Articulus 8
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS SECUNDI CAPITULI.
DOMUS Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Postquam Propheta descripsit gentium conversionem ad fidem catholicam, nunc populum suum, quem pro majori parte agnoverat obstinatum, hortatur ut convertatur ad Christum ; loquensque sanctus Propheta in persona credentium seu christianorum prædicatorum, ait : Domus Jacob, id est, populus seu familia orta ex semine Jacob, venite, credendo, et ambulemus, bene vivendo, in lumine Domini, id est in Christo, qui est lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum.1 Qui ait : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris.2 Vel, In lumine Domini, hoc est in fide doctrinaque Christi.
Cur autem ita hortetur Judæos, consequenter ostendit, mutans personam, et loquens ad Dominum. Projecisti enim populum tuum, domum Jacob : id est, ideo eos moneo reverti ad te, quoniam propter peccata sua projecti seu derelicti sunt a te. Quidam autem opinantur litteram istam solum esse intelligendam de Judæis ante captivitatem Babylonicam exsistentibus : quoniam post illam captivitatem non erant Judæi idololatriæ dediti, nunc autem dicuntur præcipue a Deo projecti propter idololatriæ vitium. Sed quoniam primo Machabæorum habetur, quemadmodum Antiochus non solum in Jerusalem, sed in aliis quoque urbibus Juda aras et idola ædificavit, ipsosque Judæos pro magna parte ad idololatriam compulit :3 potest dici, quod etiam de Judæis qui erant post reditum a Babylone, loquatur Propheta; magisque arbitror, quod non solum loquatur de populo unius temporis, sed diversorum.
Describendo igitur vitia Judæorum, propter quæ abjecti sunt, subdit, quia repleti sunt vitiis, ut olim fuerunt : id est, sicut tempore Judicum peccaverunt patres eorum, ita et ipsi jam pravitatibus pleni sunt; et augures habuerunt ut Philistiim, id est, auguriis intenderunt quemadmodum Philistæi. Dicitur autem augurium proprie, divinatio quæ fit per motum, garritum, volatumque avium : quæ omnino illicita est : non in quantum naturalis ratio se ad eam extendit. Aves namque et pisces, et cetera bruta, ex influentia quadam cœlesti præsentiunt sæpe futuram aeris immutationem, quia natura providet eis de necessariis vitæ et conservationi ipsorum : sicque ex motu et actu ipsorum, quædam futura considerantur ab hominibus, sicut ex motu piscium in superficie aquæ, scitur vel conjicitur futura tempestas, et ex crocitatione corvorum pluvia ventura cognoscitur. Sed ista divinatio superstitiosa est, quando ad humanos actus extenditur, ita ut homo talibus subjacere se putet. Et pueris alienis adhæserunt, id est, cum juvenibus peccatum contra naturam commiserunt. De hoc secundo Machabæorum multa narrantur : qualiter Jason fecit gymnasium in Jerusalem, ponens in eis optimos epheborum.4 Repleta est terra Judææ, de qua ad litteram Propheta nunc loquitur, argento et auro; et non est finis thesaurorum ejus. Judæi enim avarissimi erant, et quanto plura collegerant, tanto plura omni diligentia adipisci conati sunt. Ideo dicitur, Non est finis thesaurorum ejus : non quod thesauri fuerint infiniti, sed quia eorum aviditas satiari nequibat thesauris. Semper enim eget avarus. Et sicut testatur Hieronymus, secundum Græcas et Latinas historias, nihil avarius est gente Judæorum ac Romanorum. Quocontra Christus ait : Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur;5 thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo. Apostolus quoque :6 Qui volunt, inquit, divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli. Et repleta est terra ejus equis; et innumerabiles quadrigæ ejus. In hoc patet superfluitas divitiarum ipsorum : et talia non ad necessitatem, sed ad voluptatem habebant ; vel certe in eis magis quam in divino confidebant auxilio. Et repleta est terra ejus idolis. Unde Jeremias et Ezechiel sæpe scribunt, quomodo populus Judæorum sub omni ligno frondoso et in omni colle sublimi idola statuerunt :78 imo et Salomon unicuique feminarum suarum regiarum proprium idolum fecit.9 Opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum, videlicet idolum ab artifice factum. Et incurvavit se homo, genua flectens coram idolo; et humiliatus est vir, idolum invocando.
