus. Et certe quæ ibi prædixit, jamdudum impleta sunt. Ideo et Joannes dicit : Filioli, novissima hora est; Paulus 1 Joann. II, 18. quoque, Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt.

Jer. xiii, 6.

Luc. II, 1, 2.

IV Reg. vi, 23.

Ibid. 24.

Ps. lxxi, 7.

Cf. Mich. v, 5, 6.

Job xix, 25.

Gen. xlix, 1.

1 Joann. II, 18.

1 Cor. x, 11.

Footnotes

  1. Joann. I, 1. ↩

  2. Rom. XI, 5. ↩

  3. Matth. XXVI, 17 et seq. ↩

  4. Exod. XIX, 16, 18. ↩

  5. III Reg. XVIII, 38; ↩

  6. IV Reg. I, 10, 12. ↩

  7. Marc. XIV, 15, 22-24. ↩

  8. Act. II, 1-4. ↩

  9. Joann. XX, 19, 26. ↩

  10. Joann. VIII, 59. ↩

  11. Act. II, 41; IV, 4. ↩

  12. Act. III, 2-8. ↩

  13. Agg. u, 10. ↩

  14. Cant. ii, 8. ↩

  15. Gen. xii, 3. ↩

  16. Act. 1, 8. ↩

  17. Act. i, 8. ↩

  18. Luc. xxiv, 46, 47. ↩

  19. Cant. ii, 8. ↩

  20. Agg. ii, 10. ↩

  21. Dan. ii, 34, 35. ↩

  22. Ibid. 35. ↩

  23. 1 Cor. m, 11. ↩

  24. Ezech. xxvi. ↩

  25. Joann. m, 31. ↩

  26. Joann. ii, 30. ↩

  27. Ibid. 1, 16. ↩

  28. Joann. xii, 19. ↩

  29. Dan. vii, 14. ↩

  30. Soph. m, 8. ↩

  31. Soph. iii, 8. ↩

  32. Gen. XLIX, 18; ↩

  33. Luc. m, 6. ↩

  34. Ps. xxvi, 4. ↩

  35. Hebr. m, 6. ↩

  36. Matth. xxviii, 20. ↩

  37. Philipp. m, 13. ↩

  38. Philipp. iii, 13. ↩

  39. Job xxiv, 13. ↩

  40. Coloss. 1, 18. ↩

  41. Coloss. i, 18. ↩

  42. Hebr. iii, 6. ↩

  43. Soph. xii, 19. ↩

  44. Soph. i, 16. ↩

  45. Joann. iii, 31. ↩

  46. 1 Cor. iii, 11. ↩

  47. Dan. ii, 34, 35. ↩

  48. II Tim. m, 8, 9. ↩

  49. Luc. xxi, 15. ↩

  50. Joann. xii, 32. ↩

  51. Soph. m, 10. ↩

  52. Zach. ii, 11. ↩

  53. Ephes. m, 5, 6. ↩

  54. Joann. x, 16. ↩

  55. Zach. vi, 13. ↩

  56. Joann. xii, 31. ↩

  57. II Tim. i, 8, 9. ↩

  58. II Tim. ii, 19. ↩

  59. II Tim. ii, 19. ↩

  60. Matth. xxv, 32. ↩

  61. Luc. ix, 56. ↩

  62. Joann. m, 17. ↩

  63. Joann. iii, 17. ↩

  64. Joann. viii, 15. ↩

  65. Joann. vii, 7. ↩

  66. Matth. xxiii, 27, 28. ↩

  67. Ephes. iii, 5, 6. ↩

  68. Zach. ii, 11. ↩

  69. Soph. iii, 10. ↩

  70. Jer. xxiii, 6. ↩

Chapter 7 of 84