Articulus 15
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI : IN ANNO, ETC.
In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. In primo hujus libri capitulo, dixit se Isaias visionem Dei vidisse sub quatuor regibus, scilicet Ozia, Joathan, Achaz, et Ezechia.1 Omnia autem hucusque exposita, vidit in diebus Oziæ : quo mortuo, atque regnante filio ejus, justo videlicet Joathan, vidit quæ in isto describuntur capitulo. Ait enim : In anno quo mortuus est Ozias rex Juda : qui alio nomine dictus est Azarias, regnavitque quinquaginta duobus annis in Jerusalem.2 Qui quum thurificare in templo præsumpsisset, statim percussus est lepra, et habitavit in domo seorsum. Joathan vero filius ejus rexit palatium, et judicavit populum.3 Dicunt quoque nonnulli, quod annus iste quo mortuus fertur Ozias, et Dominus ab Isaia visus, non sit intelligendus de anno mortis qua separatur anima a corpore, sed de anno percussionis suæ : quæ dicitur mors, quia ex tunc separatus erat a populo, et quasi mortuus mundo.
Vidi, visione imaginaria ac intellectuali. Multis etenim modis fit visio prophetalis, videlicet : per infusionem intelligibilium specierum, sicut in David et Salomone; per impressionem sensibilium formarum, mediante sensu exteriori, quemadmodum Daniel vidit scripturam parietis, quam Balthasar viderat;4 per infusionem quoque luminis intellectualis, sicut in Joseph, qui somnium Pharaonis exposuit.5 Quarto vero fit per imaginarias formas a Deo impressas, vel a sensu receptas divinitus, tamen ad aliud quam ad ea quæ foris sunt, ordinatas : propter quod necesse est, talium formarum significationem intellectualem cognoscere ; aliter non esset prophetica visio, quoniam intelligentia est opus in visione.6 Hinc quoque in tali visione oportet fieri alienationem seu abstractionem a sensibilibus, ne apparitio referatur ad ea quæ exterius repræsentantur, sed ad ea quæ per talia significantur : quemadmodum Jeremias vidit ollam succensam, per quam intellexit significari incendium templi atque Jerusalem.7 Et hoc modo vidit Isaias jam Dominum, id est angelum in persona Domini. Non enim erat ipse Dominus, sed angelus apparens in ejus persona, secundum Dionysium secundo Cœlestis hierarchiæ capitulo : propter quod Dominus appellatur, sicut et angelus loquens cum Moyse, interdum angelus, interdum Dominus dicitur, ut patet in Exodo. Sedentem super solium excelsum et elevatum, id est in throno sublimi, seu alto quodam sedili. Apparuit enim in forma seu specie magni hominis, cujus solium videbatur esse in cœlo, scabellumque ejus erat in templo. Unde inferius ait : Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum ;89 et in Psalmo : Dominus in templo sancto suo; Dominus in cœlo sedes ejus. Idcirco Hieronymus dicit, quod Dominus videbatur ab Isaia in templo quod Ozias polluerat, usurpando scilicet officium sacerdotale, videlicet in templo a Salomone ædificato. De quo subditur : et plena erat domus a majestate ejus, id est effectu divinæ majestatis : quia ab ea refulsit claritas magna, domum implens atque illustrans. Et ea quæ sub ipso erant, replebant templum, id est, vestimenta dependentia, quibus Dominus videbatur indutus, templum prædictum impleverunt. Apparuit nempe in habitu regis longo ac dependente. Unde Theodotio ac Symmachus ita transtulerunt : Et quæ sub pedibus ejus erant, implebant templum. In Hebræo autem sic dicitur : Et oræ ejus replebant templum, id est, fimbriæ vestium ejus usque ad templi pavimentum descenderant.