Ne ergo dimittas eis. Hoc dupliciter potest intelligi: Primo, per modum propheticæ denuntiationis, ut sit sensus: Ne ergo dimittas eis, id est, non dimittes eis tanta piacula sine debita pœna. Secundo, per modum orantis non ex zelo vindictæ, sed amore justitiæ: juxta quem modum scriptum est, Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur.10
Consequenter loquitur Propheta ad populum tam facinorosum ac pessimum: Ingredere in petram, id est in loca petrosa, firma et abdita, et abscondere, id est, te ipsum absconde, in fossa humo, id est in subterraneis locis, speluncis, seu antris, a facie timoris Domini, id est propter terribilem iram tibi divinitus imminentem, qua tibi Deus irascitur, et a gloria majestatis ejus, id est propter magnificam ultionem et pœnam tibi a divina majestate paratam. Hæc autem ait Propheta ad populum Judæorum, vel a Chaldæis vel a Romanis vastatum: et ipsa vastitas atque occisio Judæorum vocatur timor, id est res timenda, et gloria, id est gloriosus effectus divinæ justitiæ, cujus erant Chaldæi et Romani exsecutores atque ministri. Instantibus denique obsidionibus istis, multi Judæorum timore adversariorum suorum ingressi sunt loca petrosa, et in antris se absconderunt. Et huic simile est, quod Christus dixit: Filiæ Jerusalem, nolite fere super me; sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.1112 Et post pauca: Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite nos. Hoc enim impletum erat in obsidione Jerusalem a Romanis; et eadem verba in Osee inducuntur.13
Oculi sublimis hominis humiliati sunt: id est, quilibet princeps seu nobilis in populo Judæorum ab hostibus jam prædictis dejectus est: non enim pepercerunt Chaldæi et Romani principibus, aut regi, aut sacerdoti Judæorum; et incurvabitur altitudo virorum: id est, præsumptio sive elatio ceterorum Judæorum deprimetur et exstinguetur: sicut et factum est. Exaltabitur autem Dominus solus in die illa: id est, tempore hujus punitionis Judæorum, solus Deus sublimis apparebit, quoniam potestate divina hæc omnia fient; tuncque apparebit quod ipse solus sit verus Deus, quando idola Judæorum non poterunt eos defensare, et idola penitus conterentur. Si autem accipiamus hæc specialiter de vastatione Judæorum a Romanis, dicere possumus, quod tunc solus Dominus exaltatus est, quia ex tunc cœpit totus mundus magis clare quam ante cognoscere, quod Christus esset verus mundi Salvator, omnesque dii gentium essent dæmonia.
Porro hæc fient, Quia dies Domini exercituum, id est prædictum tempus divinæ ultionis, erit super omnem superbum contra proximum, et excelsum, hoc est in potestate constitutum, seu in propriis oculis magnum, et super omnem arrogantem, id est contra Deum tumentem; et humiliabitur, id est, justas pœnas experietur, et opprimetur. Hoc in Judæis impletum est prædictis temporibus. Unde Dominus loquitur: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est.1415 Et in Job quoque legitur: Si ascenderit usque ad cœlum superbia impii, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur;16 transiet quasi visio nocturna.
Erit insuper dies Domini et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan, et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est. Quidam exponunt omnia ista omnino materialiter de ipsis inanimatis rebus hic nominatis. Itaque dies Domini dicitur esse super omnes cedros Libani sublimes et erectas, quoniam Babylonii machinamenta Judæorum facta de lignis cedrinis sublimibus destruxerunt; et super omnes montes excelsos, quoniam fortalitia in montibus ædificata decerunt;17 et simili ratione super quercus Basan, et super omnem turrim excelsam, et super omnes naves Tharsis, quia per chaldæos prohibitæ sunt naves Tharsis afferre alimenta Judæis obsessis;18 et super quod visu pulchrum est: adversarii namque Judæorum, tam Chaldæi quam Romani, contaminaverunt et in nihilum redegerunt sancta et ornamenta eorum, civitates Judææ et templum comburendo, et homines occidendo.
Sed melius est ista spiritualius exponari. Itaque, Dies Domini erit super omnes cedros Libani sublimes et erectas, id est super omnes tumidos principesque pomposos:1920 de quibus habetur in Psalmo, Vox Domini confringentis cedros, et confriget Dominus cedros Libani.2122 Deus enim superbis resistit;23 et omnis qui se exaltat, humiliabitur. Libanus vero candidatio interpretatur.24 Unde per cedros Libani designatur superbi, de sæculari eminentia, id est nobilitate, fama, robore corporis, ingenio mentis, prælatione seu pulchritudine gloriantes:25 hos omnes, tanquam vanos et fatuos, destruit Dominus. Verumtamen advertendum, quod cedrus in sacra Scriptura non semper in malo, sed vicissim in bono accipitur, sicut quum Sapiens ait:26 Quasi cedrus exaltata sum in Libani.27 Et apud Ezechielem scriptum est: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei id est, angeli ceteri non fuerunt Lucero eminentiores.28 Item in Psalmo:29 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. Cedrus nempe est arbor alta et odorifera.30 Altitudo autem quædam est laudabilis, et quædam culpabilis: unde qui cœlestia contemplantur, corda sursum habentes, quique cum Apostolo dicere possunt, Christi bonus odor sumus in omni loco, sunt bona cedrus.31 Erit quoque dies Domini super quercus Basan, id est super luxuriosos, et opera ignominiosa perpetrantes. Quercus enim non profert fructum, nisi porcorum sustentationi conven-32
