Articulus 6
EXPLANATIO MORALIS EORUM QUÆ IN ISTO PRIMO CAPITULO DICTA SUNT.
QUOD autem Dominus, quantum ad litteram, de Judæis ait, Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, moraliter seu tropologice intelligi potest de ingratis et reprobis Christianis: qui dicuntur filii, quia in fonte Baptismi in Christo renati sunt, et spirituale esse sortiti, sicut Apostolus protestatur:1 Quicumque
Lacuna: pp. 334–335 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. los meos; et quum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, id est peccatis. Quamdiu enim permanet homo in affectu peccandi et complacentia propriæ culpæ, non proponens firmiter emendare se ipsum, non exauditur de condigno. Propter quod scriptum est: Clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, sicut nequiter egerunt. Proverbiorum quoque primo Dominus ait: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent ad me, et non invenient me: eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint. Si ergo desideramus dona et sacrificia nostra exteriora Deo placere, si observantiam festivitatum nostrarum optamus ab eo acceptari, precesque nostras ab ipso exaudiri: conemur in primis observare divina præcepta, et mentem nostram purgare ab omni culpa, facientes illud quod monet Apostolus: Mundemus, inquiens, nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Unde in Job legitur: Si Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te.
Sed videtur huic quod dictum est, Quum multiplicaveritis orationem, non exaudiam, contrariari quod Christus ait apud Matthæum: Omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit. Et respondendum, quod hoc verum est de his qui petunt sicut petendum est, scilicet corde contrito et humiliato. Oratio enim humiliantis se, penetrat nubes.
Consequenter Dominus ait ad populum christianum: Lavamini a sordibus vitiorum, lacrimis pœnitentiæ et sacramento Confessionis: omnia namque in confessione lavantur. Mundi estote, vitando negligentias quotidianas et minuta peccata. Qui enim negligit modica, paulatim decidit.
Deinde quilibet justus considerans quanta fuerit olim sanctitas in Ecclesia, et quanta modo reperiatur in ea iniquitas, admirando dicere potest: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? id est, qualiter ipsa Ecclesia Christi, quæ est civitas Dei, nunc facta est meretrix, quantum ad multos spiritualiter fornicando per aversionem mentis suæ a Deo, quæ olim erat fidelis vita et verbis, et plena judicii discretionis, seu justæ retributionis? Justitia habitavit in ea, præcipue tempore Apostolorum, atque temporibus sanctorum episcoporum: sancti enim pastores populum sanctum habebant. Nunc autem homicidæ habitant in ea. Qui namque alios ædificare, et spiritualiter vivificare verbo moribusque deberent, econtrario (teste Hieronymo) sua pestifera vita, pravo exemplo, et impiis verbis, subjectos suos inficiunt, imo occidunt. Unde in Jeremia scribitur: Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est; et in Ecclesiastico: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et, qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea.
Heu, heu, heu! ad quantum lapsum venit hodierna die Ecclesia, propter reprobam vitam prælatorum! Ad quos pertinet quod in Ezechiele Dominus loquitur: Væ pastoribus qui pascebant semetipsos. Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lana operiebamini; et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis. Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor. Denique omnis qui odit fratrem suum, homicida est, secundum Joannem. Et, proh dolor! quam multi hujuscemodi homicidæ habitant in Ecclesia, etiam inter religiosos et clericos! Istis indignis prælatis, prædicatoribus, atque doctoribus dici potest quod sequitur: Argentum tuum versum est in scoriam: id est, doctrina seu prædicatio vestra infatuata est, reprehensibilisque effecta: quia, aut non docetis gregem vobis commissum, aut si docetis, vos ipsi non facitis quod aliis prædicatis. Vinum tuum mixtum est aqua: id est, increpatio, qua delinquentes debuistis juste et strenue increpare, dissoluta et laxa est fa-
Mich. m, 4.
Prov. 1, 28, 29.
II Cor. vii, 1.
Job vii, 5, 6.
Matth. vii, 8.
Eccli. xxxv, 21.
16
Ps. xxxi, 5; Prov. xxviii, 13.
Eccli. xix, 1.
21
Jer. x, 21.
Eccli. x, 2.
Ezech. xxxiv, 2, 3, 5.
I Joann. m, 15. cta. Quocontra ait Apostolus: Prædica verbum; insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.2 Qui ergo vigorem sacræ Scripturæ convertit ad gratiam, et loquendo potius quærit delectare quam corrigere audientes, hujus vinum mixtum est aqua, facitque contrarium Salvatori, qui convertit aquam in vinum. Principes tui infideles, socii furum. Hoc de malignis principibus, judicibus et prælatis dici potest, qui raptoribus et oppressoribus pauperum communicant, consentiunt, sive auxilium præbent. Omnes diligunt munera, quum sint avari.
Porro quod Dominus ait, Heu, ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis, timore et exhortatione magis indiget, quam expositione et disputatione. Quid enim tam metuendum, ut omnipotentis Dei hostem et inimicum exsistere, sicut in manus Dei viventis incidere, sicut in divino furore redargui, itemque audire Deum in nostris tormentis consolari? quemadmodum in Psalmo de injustis cantatur: Qui habitat in cœlis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos; tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Enitamur ergo Creatori altissimo obedire in omnibus, opus Dei reverenter peragere, coram eo sollicite ambulare, nostramque salutem cum metu, timore ac tremore operari, prout Apostolus exhortatur. Sic namque constituemur amici et filii Dei, et lætabitur Dominus benefaciens nobis, sicut apud Jeremiam fatetur: Lætabor super eis quum bene eis fecero.
Et convertam manum meam ad te, o Ecclesia militans, et excoquam ad purum scoriam tuam, id est, peccatorum tuorum rubiginem penitus emundabo. Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: id est, tales pastores, tales episcopos et rectores ac consules daturus sum tibi, quales erant successores Apostolorum in primitiva Ecclesia. Adhuc enim speratur Deus reformaturus esse Ecclesiam militantem, et ad pristinam sanctitatem reducturus esse eamdem: de quo multæ revelationes factæ creduntur. Post hæc vocaberis, o Ecclesia, civitas Justi, scilicet Dei, propter concordiam filiorum tuorum.
Sion, id est Ecclesia cœlestia speculans, in judicio justo redimetur sanguine et gratia Salvatoris, qui ait:3 Animam meam pono pro ovibus meis. Et reducent eam in justitia: id est, vicarii Christi, videlicet sancti pastores, reducent populum christianum ad Deum in vita justa: ipsi quippe sunt dispensatores cooperatoresque Dei. Scelestos autem seu sceleratos et impœnitentes, Christus æternaliter conteret et confundet: qui sunt et erunt velut quercus defluentibus foliis; quorum erit fortitudo ut favilla stuppæ, et opus quasi scintilla; et succendetur utrumque simul (secundum sensum in præcedenti articulo positum), quando Christus dicturus est eis: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum.4 Quomodo autem cetera nunc omissa, moraliter intelligi possint de populo novi Testamenti, seu Christianis, ex nunc præhabitis faciliter innotescit.5
Footnotes
Chapter 6 of 84