Articulus 13
PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS CAPITULI QUINTI.
VÆ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. His verbis redarguit sanctus Propheta impœnitentiam Judæorum, perseverantiamque in malo, et ait: Væ maledictionis æternæ vobis debetur, qui trahitis, id est continuatis, iniquitatem in funiculis vanitatis, id est colligatione seu connexione operationum inanium. Unum enim peccatum suo pondere trahit in aliud. Sicque Judæi ex uno facinore in aliud incidunt, et usque in hodiernam diem trahunt iniquitatem atque blasphemiam contra Christum: in funiculis quippe propriæ vanitatis seu præsumptionis. Unde in Jeremia habetur: Quare aversus est populus iste aversione contentiosa?1 Et per Ezechielem ait Dominus plebi Judæorum: Immunditia tua exsecrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis.2 Et quasi vinculum plaustri peccatum: id est, væ vobis, qui ex minoribus vitiis ad majora proceditis, et priorum criminum vinculis vos ipsos dure graviterque ligatis, quemadmodum plaustrum grossa chorda circumligatur.
Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus: id est, ex prædictis malis inciditis in culpam diffidentiæ, obstinationem perfidiæ, seu abnegationem divinæ providentiæ. Qui dicitis ad Prophetas seu Apostolos, futura supplicia vobis prænuntiantes: Festinet, et cito veniat opus ejus, id est, vindicta Dei quam nobis comminamini, cito accedat. Quasi dicant: Non timemus eam, quia nec credimus eam venturam. Unde derisorie dicunt: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus si vera sint quæ vaticinamini nobis. Et appropiet, et veniat consilium Sancti Israel, id est, quod Deus facere nobis cogitavit, nunc impleatur, et sciemus illud verum esse per experientiam: aliter enim non credimus. Dicitur autem Deus, Sanctus Israel, id est sanctificator plebis Israeliticæ. Tanta itaque fuit excæcatio Judæorum quorumdam temporibus captivitatis Babylonicæ atque Romanæ, ut vel Christum, vel providentiam Dei negarent, atque comminationes Prophetarum confictas atque fabulosas putarent. Propterea Ezechiel ait: Dixerunt, Reliquit Dominus terram, et non videt nos Dominus; et Sophonias, Non faciet Dominus bene, et non faciet male.34
Ezech. x, 9.
Soph. 1, 12.
Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, id est, opera virtuosa dicitis esse vitiosa, et econtrario, sicque mendaciter judicatis, impium justificando, et justum damnando; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, id est, verum dicitis esse falsum, et vice versa. Veritas namque est lux mentis, et falsitas mentis caligo est. Qui ergo inter verum et falsum non discernit, ponit lucem tenebras, et tenebras lucem. Ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum, id est, famulatum Dei ex sua natura suavem, convertitis in obsequium mundi; et opera in se tortuosa, punctiva, atque acerba, sicut sunt actus avaritiæ, iræ, superbiæ, præfertis operibus vere dulcissimis, scilicet orationi, contemplationi, dilectioni, ceterisque Dei obsequiis. Talibus ait Dominus: Mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contrista-
Ezech. xiii, 22. vi, et confortastis manus impii; rursusque, Interfecerunt animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt. Quocontra Dominus ait: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Ezech. xiii, 19.
Jer. xv, 19.
Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes, id est, qui proprio sensui nimis confiditis, et aliis vos præfertis, atque vos ipsos in divinis rebus ac humanis eruditos putatis, non qualitercumque, sed eminenter. Hinc etiam Paulus ad Romanos admonet: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Et alibi: Si quis putat se aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire. Sed et Salomon ait: Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
Rom. xii, 16.
1 Cor. viii, 2.
Prov. xxvi, 12.
Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, id est, potentia naturali vobis a Deo concessa, quatenus in bonis operibus eam exerceatis, abutimini ad vitia gulæ, miscentes vestris conviviis ebrietatem, et vini pocula magis quam fluenta sapientiæ diligitis. Unde in Ecclesiastico legitur: Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes. Et alibi: Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Hinc in Proverbiis legitur: Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; qui delectatur his, non erit sapiens. Et alibi Salomon loquitur: Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande; sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. His ergo væ mortis æternæ incumbit atque debetur, qui ex avaritia impium excusant, salvant, justificant, pervertentes judicium amore donorum; et qui justum condemnant, causam ejus pervertendo, ejusque opera sinistre interpretando. Quocontra Moyses :5
Eccli. xix, 2.
Ibid. xxxi, 22.
Prov. xx, 1.
Ibid. xiii, 29-32.
Sancti sacratissimis donis, dicentes cum sancto Propheta : Dominus regit me, et nihil mihi deerit;6 in loco pascuæ ibi me collocavit. Et deserta in ubertatem versa advenæ comedent : id est, legem atque Prophetas, a Judæis non spiritualiter, sed carnaliter intellectos, et prædicationem Apostolorum, cetera quoque dona divina populo Judæorum exhibita, sed contempta ac derelicta ab eis, gentiles ad fidem conversi spiritualiter manducaverunt, legem et Prophetas non superficialiter, sed mystice intelligendo, evangelicam prædicationem avide advertendo, gratiamque Christi a Judæis contemptam humiliter recipiendo. Hinc Dominus in Evangelio loquitur :7 Alii laboraverunt, et vos in laborem eorum intrastis.
Væ qui sapientes estis in oculis vestris. Videtur huic contrarium illud Apostoli : Et si imperitus sum sermone, sed non scientia;8 et rursus, Docentes, inquit, omnem hominem in omni sapientia.9 Et respondendum, quod nec Paulus, nec aliquis justus, dato quod sciat sibi a Domino sapientiam datam, est sapiens in oculis suis, quia non in se, sed in Domino gloriatur;10 nec sibi, sed Domino sapientiam suam adscribit; nec alios tanquam insipientes contemnit : imo se in se, et comparatione sui ad Deum, se ipsum insipientem arbitratur.
Ideo, id est propter mala prædicta, iratus est furor Domini in populum suum christianum. Et percussit eum, tradendo ipsum manibus adversariorum suorum. Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ. Sicut Hieronymus tangit, quidam exponunt hoc de vocatione gentium ad fidem : quæ utique ad fidem Christi velociter de omnibus finibus mundi accesserunt, elevato per Apostolorum doctrinam atque miracula signo crucis in omnibus partibus terræ. Verum quomodo huic sensui consonent quæ sequuntur, Hieronymus asserit se nescire.
Footnotes
Chapter 11 of 84