Repleta est terra argento et auro; et non est finis thesaurorum ejus. Quæcumque hic ad litteram scripta sunt de abundantia et avaritia Judæorum, moraliter dici possunt de populo christiano: cujus, proh dolor! non solum vulgus et principes sæculares, sed etiam spirituales prælati, pastores Ecclesiæ, imo et qui religiosi videntur, totis viribus avaritiæ student, equos atque quadrigas multiplicant, et Christi patrimonium carnaliter infideliterque expendunt.33 Hi tales nequaquam audiunt Christum, nec ejus divinissimis acquiescunt sententiis, quibus ait: Nolite solliciti esse in crastinum;34 et, Non potestis Deo servire et mammonæ;35 rursusque, Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.36 Acquiescamus ergo Christo, ejusque Apostolo admonenti, Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.37 Quam grave enim sit avaritiæ vitium, patet ex eo quod Ecclesiasticus dicit: Nil est iniquius quam amare pecuniam.38 Unde et Baruch ait: Ubi sunt principes gentium, qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum?39 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Et repleta est terra ejus idolis: opus manuum suarum adoraverunt. Tunc terra nostra idolis plena efficitur, quando vanis phantasmatibus atque inutilibus phantasiis occupamur; tuncque opus manuum nostrarum adoramus seu colimus, dum proprio sensui omnino innitimur, et propriis viribus meritisque confidimus. Unde hæretici et rebelles, quasi idola colunt et opera manuum suarum adorant, dum sua perversa documenta magis quam Evangelium Christi assequuntur. Ad hæc evitanda monet nos S. Joannes: Filioli, custodite vos a simulacris.40
Ingredere in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Petra erat Christus: cujus caro propter nos clavis confossa est, quemadmodum loquitur: Foderunt manus meas et pedes meos.41 Debemus ergo a facie timoris Domini, id est ex timore divini judicii, et ad evadendum æterna tormenta, ingredi petram, id est Christum, demorando in sacratissimis ejus vulneribus, totam spem nostram constituentes in ipso.42 Unde Apostolus exhortatur: Induimini Dominum Jesum. Et ita abscondi debemus a tentationibus cunctis atque universis periculis, in fossa humo, id est in corpore Christi propter nos vulnerato, intuendo videlicet Christum propter nos cruci affixum. Sic nempe eripiemur a morsibus vitiorum, quemadmodum Hebræi sanabantur a morsibus serpentium, adspiciendo æneum serpentem a Moyse pro signo elevatum.43 Ingreditur quoque petram, et absconditur in fossa humo, qui redit ad proprium cor, et intrat cubiculum cordis seu domus suæ, clausoque ostio super se, orat Patrem in abscondito, secundum quod Christus docet.44
Oculi sublimis hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum. Hæc generaliter accipi possunt de universis superbis, quos Deus vel in præsenti, vel in futuro, et præsertim in die judicii humiliabit, et incurvabit usque in profundum inferni. Tuncque, puta in die judicii, exaltabitur Dominus solus. Tunc enim, sicut Apostolus asserit, omnia erunt subjecta sub pedibus ejus;45 et in nomine ejus omne genu flectetur, cœlestium, terrestrium et infernorum;4647 nec erit qui ei resistere potest.
Dies enim Domini exercituum, id est dies extremi judicii, erit super omnem superbum, id est dæmones, quorum primus dixit: In cœlum ascendam; similis ero Altissimo.48 Et super omnem arrogantem, id est homines elatos, qui sunt imitatores ac filii dæmonis, de quo scribitur: Ipse est rex super omnes filios superbiæ.49 Et humiliabitur. Tunc enim Christus dicturus est eis: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus.50 Unde Malachias dicit: Ecce dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula;5152 et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus.53 Quomodo autem dies Domini veniet super cedros Libani sublimes et erectas, et super quercus Basan, et super omnes montes excelsos, jam satis expositum reor. Ex quo monemur esse bona cedrus, crescendo in sublimitatem veræ ac sanctæ perfectionis: progrediendo videlicet de virtute in virtutem, quemadmodum in Genesi de patre nostro Isaac legitur, Ibat homo proficiens atque succrescens, donec vehementer magnus effectus est; taliterque vivendo, ut odor famæ nostræ cunctos provocet ad meliora, prout præcipit Apostolus: Honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. Hinc etiam Ecclesiastes dicit: Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa. Et Christus hortatur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Quicumque terrena transcendendo, contemplatur et amat divina, et cujus conversatio exemplaris est aliis, iste est bona, imo optima cedrus.