Apparuit autem Dominus in forma hominis sedentis, secundum quosdam quoniam sedere spectat ad judicantem : hæc autem apparitio facta fuit ad puniendum peccatum Oziæ, proferendo contra eum sententiam. Secundum hæc vero dicere oporteret, quod tempore hujus visionis Ozias necdum defunctus fuisset, nisi secundum sensum prætactum. Certius ergo dici potest, quod in forma sedentis apparuit ad designandam regiam dignitatem, ac judicariam potestatem ipsius; et etiam quia in hac visione judicavit ac condemnavit populum Judæorum futurum. Denique sæpe legitur Dominus apparuisse sanctis Prophetis in specie hominis et forma sedentis. Daniel enim : Adspiciebam, inquit,
Dan. vii, 9. donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Ezechiel quoque vidit Dominum in specie hominis sedentis super Cherubim; et a lumbis ejus ac deorsum erat quasi ignis; a lumbis vero ejus et sursum, quasi adspectus splendoris, ut visio electri :1011 sicut in Ezechiele innuitur. Sed et Michæas propheta, filius Jemla, ait :12 Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris.
Apparuit autem Dominus Isaiæ in humana effigie, ad insinuandum quod assumpturus erat naturam humanam. Et quia incarnatio facta est in persona Filii, non Patris, aut Spiritus Sancti, idcirco hoc loco per Dominum datur intelligi Filius Dei, scilicet Christus. Propter quod Joannes evangelista, quum allegasset verba hujus capituli, addidit, Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo :13 nec dubium quin Christum significet. Sed obviare videtur, quod Paulus ait obstinatis perfidisque Judæis. Allegans enim verba Isaiæ hoc loco contenta, sic orsus est :14 Be-15
Lacuna: pp. 372–373 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. incomprehensibilitas humanæ generationis seu incarnationis in Domino Salvatore.
Denique si textus talis esse dicatur, Duabus velabant faciem suam, et duabus velabant pedes suos : dicere possumus, quod Seraphim facies suas velant, quasi non audentes Deum respicere : ad designandum, quod nec volunt, nec valent divinæ majestatis profunditatem scrutari. Velant quoque et pedes suos, quoniam secundum divinissimum ac sanctissimum Dionysium, angeli sancti nequaquam præsumunt aliquid agere, vel in aliquid se movere, nisi sicut divinitus eis præfixum est atque ostensum. Pedes suos itaque velant, id est, se ipsos a gressu ac opere prohibent, nisi prout Deus eis præstiterit.
Et duabus volabant, id est, per duas medias alas ad omnia divina obsequia promptissime ferebantur, ascendendo ad superiora, et descendendo ad nostra solatia inferioraque ista juxta Dei imperium, non quod angeli in propria natura habeant alas, aut eis indigeant.
Et clamabant alter ad alterum, id est unus ad alium, se invicem ad laudem Dei hortantes, et dicebant : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum, id est angelorum, cœlestiumque virtutum et omnium agminum. Deus enim sublimis et benedictus, essentialiter sanctus est, et essentia ejus est sanctitas supersubstantialis, pura ac infinita, omnis puritatis, æquitatis ac sanctitatis origo, causa, vigor atque mensura. Sanctum namque vocatur, quod omni macula caret, omnique perfectione relucet : quod certum est Deo perfectissime convenire. Clamant autem ter, Sanctus, ad insinuandum summæ Trinitatis mysterium, scilicet quod in Deo sit trinitas Personarum. Singulariter vero adjiciunt, Dominus Deus exercituum, ad innuendum quod in hac Trinitate perseveret unitas identitasque essentiæ. Judæi tamen affirmant ideo ter dici, Sanctus, ut sanctitas Dei evidentius exprimatur et collaudetur : sicut propter majorem expressionem Jeremias ait : Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes, Templum Domini, templum Domini, templum Domini est;161718 itemque, Terra, terra, terra, audi verbum Domini. Quamvis autem replicatio talis aliquando fiat propter expressionem seu exhortationem majorem, credendum est tamen, in Scripturis veteris Testamenti per hujusmodi trinam replicationem nominum divinorum, insinuari trinitatem Personarum in Deo, sicut dum ait Psalmista :19 Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Zacharias quoque ait : Dixit Dominus ad Satan :20 Increpet Dominus in te, Satan; et increpet Dominus in te. Quod autem istud sit carmen angelicum ac Beatorum, patet ex eo quod in Apocalypsi ait Joannes : Requiem non habebant, die ac nocte dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens.
