Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : CANTABO DILECTO MEO.

BEATISSIMUS insuper Propheta in præsenti capitulo redit ad describendum mala populi sui, id est culpas Judæorum, et pœnas pro culpis inflictas: agitque hoc, utens quadam parabola, comparando Synagogam vineæ diligenter excultæ, sed infructuosæ, et ait: Cantabo dilecto meo, id est Deo omnipotenti, super omnia diligendo: de quo Sponsa ait in Canticis, Ecce tu pulcher, dilecte mi, et decorus.1 Cantat autem Propheta canticum sequens dilecto suo, hoc est pro dilecto suo, quia in persona Dei hæc dicit. Vel, Dilecto meo, id est ad laudem et gloriam ejus. Canticum patruelis mei, id est carmen lugubre Christi, de eadem mecum stirpe procreandi, id est de tribu Juda, vineæ suæ, hoc est, quod ipse canit de vinea sua Synagoga. Cognovit enim Isaias in spiritu, quod Christus cantaturus erat canticum istud de populo Judæorum, qui nunc vinea appellatur. Nam, sicut scriptum est, Christus videns civitatem Jerusalem, flevit super eam, dicens: Quia si cognovisses et tu.2 Et denuo: Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, quemadmodum congregat gallina pullos suos sub alas, et noluisti?3 Nec mirum, si Isaias Christum nominet patruelem, quum

B Sponsa in Canticis eum nuncupet fratrem, dicendo: Quis mihi det te fratrem meum?4 Secundum aliam quoque translationem, quam allegat Hieronymus, appellat eum et fratruelem. Patruelis autem proprie dicitur filius patrui; fratruelis vero, filius fratris. Parabolam quoque, quam Isaias hic ponit de vinea, Christus in Evangelio eisdem pene verbis expressit, dum ait: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et maceriam circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis.5

Hoc igitur canticum canens Propheta, subjungit: Vinea facta est dilecto meo, id est, Synagoga consecrata est Deo, et populus Judæorum ad divinum cultum electus est, in cornu, id est in regno, filio olei, id est divinam misericordiam percipienti. Hæc enim vinea, regia potestate firmata erat, et habuit reges ac regnum, quibus Deus misericordiam magnam largitus est. Ideo regnum ejus dicitur filius olei, hoc est repletum misericordia Dei: quemadmodum aliquis appellatur inconstantiæ filius, id est inconstantia plenus. Vel, In cornu, id est in loco alto et forti, filio olei, id est olivis repleto, ex quibus oleum oritur : sicque vocatur locus iste filius olei, quasi plenus eo unde oleum generatur : sicut latro dicitur filius mortis, quia sceleribus plenus, pro quibus mors infertur. Fuit ergo hæc vinea in alto loco locata. Jerusalem namque, quæ erat principalis urbs ejus, sita erat in loco eminenti, quantum ad eam partem ubi erat templum atque regis palatium. Fuitque prope Jerusalem mons Oliveti, sic dictus propter copiam olivarum in eo nascentium.

Et sepivit eam, id est, Deus hanc vineam angelorum auxilio, et lege atque mandatis munivit. Sepivit quoque eam Patriarchis et Prophetis : qui erant muri seu sepes populi hujus, ne dæmones eam vorarent ; et lapides, id est impedimenta cultus divini, videlicet aras et idola ac populum Chananæorum, elegit, id est, collegit et jecit, ex ea, purgans eam a talibus. Vel sic : Lapides, id est homines sanctos, ex quibus construerentur muri supernæ Jerusalem, elegit ex ea, præservando eos a morte æterna. Et plantavit vineam electam, id est, præ ceteris gentibus præelegit hunc populum, sicut testatur : Ego te plantavi vineam electam. Jeremiæ quoque tertiodecimo : Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi domum Israel, ut esset mihi in populum, et in nomen, et laudem, et gloriam.6 Et ædificavit turrim, id est templum sublime, in medio ejus, videlicet in Jerusalem. Et torcular, id est altare, exstruxit in ea. Dicitur autem altare torcular, quia ad ipsum portabantur victimæ, sicut ad torcular uvæ. In ipso etiam effundebatur sanguis holocaustorum, sicut in torculari exprimitur liquor uvarum. Et exspectavit Deus ut vinea hæc faceret uvas, id est opera fructuosa et sancta ; et fecit labruscas, id est opera prava ac pessima, ad idololatriam declinando. Hinc per Jeremiam Dominus ait : Quomodo, inquit, conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?78910 Et alibi : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?11

Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate, id est, rectum judicium pronuntiate, inter me et vineam meam. Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci? quasi dicat : Tanta beneficia contuli populo huic, quod satis est, nec mihi imputari potest ejus malitia. An quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? id est, an hoc defuit beneficiis ei collatis, quod non longanimiter præstolabar emendationem ipsius? quasi dicat : Hoc ita non est, quoniam diu et multum clementer exspectavi pœnitentiam ejus. Unde per Jeremiam Dominus sæpius ait Judæis : Misi ad vos omnes servos meos Prophetas, de nocte consurgens, et dicens :12 Revertimini a vitiis vestris pessimis, et non audistis.