Denique dies Domini erit super omnem turrim excelsam. Propterea, si turrim perfectionis in corde nostro construere cupimus, ab humilitatis fundamento sumamus exordium; pensemusque diligenti providentia, quibus mediis valeamus eam perficere, reminiscentes ejus quod ait Salvator: Quis ex vobis volens turrim ædificare, non prius computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Sic ergo, qui professi sumus observantiam Ordinis, et morum nostrorum conversionem, perpendamus qualiter id ipsum implere possimus, ne omnes qui viderint nos non implesse quod cœpimus, incipiant nobis illudere, dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Est igitur bona firmaque turris, quæ stabili humilitate subnixa, ad spiritualis ædificii summitatem, id est veræ caritatis perfectionem pertingit. De bonis enim turribus scriptum est: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Et in Canticis Sponsus cœlestis ait ad Sponsam: Collum tuum sicut turris eburnea. Erit insuper dies Domini super omnes naves Tharsis, id est super hujus sæculi ornamenta, quæ convertentur in opprobrium sempiternum. Super omne quod visu pulchrum est, id est super simulatam sanctitatem hypocritarum, super apparentem sapientiam hæreticorum, et super eloquentiam amatorum hujus mundi. In his equidem nihil aliud est nisi eloquentiæ fulgor, et sensus dialectica arte constructus. Propter quod scriptum est: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
Et idola penitus conterentur. Certum est quod ante secundum Christi adventum idololatria in toto mundo cessabit. Antichristo namque occiso, omnes, perpaucis exceptis, credent in Christum. Et ingredientur fissuras petrarum, et in cavernas saxorum, a facie Domini, et a gloria majestatis ejus, quum surrexerit percutere terram, id est, dum ad judicium venturus de proximo cognoscetur. Tanta enim erit hominum in mundo viventium formido et pavor ante diem judicii, dum cœperint signa judicii apparere, quod si possibile esset, in petris absconderent se. Arescent enim præ timore et exspectatione eorum quæ superventura sunt universo mundo, ut dicitur in Luca. Ideo quoque in Apocalypsi habetur: Reges terræ, et principes, et tribuni, divites et fortes, absconderunt se in speluncis et petris montium, dicentes montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni. Cetera ex præhabitis elucescunt.
Gen. xxvi, 13.
I Thess. iv, 11.
Eccle. vii, 2.
Matth. v, 16.
Luc. xiv, 28.
Ibid. 29, 30.
Ps. cxxi, 7.
Cant. vii, 4. diabolica
Job xx, 5.
Luc. xxi, 26.
Apoc. vi, 15, 16. est panis, neque vestimentum, id est, ego ipse adeo pauper et indigens sum, quod vos nutrire vestireque nequeo : propterea nolite me constituere principem populi. Prædictis enim temporibus unusquisque pro se ipso sollicitus erat, et vix sua sibi soli suffecerant. Circa hunc locum Hieronymus dicit : Ergo non statim multitudinis acquiescamus judicio ; sed electi in principatum, noverimus mensuram nostram, et humiliemur sub potenti manu Dei. Quanti spiritualem panem non habentes, nec vestimentum, id est tunicam Christi integram reservantes, aliis alimoniam et vestimenta promittunt, plenique vulneribus, medicos se esse jactant !54 Non ergo quærat aliorum effici princeps seu pastor, qui nondum se ipsum regere, frangere, reformareque didicit, qui de plenitudine sua aliis communicare non valet. Sed, heu ! multorum corda excæcavit ambitio, qui non advertunt istud : Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet : exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur; et fortioribus fortior instat cruciatus.55 Bene igitur ait Chrysostomus : Quis est, qui prælationem aut curam animarum desiderat, nisi qui non timet judicium Dei ?
Ruit enim Jerusalem : quia tam urbs, quam habitatores ipsius destructi sunt a Chaldæis et Romanis ; et Judas concidit, id est, tribus Juda et ceteræ urbes vastatæ sunt ; quia lingua eorum, id est sermo blasphemus, et adinventiones eorum, id est excogitatæ malitiæ, fuerunt contra Dominum Jesum Christum, contra quem dicebant : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram ;56 et alibi, Tolle, tolle, crucifige eum ;57 et, Reus est mortis. Tempore quoque Chaldæorum Judæi blasphemi fuerunt, idola venerando, seu providentiam Dei negando;58 peccabantque non solum ex passione, ignorantia et infirmitate, sed ex proposito. Unde per Osee Dominus ait : Circumdederunt eos adinventiones suæ ;59 et, In me cogitaverunt malitiam.60 Itaque, lingua eorum et consilia fuerunt contra
A Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus, id est, ut Deum omnia conspicientem contra se incitarent. Hoc autem non causaliter, sed consecutive intelligendum est. Non enim impii ideo peccant, ut provocent Dominum, sed ad culpam eorum consequitur provocatio Dei : non quod Dominus irritetur seu perturbetur ; sed dicitur provocari, quia in justam ultionem propter nostra peccata inducitur seu procedit. Propterea apud Jeremiam legitur : Numquid me ad iracundiam provocant?61 dicit Dominus; nonne semetipsos in confusione vultus sui? Et tamen idem Jeremias, imo Dominus per Jeremiam, testatur : Erant filii Israel jugiter facientes malum in conspectu Domini, ut eum ad iracundiam provocarent, et ut irritarent eum in operibus manuum suarum.62
Agnitio vultus eorum respondebit eis. Hoc Hieronymus ita exponit : Id est, sua receperunt peccata. Alii sic : Ita erunt exercitati in vitiis, quod pravitas cordis relucebit in facie. Potest quoque exponi hoc modo : Agnitio vultus eorum respondebit eis : id est, quia non ex ignorantia, sed ex contemptu peccaverunt, idcirco agnitio vultus, id est intellectus eorum, respondebit eis, id est, debitæ pœnæ eos subjiciet : sicut in Jeremia asserit Dominus, Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt tibi hæc;63 et alibi, Peccata nostra responderunt nobis, id est, sicut fecimus, ita factum est nobis.64 Hoc est quod per Joelem Dominus contestatur, Cito velociter reddam vicissitudinem super caput vestrum;65 et Christus in Evangelio, Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.66 Pœna namque correspondet et proportionatur peccato. Et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec abscónderunt, id est, impudenter et libere peccaverunt, quemadmodum Sodomitæ : apud quos in tantum prævaluit impiissima consuetudo peccandi, ut jam impietas reputaretur justitia, nec verecundarentur de culpa.67 Tales erant et sunt Judæi, qui Christum occiderunt; illi quoque, qui erant tempore captivitatis Babylonicæ. Quamobrem apud Jeremiam habetur: Confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.68 Tales sunt omnes habituati in vitiis, qui lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis:69 quibus competit illud, Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.70
Sciendum vero, quod peccatum proprium prædicare seu revelare, et non abscondere, aliquando bonum est: quando videlicet ex humilitate fit, seu in confessione, et causa correctionis. Dum autem ex vana gloriatione et præsumptione audaci talis prædicatio oritur, pessimum vitium est. Hinc enim Salomon ait: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.71 Debemus itaque vitia nostra abscondere, ne Deus inhonoretur, et proximus scandalizetur. Debemus tamen ea humiliter confiteri personæ debitæ, loco et tempore congruis. Præterea, sicut sunt quædam singularia bona, seu eminentes virtutes et gratiæ, quæ (quantum fieri potest) omnibus abscondi debent; ita sunt quædam enormia mala, quæ publicanda non sunt nisi in confessione, vel propter necessariam aut rationabilem causam.
Væ animæ eorum, id est, væ seu perpetua damnatio ipsis obstinatis Judæis; quoniam reddita sunt eis mala, id est justa tormenta pro peccatis ipsorum. Dicite justo, id est homini virtuoso, quoniam bene, id est, quod laudabiliter egit, et bene habebit; quoniam fructum adinventionum suarum comedet, id est, pro opere suo veram mercedem, videlicet gratiam in præsenti, et gloriam in futuro recipiet. Quæ utique merces, est spiritualis alimonia hominis: de qua habetur:72 Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Item: De fructu oris sui homo satiabitur bonis.73 Væ impio in malum suum, id est propter malum culpæ quod fecit, et malum pœnæ quod sustinebit. Retributio enim manuum ejus, id est operum suorum malorum, fiet ei: quoniam pœnas luet condignas, nisi pœniteat. Unde scriptum est: Impii secundum quæ cogitaverunt, correptionem habebunt.7475 Et Job: Deus inultum abire non patitur.76
Populum meum Israeliticum exactores sui, id est principes avari atque tyrannici, spoliaverunt bonis temporalibus ac divinis, exquirendo ab eis decimas atque primitias plus debito, et suo pravo exemplo pertrahendo eos ad vitia. Hi exactores fuerunt sacerdotes, Scribæ ac Pharisæi, quorum consilio ceteri Judæorum Christum occidi petierunt; sicque omnibus bonis eos spoliaverunt. Idcirco per Ezechielem Dominus ait principibus talibus:77 Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Hoc moraliter de omnibus malis prælatis accipi potest, dominisque avaris, qui ab invitis aliqua exigunt contra justitiam.78 De quibus Dominus loquitur: Carnem populi mei comedunt, et pellem desuper excoriaverunt.7980 Qui etiam devorant domos viduarum.81 Et mulieres dominatæ sunt eis:82 id est, viri adeo molles fuerunt, quod magis secuti sunt mulierum suggestiones inanes, quam rationis judicium. Quocontra in Ecclesiastico dicitur: Non des mulieri potestatem animæ tuæ.83 Vel per mulieres intelliguntur principes effeminati, de quibus paulo ante inductum est: Effeminati dominabuntur eis.