Plena est omnis terra gloria ejus.21 Hoc tripliciter intelligi potest. Primo sic : Plena est omnis terra, id est habitantes in terra, gloria ejus, id est clara Dei notitia cum laude ipsius. Unde inferius scribitur : Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.22 Post Christi quippe adventum, repletus est totus mundus evangelica apostolicaque doctrina. Secundo sic : Plena est omnis terra gloria ejus, id est, majestate divina omnia implente, quemadmodum in Jeremia legitur :23 Numquid non cœlum et terram ego impleo, dicit Dominus ? Tertio sic : Plena est omnis terra gloria ejus, id est participatione divinæ perfectionis, et gloriosis et excellentibus Dei effectibus, scilicet magnis prodigiis, præclaris miraculis, variis donis : imo in universis aliquid divinæ perfectioninis ac bonitatis resplendet. Hinc Dominus ad Moysen loquitur :24 Vivo ego, et implebitur gloria Domini omnis terra. Et hunc sensum puto nunc magis ad propositum.
Mystice per duo Seraphim, duo testamenta signantur, videlicet vetus ac novum Testamentum, quæ nos in Dei amoris ardore incendunt. Dicuntur sex alas habere, quoniam ad contemplationem operum sex dierum nos elevant. Stant quoque juxta25
Dominum, quia in ipsum respiciunt, et de ipso loquuntur. Velant etiam vultum ac pedes Domini, quoniam multa sub tegumento et obscuritate de Deitatis natura et Christi incarnatione describunt. Clamant insuper, Sanctus, Sanctus, Sanctus, quoniam Trinitatis mysterium demonstrare conantur, et complectuntur. — Elucescit autem ex his, eum vehementer errasse, qui hoc loco per duo Seraphim, Filium et Spiritum Sanctum intelligit, præcipue quum evangelista Joannes Filium dicat visum in majestate regnantem, et Paulus Spiritum Sanctum dicat esse locutum.2627
Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis. Ad litteram, movebantur, hoc est, videbantur moveri, parietes templi, et per consequens superliminaria ipsorum, a voce clamantis, videlicet Seraphim Deum laudantis, vel proferentis sententiam contra Oziam seu populum Judæorum: quæ commotio significavit indignationem Dei contra iniquos, vel fortitudinem vocis divinæ sive angelicæ. Quidam vero exponunt hanc commotionem de terræ motu sub Ozia facto, de quo in Zacharia scriptum est: Et fugietis sicut fugistis a facie terræ motus in diebus Oziæ regis Juda.28 Quando enim ille percussus est, factus est terræ motus magnus in templo, ex quo moti sunt parietes templi, et superliminaria cardinum circa terram. Et domus repleta est fumo: id est, templum in quo visio ista ostensa est Isaiæ, fumo implebatur. Per quod Judæi intelligunt, templum fuisse impletum thymiamate seu incenso, propter adventum divinæ præsentiæ. Alii dicunt, per hoc significatum fuisse incendium templi ac Jerusalem a Chaldæis. Hieronymus vero dicit templum fumo impletum, ad designandum tenebras ignorantiæ Judæorum: qui, quum tota terra impleta esset gloria Christi, in errore perfidiæ permanserunt.
Spiritualiter quoque locus iste exponitur: Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis: quoniam Seraphim ter Sanctus clamantibus, et Christi Apostolis in toto orbe mysterium beatissimæ Trinitatis prædicantibus, quando passionem Salvatoris, et gloriam resurgentis totus jam mundus cognoscere cœpit, mox mota, sublata, atque destructa sunt superliminaria templi. Secundo, omnes cardines conciderunt, quemadmodum Christus prædixit: Relinquetur vobis domus vestra deserta.29 Nam et Romani quadragesimo secundo anno post Christi passionem, templum atque Jerusalem incenderunt. Itaque, postquam terra repleta est gloria Salvatoris, domus et Synagoga Judæorum repleta est fumo caliginosæ cæcitatis.