Et nunc ostendam vobis, o filii Israel et viri Juda, quid ego faciam vineæ meæ, id est, quam pœnam inducam populo huic propter tanta peccata. Auferam sepem ejus, id est angelicam defensionem, et erit in direptionem, id est, ab inimicis suis destruetur. Diruam maceriam ejus, id est, sanctos viros ei ultra non dabo, qui tanquam muri eam defendant : quia post Christi occisionem nullum habuerunt Prophetam in Judaismo manentem cum ipsis ; et erit in conculcationem, id est, ab exercitu adversariorum suorum calcabitur. Constat ergo, quod visibilibus atque invisibilibus hostibus populus Judæorum subjectus sit, ita quod dæmonum jugo subdantur, et Romanis deserviant. Ideo sequitur : Et ponam eam desertam, id est a gratia Dei relictam, et ab hostibus desolatam : Romani namque tulerunt ab eis locum et gentem.13 Hoc est quod Christus in Evangelio dicit : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta;14 itemque, Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.15 Non putabitur, id est, vinea ista spiritualiter ultra non adornabitur, ita quod superfluitates vitiorum abscindantur ab ea, et non fodietur, id est, non impinguabitur alimento gratiæ Dei ; sed erit inculta et sterilis, et ascendent super eam vepres et spinæ, id est passiones et vitia, tribulationes atque miseriæ : nam populus16

Judæorum malis pœnæ ac culpæ repletus est propter peccata in Christum commissa.

Omnia hæc in Daniele clarissime continentur his verbis: Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas;17 et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Et in Jeremia quoque scriptum est: Dabo eos in vexationem, et maledictionem, et stuporem, et sibilum, et opprobrium, eo quod non audierunt verba mea, dicit Dominus.18 Ezechiel autem comparat domum seu populum Israel viti arefactæ, quæ ad aliud nihil utilis est, nisi ut comburatur.19

Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. Lyra exponit hoc de nubibus aeris, ita quod prædictam Judæorum captivitatem secuta sit siccitas terræ. Melius vero exponitur de nubibus illis, de quibus cantatur: Et veritas tua usque ad nubes.20 Ait igitur Dominus: Et nubibus, id est Apostolis et eorum successoribus: de quibus infra habetur, Qui sunt isti, qui ut nubes volant?21 mandabo ne pluant super eam imbrem, id est, ne corda eorum irrigent et compluant verbo prædicationis, seu aqua sapientiæ salutaris. Quum enim Judæi post Christi ascensionem, contempsissent prædicationem Apostolorum, tandem Deo jubente reliquerunt Judæam Apostoli, et per totum mundum disseminaverunt Evangelium Christi. Unde Paulus loquitur ad Judæos: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis vitæ æternæ, ecce convertimur ad gentes:22 sic enim præcepit nobis Dominus.

Deinde Propheta exponit parabolam vineæ jam assumptam. Vinea enim Domini exercituum, domus Israel est, id est familia seu populus Judæorum: quoniam sicut vitem plantat, colit, impinguat agricola, sic Deus plebem Judæorum in terram promissionis locavit, beneficiis coluit, gratia fecundavit. Propterea apud Osee legitur: Vitis frondosa domus Israel, fructus adæquatus est ei.23 In libro quoque Psalmorum: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam.24 Et vir Juda germen delectabile ejus, id est, persona quæcumque de tribu Juda, est germen delectabile ejus, hoc est filius adoptivus, seu specialiter Deo gratus, ad gratiamve vocatus. Præcipue tamen per virum Juda, intelligendus est Christus, de tribu Juda natus. Advertendum vero, quod Israel et Juda sic differunt, quod populus super quem non regnavit rex de tribu David, vocatus est populus Israel, videlicet decem tribus; super quos vero regnavit rex de stirpe David, dicebantur Juda, seu populus Juda, utpote tribus Juda, et Benjamin, ac sacerdotalis. Et quia in populo isto ut communiter permansit cultus divinus, ceteris tribubus aureos vitulos adorantibus; ideo jam vir Juda dicitur germen delectabile ejus, qui protestatus est, Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.25 Nunc tamen per domum Israel, intelligitur totus populus Hebræorum.