Popule meus, qui beatum te dicunt, id est, qui te collaudant, et tibi blandiuntur, ipsi te decipiunt: quia faciunt te æstimare quod dives sis, nulliusque egeas; quum ita non sit, sed sis miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus;8485 et viam gressuum tuorum dissipant, id est, processum conversationis tuæ inficiunt et pervertunt. Quamvis ista ad litteram accipi valeant de Judæis, quos falsi prophetæ adulando fallebant, tempore obsidionis a Chaldæis sive Romanis; tamen universaliter verum est, quod illi qui beatificant vitiosos, imperfectos, et ad vanam gloriam pronos, decipiunt eos, quoniam parant eis laqueum, foveamque magnæ ruinæ.8687
Idcirco ait Apostolus:88 Neque aliquando in sermone adulationis fuimus. In Ecclesiastico quoque scribitur: Ante mortem non laudes hominem quemquam. Verumtamen non videtur incongruum beatificare sive laudare hominem, maxime in virtutibus stabilitum, seu communitatem, propter aliquod evidens beneficium Dei, quatenus provocentur ad meliora. Unde Baruch: Beati sumus nos, quoniam quæ Deo sunt placita, manifesta sunt nobis. Et Petrus: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Non igitur proni simus ad laudem alterius, nisi de ejus constantia certi simus. Melius quippe est objurgari a justo, quam a peccatore laudari. Ideoque humana irrationabiliter prolata judicia contemnentes, nec laudibus hominum extollamur, nec vituperiis contristemur, dicentes cum sancto Job, Ecce in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis; atque cum Paulo, Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die.
Stat ad judicandum Dominus, hoc est, ad judicandum paratus est, et stat ad judicandos populos bonos et malos, ut singulis inferat quod merentur. Dominus ad judicium veniet, id est, ad actum judicandi procedet, cum senibus populi sui et principibus ejus, id est contra seniores et principes Judæorum, ut eos juste condemnet, propter indignum regimen subditorum. Propter quod subdit loquens ad eos: Vos enim depasti estis, id est destruxistis, vineam meam, id est populum Israel, de quo legitur: Pastores multi demoliti sunt vineam meam; et rapina pauperis in domo vestra, id est, pauperibus sua violenter abstulistis. Quare atteritis populum meum? id est, cur eum opprimitis? et facies pauperum commolitis, id est, fame ac macie cruciatis? Hoc est quod Amos ait: Audite verbum hoc, vaccæ pingues, qui calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes.
Porro quod dictum est, Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus, exponi potest de extremo judicio, hoc modo: Dominus, scilicet Christus, de quo Petrus, Hic est, ait, omnium Dominus, ad judicium finale veniet in die novissimo, sicut in Apocalypsi profitetur:89 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua;90 cum senibus populi sui, id est cum sanctis Apostolis et eorum successoribus, qui judicabunt cum Christo, et principibus ejus, id est cum angelorum agminibus, qui omnes descendent cum Christo. Huic autem expositioni consonat, quod Judas in sua Canonica loquitur:91 Ecce veniet Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios. Quod vero subjungitur, Vos enim depasti estis vineam meam, de Ecclesia ejusque falsis prælatis, atque indignis principibus moraliter explanatur. Ecclesiam namque, id est plebem Christi, quotidie demoliuntur, perdunt et negligunt; pauperes spoliant, subditos opprimunt; et de eleemosynis pauperum, de patrimonio Christi, de bonis Ecclesiæ pascunt equos et concubinas; induuntur vestibus pretiosis, epulanturque splendide. Contra hos pessimos dispensatores substantiæ Domini sui, specialiter ad judicium venturus est Dominus, quemadmodum Sapiens asserit: Altissimus interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur: cito et horrende apparebit vobis, quia quum essetis ministri regni ejus, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ.92
Consequenter describitur pœna, mulieribus Judæorum inflicta temporibus devastationis eorum a Babyloniis ac Romanis. Et dixit Dominus: Pro eo quod, hoc est quia, elevatæ, id est per elationem inflatæ, sunt filiæ Sion, hoc est mulieres Jerusalem ac Judææ, et ambulaverunt collo extento ex superbia cordis, et nutibus oculorum ibant impudenter et curiose circumspiciendo, et plaudebant ludendo, seu manus jactando, et ambulabant hinc inde vagantes, et quietis impatientes, et pedibus suis composito gradu incedebant ex nimia vanitate, et ut ad suum amorem viros allicerent. Propterea decalvabit Dominus verticem filiarum Sion*, id est, capillos* capitis earum abradi faciet, et Dominus crinem earum nudabit*, hoc est, ornamentis* suis privabit. In tanta enim pressura fuerunt, quod vel ex desolatione proprios crines evellebant, vel inedia famis pili cadebant, vel ab hostibus extrahebantur.