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutis labiis ego sum. Consuetudo Sanctorum est, tunc se potissime humiliare, quando divinæ sanctitatis, majestatis seu perfectionis magnitudinem intuentur seu experiuntur, et quasi præsentialiter Dominum vident: tunc enim comparatione Dei se nihil esse perpendunt; quumque divinam sapientiam ac sanctitatem considerant, se ipsos immundos et insipientes esse fatentur. Unde Abraham: Loquar, inquit, ad Dominum, quum sim pulvis et cinis.30 Job quoque loquens cum Domino: Insipienter, ait, locutus sum: idcirco me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.31 Et tamen Job ante testatus est: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea.32 Sed nondum viderat Dominum. Quemadmodum postea Jeremias etiam, quum audisset Dominum sibi loquentem, clamavit: A, a, a, Domine Deus, ecce ne scio loqui.33
Simili modo Isaias Dominum contemplatus, atque angelico cantico delectatus, imperfectionem suam deplangit, dicendo: Væ mihi, quia tacui ab his quæ dicere debui. Sicque incurrit peccatum omissionis, quantum ad linguam, non observans illud Ecclesiastæ: Tempus loquendi, et tempus tacendi.34 Tacuit autem Isaias inordinate, quando regem Oziam de sua præsumptione non satis audacter corripuit. Vel tacuisse se dicit, quia non jugiter laudibus Dei se intendisse consideravit. Quia vir pollutis labiis ego sum : id est, non ideo solum væ mihi est quoniam tacui, peccando per omissionem, sed etiam quia vir pollutis labiis ego sum, id est, per linguam peccavi, loquendo quæ erant tacenda, vel non satis devote atque intente Deum laudando labiis meis : quoniam in medio populi polluta labia habentis habitavit, sicut subjungit. Et in medio populi polluta labia habentis, videlicet Judæorum, qui erant præsumptuosi, mendaces, sive blasphemi, ego habito. Ideo male cavere poterat, quin interdum loquendo excesserit. In multis enim offendimus omnes, et linguam nemo domare potest, prout Jacobus loquitur. Si autem ita non fuit in Isaia, tunc dicit se labiis pollutum, solum propter peccatum omissionis. Ideoque indignum se profitetur visione divina, quam modo descripsit. Propter quod subditur : et regem Dominum exercituum in solio elevato sedentem, videlicet angelum in ejus persona, vidi visione imaginaria oculis meis interioribus ac intellectualibus. Quod enim per similitudines in virtute imaginativa formatas vidit, intellectualiter recognovit. Tanquam dicat : Quum sim peccato obnoxius, tam sublimi visione dignus non fui. Et simili modo Gedeon dixit :35 Heu! mi Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
Footnotes
-
Is. 1, 1. ↩
-
IV Reg. xv, 1, 2; ↩
-
II Par. xxvi, 1, 16-21. ↩
-
Dan. v, 25-28. ↩
-
Gen. xli, 25 et seq. ↩
-
Dan. x, 1. ↩
-
Jer. 1, 13-16. ↩
-
Is. lxvi, 1. ↩
-
Ps. x, 5. ↩
-
Ezech. viii, 2; x, 1. ↩
-
Exod. xxiii, 21, 22. ↩
-
III Reg. xxii, 8, 19. ↩
-
Joann. xii, 41. ↩
-
Act. xxviii, 25, 26. ↩
-
Jer. i, 13-16. ↩
-
Jer. vii, 4. ↩
-
Jer. xxii, 29. ↩
-
Jer. vii, 4. ↩
-
Ps. LXVI, 7, 8. ↩
-
Zach. III, 2. ↩
-
Apoc. IV, 8. ↩
-
Is. XI, 9. ↩
-
Jer. xiii, 24. ↩
-
Num. XIV, 21. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
Act. xxviii, 25. ↩
-
Joann. xii, 41; ↩
-
Zach. xiv, 5. ↩
-
Matth. xxiii, 38. ↩
-
Gen. xviii, 27. ↩
-
Job xlii, 3, 6. ↩
-
Job xxvii, 6. ↩
-
Jer. i, 6. ↩
-
Eccle. m, 7. ↩
-
*Judic. VI, 22.* ↩
Chapter 12 of 84