Et exspectavi ut vinea ista faceret judicium, inter bonum et malum, verum ac falsum discernendo, propria vitia dijudicando, atque pro aliis justam sententiam proferendo; et ecce iniquitas in ea inventa est, non verum judicium. Exspectavi quoque ut faceret et justitiam, id est opera justa, quia hæc duo specialiter complacent mihi; et ecce clamor, id est, contentio in ea reperta est. Quocontra Paulus præcipit: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.26 Magna fuit iniquitas, magnusque clamor populi hujus contra Christum, quia dixerunt:27 In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia; et, Nos scimus quia hic homo peccator est;28 et, Sanguis ejus super nos et super filios nostros.29

Consequenter Propheta redarguit peccata populi Judæorum: tamen increpationes hic positæ, generaliter intelligi possunt de omnibus in quibus peccata nunc commemoranda reperiuntur. De avaritia igitur arguens eos, ait: Væ, id est, æterna damnatio debetur et imminet vobis, qui con- præsenti seu in futuro, et maxime quum fuerint in lacum gehennæ projecti; tunc incurvabitur homo ita damnatus, ab altitudine suæ elationis, et humiliabitur vir superbus in infernum retrusus, et oculi sublimium, id est præsumptuosorum, deprimentur, ne amplius ad alta ac vana adspirent. Unde Sophonias inquit: Ruinæ impiorum erunt, et disperdam eos a facie terræ.30 Et Sapientiæ quinto: Quid nobis profuit superbia? etc.; et subditur: Talia dixerunt hi, qui in inferno damnati sunt.31

Et exaltabitur, id est, sublimis esse cognoscetur, et summus esse apparebit, Dominus exercituum in judicio remunerationis, id est, per hoc quod de impiis justum judicium faciet; et Deus sanctus sanctificabitur, id est, ab omnibus sanctus, verus ac justus esse scietur, in justitia, id est in justa retributione, qua singulis sine personarum acceptione retribuet quod merentur. Ideo namque permisit Deus reprobos impia agere, quatenus in eorum justa damnatione semper reluceat divina justitia. Unde Dominus ait ad Pharaonem: Idcirco posui te, ut ostenderem in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.32

Et pascentur agni juxta ordinem suum: hoc est, quum injusti in populo Judæorum perierint, secundum modum prædictum;33 tunc agni, id est homines innocentes (de qualibus ait Salvator, Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos), pascentur corporali spiritualique cibo juxta ordinem suum, hoc est ordinate, secundum quod meruerunt:3435 sicut superius dictum est, Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis.36 Nam Judæis a Romano exercitu devastatis, Christiani qui erant in Terra sancta, sufficientiam habuerunt. Præmoniti quippe erant ab angelo egredi Judæam, regnumque Agrippæ intrare. Similiter accidit in captivitate Babylonica Jeremiæ et Baruch. Et deserta in ubertatem versa, id est terræ nascentia terræ Judæorum, quæ ante sterilis fuit, tempore captivitatis seu obsidionis, et postea facta est fructuosa; advenæ comedent, id est adversarii Judæorum, videlicet gentes, quas Romani posuerunt in terra Judæorum, expulsis seu interfectis ipsis Judæis.

Footnotes

  1. Cant. 1, 15. ↩

  2. Luc. xix, 41, 42. ↩

  3. Matth. xxiii, 37. ↩

  4. Cant. viii, 1. ↩

  5. Matth. xxi, 33. ↩

  6. Jer. xm, 11. ↩

  7. Jer. ii, 21. ↩

  8. Ibid. ii, 21. ↩

  9. Ibid. ii, 21. ↩

  10. Jer. ii, 21. ↩

  11. Jer. xi, 15. ↩

  12. Jer. XLIV, 4; XXV, 3-5. ↩

  13. Joann. xi, 48. ↩

  14. Matth. XXIII, 38. ↩

  15. Luc. XXI, 24. ↩

  16. Luc. xiii, 11. ↩

  17. Dan. IX, 26, 27. ↩

  18. Jer. XXIX, 18, 19. ↩

  19. Ezech. XV. ↩

  20. Ps. XXXV, 6. ↩

  21. Is. LX, 8. ↩

  22. Act. XIII, 46, 47. ↩

  23. Osee X, 1. ↩

  24. Ps. LXXIX, 9. ↩

  25. Prov. VIII, 31. ↩

  26. Ephes. IV, 31. ↩

  27. Luc. XI, 15. ↩

  28. Joann. IX, 24. ↩

  29. Matth. XXVII, 25. ↩

  30. Soph. 1, 3. ↩

  31. Sap. v, 14. ↩

  32. Exod. ix, 16. ↩

  33. Jer. xxxix, 11 et seq.; XL, 1 et seq. XLV, 5. ↩

  34. Sap. v, 8. ↩

  35. Luc. x, 3. ↩

  36. Is. 1, 19. ↩

Chapter 10 of 84