In die illa, id est tempore quo a Babyloniis, vel potius a Romanis vastati sunt, secundum Hieronymum, auferet, id est, auferri faciet a filiabus Sion, Dominus ornamentum calceamentorum*, quo feminæ* calceos suos ornabant, et lunulas, hoc est bullulas ad similitudinem lunæ factas, circa collum pendentes, et torques, id est circulos quibus et ipsæ colla ornabant, et monilia*, id est quæcumque ornamenta* hic in speciali non posita : monile enim commune est nomen ad omnia ista; et armillas*, quibus brachia circa scapulas* adornantur, et mitras, et discriminalia, hoc est pectines, et periscelides, id est ornamenta brachiorum circa manus, et murænulas*, id est ornamenta in finibus* vestium facta, ex coloribus diversis contexta, et olfactoriola, id est vascula in quibus ponebantur redolentia, et inaures in auribus dependentes, et annulos, et gemmas*, hoc est lapides pretiosos,* et mutatoria*, hoc est vestium diversa paria;* et pallia**, et linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas :93 hæc plana ac nota sunt; et theristra, hoc est lineas vestes seu pallia, quibus in æstate feminæ utebantur. Omnibus his spoliabuntur feminæ ac virgines Judæorum.
Possunt quoque per filias Sion, intelligi urbes minores et villæ, sicut in libro Josue sæpius habetur :94 Talis aut talis urbs cum filiabus suis. Quoniam reliquæ ergo urbes ac villæ Judææ passuræ erant, quod ipsa Judææ metropolis, puta Jerusalem; ideo dicit filias Sion omnia ista passuras ; intelligendo tamen per filias, urbium atque villarum habitatores. — Mystice autem per filias Sion, intelliguntur animæ christifideles : quæ quum Christum sponsum reliquerint, vanis quoque rebus spiritualiter fornicando inhæserint, omnium gratiarum decore, virtutum splendore, ac donis Spiritus Sancti, per prædicta ornamenta signatis, privantur. Decalvaturque vertex earum, hoc est, quod foris pulchrum videtur, ostenditur intus plenum fore sordibus vitiorum. Nihil enim occultum, quod non reveletur;95 nec absconditum, quod non manifestetur.96
Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Ad litteram, prædictæ personæ seu urbes Judæorum, pro suavi odore unguentorum, fœtore carcerisque squalore afflictæ sunt;97 et quæ nutriebantur in croceis, amplexatæ sunt stercora.98 Pro zona quoque, id est pro cingulis curiosis, ligabantur funiculis tanquam captivæ. Et pro crispanti crine, id est pilis ornatis, calvitium sunt adeptæ : quia, ut dictum est, decalvavit Dominus verticem earum. Et pro fascia pectorali, id est pro vitta tenui, qua ubera constringuntur, ne sua magnitudine indecentiam corpori faciant, fuit mulieribus istis cilicium. Solebant enim se viri ac feminæ Judæorum tempore magnæ afflictionis vestire ciliciis.
Spiritualiter vero et nobis, si a gratia excidamus, erit pro bono ac dulci odore virtutum et bonæ famæ, fœtor peccati atque diffamiæ :99 de quo scribitur, Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ. Porro pro zona continentiæ, de qua ait Salvator,
Sint lumbi vestri præcincti;100 et Paulus, State succincti lumbos vestros in veritate:101 erit nobis funiculus, id est propriæ iniquitatis constrictio et jugum diaboli. De quibus asserit Salomon :102 Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur;103 et alibi, In insidiis suis capientur iniqui. De peccatoribus etiam dicit Apostolus : Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.104 Sed et pro crispanti crine*, id est cogitationibus ordinatis, quæ105* oriuntur ex mente, quemadmodum pili ex capite : de quibus in Canticis legitur, Caput meum plenum est rore, et cincinnati mei guttis noctium :106 erit nobis calvitium, id est imaginatio nuda et infructuosa, quemadmodum ait Scriptura :107 Sicut parturientis, cor tuum phantasias patietur, nisi fuerit ab Altissimo visitatio emissa. Postremo, pro fascia pectorali, id est pro dulci ac amorosa unione mentis cum Sponso cœlesti, erit nobis cilicium, id est amara distractio, spinæ et tribuli, atque sollicitudo superflua. De quibus dicitur : Ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes, suffocant verbum Dei, et sine fructu efficitur.108 Sicque anima veste nuptiali spoliatur, et ejus ignominia denudatur.
Ecce quanta mala, quanta damna, tormenta atque pericula ingerit nobis peccatum. Unde veraciter dictum est :109 Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Ut igitur anima nostra cœlesti pulchritudine adornetur, quasi a facie colubri fugiamus peccata; spiritualium quoque calceamentorum ornamenta habere conemur, id est operum bonorum diligentem custodiam, seu imitationem exemplorum præcedentium patrum, et item celerem cursum ad prædicationem verbi cœlestis. De his namque spiritualibus calceamentis habetur in Canticis : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!110 Et Paulus : Calceati, inquit, pedes in præparationem Evangelii pacis.111 Videamus ne auferantur nobis lunulæ, id est illuminationes a Christo sole justitiæ; et torques, id est sapientia habitualis, guttur mentis perficiens ad proferendum verbum prudentiæ et salutis.
Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio. Chaldæi enim et Romani, mulierum ac urbium Sion viros decoros ac validos occiderunt. Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, id est, portæ Jerusalem et filiarum seu urbium ei subjectarum, tristes erunt ac flentes. Dicuntur autem portæ lugere per metaphoram, quomodo dicimus pratum ridere. Lugent igitur portæ propter occisionem transeuntium olim per eam, et civitatis destructionem. Parique sensu Jeremias ait in Threnis : Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem.112 Et desolata, videlicet ipsa urbs Jerusalem, in terra sedebit : sicut conqueritur ibidem Jeremias : Quomodo sedet sola civitas plena populo?113 et rursum : Sederunt, inquit, in terra, conticuerunt senes Jerusalem.114
Footnotes
-
Joann. 1, 9. ↩
-
Joann. VIII, 12. ↩
-
1 Mach. 1, 21 et seq. ↩
-
II Mach. IV, 12. ↩
-
Matth. VI, 19, 20. ↩
-
1 Tim. VI, 9. ↩
-
Jer. II, 20; III, 6; ↩
-
Ezech. VI, 13; etc. ↩
-
III Reg. XI, 8. ↩
-
Jer. xviii, 23. ↩
-
Luc. xxiii, 28. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Osee x, 8. ↩
-
Mich. ii, 3. ↩
-
Mich. ii, 3. ↩
-
Job xx, 6-8. ↩
-
IV Reg. xxv, 9, 10. ↩
-
Num. xxI, 33, etc. ↩
-
Ps. lxvII, 16. ↩
-
Ps. xxIII, 3. ↩
-
1 Petr. V, 5. ↩
-
Ps. XXVIII, 5. ↩
-
Luc. XIV, 11. ↩
-
Galat. VI, 3. ↩
-
Ezech. VI, 3. ↩
-
Ps. X, 2. ↩
-
Eccl. XXIV, 17. ↩
-
Ezech. XXXI, 8. ↩
-
Ps. XCI, 13. ↩
-
Ezech. XXII, 30. ↩
-
II Cor. II, 15. ↩
-
Ps. XVII, 30. ↩
-
Rom. xiii, 14. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Luc. xii, 31. ↩
-
1 Tim. vi, 8. ↩
-
Eccl. x, 10. ↩
-
Earuch u, 16, 18, 19. ↩
-
1 Joann. v, 21. ↩
-
Ps. xxi, 17. ↩
-
1 Cor. x, 4. ↩
-
Num. xxi, 9. ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
Hebr. u, 8. ↩
-
Philipp. ii, 10. ↩
-
Philipp. ii, 10. ↩
-
Is. xiv, 13, 14. ↩
-
Job xli, 25. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Hebr. ii, 8. ↩
-
Baruch iii, 16, 18, 19. ↩
-
Malach. iv, 1. ↩
-
1 Petr. v, 6. ↩
-
Sap. vi, 6, 7, 9. ↩
-
Luc. xiii, 2. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Matth. xxvi, 66. ↩
-
Osee vii, 2. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
Jer. XLIV, 3, 8. ↩
-
Jer. IV, 18. ↩
-
Is. LIX, 12. ↩
-
Joel III, 4. ↩
-
Matth. vii, 2. ↩
-
Gen. XIII, 13; XIX, 4, 13. ↩
-
Jer. vi, 15. ↩
-
Prov. ii, 14. ↩
-
Jer. iii, 3. ↩
-
Prov. xxviii, 13. ↩
-
Cant. v, 1. ↩
-
Prov. xiii, 2. ↩
-
Sap. iii, 10. ↩
-
Sap. iii, 10. ↩
-
Job xxiv, 12. ↩
-
Matth. xxvii, 20. ↩
-
Ezech. xxxiv, 4. ↩
-
Mich. iii, 3. ↩
-
Mich. iii, 3. ↩
-
Marc. xii, 40. ↩
-
Marc. xu, 40. ↩
-
Eccli. ix, 2. ↩
-
Apoc. iii, 17. ↩
-
Apoc. iii, 17. ↩
-
Jer. iii, 3. ↩
-
Prov. ii, 14. ↩
-
1 Thess. II, 5. ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
Judæ 14, 15. ↩
-
Sap. vi, 4-6. ↩
-
*palliola ↩
-
Josue xv- xix, passim. Cf. 1 Par. vn, 28, 29; vin, 12. ↩
-
Luc. vn, 17. ↩
-
Luc. viii, 17. ↩
-
Thren. w, 5. ↩
-
Thren. iv, 5. ↩
-
Ps. xxxvii, 6. ↩
-
Luc. xii, 35. ↩
-
Ephes. vi, 14. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Prov. xi, 6. ↩
-
II Tim. ii, 26. ↩
-
II Tim. ii, 26. ↩
-
Cant. v, 2. ↩
-
Eccl. xxxiv, 6. ↩
-
Marc. iv, 19. ↩
-
Eccle. ix, 18. ↩
-
Cant. vii, 1. ↩
-
Ephes. vi, 15. ↩
-
Thren. i, 4. ↩
-
Ibid. 1. ↩
-
Thren. ii, 10. ↩
Chapter 8 of 84