Articulus 11
EXPLANATIO CAPITULI QUARTI : ET APPREHENDENT SEPTEM MULIERES VIRUM UNUM.
DUM pulcherrimi atque potentes Judæorum fuerunt interfecti a Romanis sive Chaldæis, prout in præcedenti dicebatur capitulo; tunc propter defectum et paucitatem virorum, septem mulieres propriis viris orbatæ, apprehendent virum unum, ut fiat maritus earum. In veteri enim Testamento licuit uni viro plures uxores habere. Et ne vir unus renuat tot conjuges sumere, quasi non potens omnibus providere, ipsæ mulieres erunt dicentes ad virum : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, id est, nos ipsæ providebimus nobis, sufficientiamque victus et amictus habemus; tantummodo invocetur nomen tuum super nos, id est, hoc solum precamur, ut sis noster maritus, teque protectorem habeamus; aufer opprobrium nostrum, id est, a maledicto legis nos libera, auferendo a nobis sterilitatem, imprægnandoque nos.1 Moyses enim scripsit: Maledicta in Israel, quæ non reliquerit semen super terram.2 Istud ad litteram factum est, quando Judæis pro majori parte occisis, quidam remanserunt, ad quos feminæ confluxerunt, ut desponsarentur ab eis. Per septem autem, intelligi potest quæcumque feminarum istarum multitudo, eo quod septenarius sit numerus perfectionis.
In die illa, id est tempore quo ista evenient, erit germen Domini, id est Christus Filius Dei, in magnificentia et gloria, id est in magna operatione miraculorum, et in fama sublimi, atque in præclaro honore et maxima sublimitate. De isto germine Dominus ait:3 Ecce dies veniunt, et suscitabo David germen justum. Tempore enim quo a Romanis vastati sunt Judæi, videlicet post passionem dominicam, et etiam quando Christi Evangelium prædicabatur ubique, fiebant in nomine Christi innumerabilia signa, sicut et ipse prædixit: Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.4 Et colebatur Christus a mundo, tanquam verus Deus. Ideo subditur: et fructus terræ sublimis. Tunc enim fructus terræ, id est Filius Virginis gloriosæ (de qua cantamus in Psalmo, Terra nostra dabit fructum suum;5 et alibi, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem), fuit in cordibus Christianorum sublimis, imo sublimatus erat ad dexteram Patris, juxta illud:67 Videntibus illis, elevatus est;8 et ferebatur in cœlum, ut Lucas ait.9 De hujus fructu terræ dicitur: Benedictus fructus ventris tui. Porro ex his evidenter innotescit, quod ea quæ superius dicta sunt de vastitate et dejectione Judæorum, non sint intelligenda pro tempore captivitatis Babylonicæ: tunc namque nondum Christus erat incarnatus, et mundo evangelizatus, aut per miracula exaltatus. Et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel: id est, tempore isto post Christi passionem et glorificationem, erit spiritualis lætitia Judæis ad Christum conversis, videlicet sanctis Apostolis ceterisque discipulis: de quibus dicitur, Discipuli replebantur gaudio et Spiritu Sancto;10 item, Sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, et collaudabant Deum, habentes gratiam ad omnem plebem.11 Unde et Christus eis prædixit: Et vos nunc quidem tristitiam habetis, scilicet tempore passionis; iterum autem videbo vos, scilicet post resurrectionem, et gaudebit cor vestrum;12 et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Et erit: Omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, id est reliquiæ populi Israel, qui manebunt in vita gratiæ et in esse spirituali, ceteris propter infidelitatem spiritualiter aut etiam corporaliter mortuis, sanctus vocabitur, id est re et nomine Christianus. Non enim omnes, sancti vocabuntur, quia non omnes crediderunt in Christum; sed illi de quibus Paulus ait, Non repulit Deus plebem suam quam præscivit;13 et rursus, Tempore isto reliquiæ secundum electionem gratiæ14
Dei salvæ factæ sunt. De quibus iterum loquitur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.15 Ideo subditur: omnis qui scriptus est in vita, id est in libro vitæ seu prædestinationis æternæ, in Jerusalem, id est de habitatoribus Jerusalem. Talibus quippe ait Salvator:16 Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cœlis. Possumus autem per Sion et Jerusalem, intelligere vel ipsam urbem Jerusalem, montemque Sion, ubi habitavit primitiva Ecclesia; vel ipsam Ecclesiam, quæ appellatur Sion atque Jerusalem, per rationem superius traditam.
Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem de medio ejus. Hic ratio assignatur, cur prædicti, sancti vocabuntur: Si abluerit, id est, quia abluet, vel, quum abluerit Dominus sordes, id est peccata, filiarum Sion, id est reliquiarum istarum, seu populi Sion, ac filiorum Ecclesiæ, et sanguinem Jerusalem, id est opera sanguinea seu iniqua habitatorum Jerusalem, in spiritu judicii et17 spiritu ardoris, id est Spiritu Sancto, sive per operationem et gratiam Spiritus Sancti: qui est spiritus judicii, quoniam ipse inter reprobos et electos discernit, atque in omnibus verum judicium facit ac docet, quemadmodum Christus profitetur, dicendo: Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Dicitur quoque spiritus ardoris, quoniam ipse est amor et ignis divinus, corda electorum inflammans, vitiaque consumens. Abluit vero Dominus sordes et sanguinem populi sui in fonte Baptismatis. Unde quum Petro prædicante compuncti fuissent Judæi, dicentes, Viri fratres, quid faciemus? Petrus respondit: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, et accipietis donum Spiritus Sancti.18 Baptismus autem purgat virtute et gratia Spiritus Sancti, imo totius supersanctæ Trinitatis: quæ tamen purgatio attribuitur Spiritui Sancto. Propter quod Joannes Baptista dixit: Ille (scilicet Christus) baptizabit vos in Spiritu Sancto et igni. De hac ablutione et fonte Baptismi, in Zacharia scriptum est: In die illa erit fons patens domui David et habitatoribus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.19 Joelis quoque tertio: Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.20
Et creavit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte. Hic beatissimus Isaias ostendit effectum Baptismi. In Baptismo enim datur Spiritus Sanctus: in cujus signum, Christo baptizato, descendit Spiritus Sanctus in ipsum, ut habetur Lucæ tertio. Dicitur autem Spiritus Sanctus dari, quia gratia ejus infunditur.21 Apostolus quoque ait: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt; et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari. Quemadmodum itaque mare Rubrum erat figura Baptismi, sic columna nubis et ignis, quæ præcessit Judæos, erat figura gratiæ Spiritus Sancti, quæ in Baptismo confertur.22 Nam sicut columna illa ostendebat Judæis viam in nocte, in die autem protexit eos a solis fervore; sic gratia Spiritus Sancti ducit ac dirigit nos ad patriam paradisi cœlestis, ostendens nobis viam salutis in nocte sæculi hujus, defenditque nos contra concupiscentiæ ignem, omniumque tentationum fervorem.
Itaque ait: Et creavit Dominus, id est, tempore evangelicæ prædicationis creabit: ponit enim more prophetico præteritum pro futuro, quod tamen modo impletum est; super omnem locum montis Sion, id est super omnes Ecclesias, vel super ipsum locum montis Sion in Jerusalem constituti, et ubi invocatus est, id est, ubicumque fuerint fideles ipsum suppliciter invocantes; nubem, id est gratiam Spiritus Sancti, quæ dicitur nubes propter causas prætactas; per diem, id est toto tempore quo in fide Christi permanserint. Unde per Zachariam ait Dominus: Effundam, inquit, super domum David, id est Ecclesiam, spiritum gratiæ et precum.23 Et Christus in Evangelio loquitur:24 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum. Creabit quoque, hoc est, cordibus electorum infundet, et splendorem ignis, id est claritatem gratiæ cœlestis, seu divinæ dilectionis, flammantis, id est corda fidelium illustrantis, in nocte ignorantiæ atque peccati, seu adversitatis: ita ut neque adversis, nec prosperis elidantur, et impleatur in eis illud Psalmistæ, Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.25 De hujus ignis splendore ait Salvator:26 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?27 Hæc autem prius copiosiusque creavit Dominus super montem Sion in Jerusalem, quia in eo misit Apostolis Spiritum Sanctum in specie ignis.
Super omnem enim gloriam, id est ultra omnem excellentiam columnæ nubis et ignis, filiis Israel olim apparentis, protectio gratiæ Dei. Et tabernaculum, id est Ecclesia, de qua dicitur, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus;28 erit fidelibus in umbraculum diei, id est in refrigerium vitæ, ab æstu libidinis, et in securitatem et absconsionem, id est in tutelam et evasionem, a turbine adversitatis, et a pluvia temporalis prosperitatis.2930313233 Hoc est quod sanctus rex canit in Psalmo: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum;34 protexit me in abscondito tabernaculi sui. Gratia igitur Dei, et protectio Spiritus Sancti, est omni fideli umbraculum, securitas, atque absconsio ab universis periculis. Quantum præterea veritas excedit figuram, et anima carnem, tantum hæc nubes hæcque protectio transcendunt columnam nubis ac protectionem, Judæis olim in deserto concessas. Illa nubes corporea, corpora ab exteriori calore defendit; ista nubes spiritualis, animas Christianorum ab interiori læsione præservat. Ideoque in Psalmo cantatur: Obumbrasti super caput meum in die belli.35
Footnotes
-
Eccli. xxxiv, 6. ↩
-
Cf. Exod. xxiii, 26. ↩
-
Jer. xxiii, 5. ↩
-
Joann. xiv, 12. ↩
-
Ps. lxxxiv, 13. ↩
-
Act. i, 9. ↩
-
Is. xlv, 8. ↩
-
Luc. xxiv, 51. ↩
-
Luc. i, 42. ↩
-
Act. xiii, 52. ↩
-
Act. ii, 46, 47. ↩
-
Joann. xvi, 22. ↩
-
Rom. xi, 2. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Is. i, 9. ↩
-
Luc. x, 20. ↩
-
Luc. ii, 46, 47. ↩
-
Act. ii, 37, 38. ↩
-
Matth. m, 11. ↩
-
Joel m, 18. ↩
-
Luc. m, 22. ↩
-
1 Cor. x, 1, 2. ↩
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Matth. xviii, 20. ↩
-
Ps. cxx, 6. ↩
-
Joann. xvi, 13. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Apoc. xxi, 3. ↩
-
Luc. iii, 22. ↩
-
Joel iii, 18. ↩
-
Zach. xiii, 1. ↩
-
Matth. iii, 11. ↩
-
Act. ii, 37, 38. ↩
-
Ps. xxvi, 5. ↩
-
Ps. cxxxix, 8. ↩
Chapter 9 of 84