Skip to the text

Articulus 16

PROSECUTIO ELUCIDATIONIS EJUSDEM CAPITULI SEXTI.

CONSEQUENTER sanctus Isaias suam purgationem describit.1 Et volavit, id est, festinanter Deo jubente accessit, ad me unus de Seraphim, stantibus super templum juxta Dominum. Videtur autem Hieronymus hoc loco potius sentire, quod non erant dumtaxat duo Seraphim, sed plures angeli sic vocati, quia hoc convenit multitudini angelorum, quæ ad Dei obsequium semper parata est. Et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Quoniam visio ista in templo ostensa est, ideo Isaias asserit, Seraphim ad se volantem abstulisse de altari holocaustorum (in quo erat ignis perpetuus, habens semper in se prunas seu carbones ignitos) calculum, id est prunam ardentem, forcipe, id est cum quodam instrumento sacerdotali, quo circa altare utebantur sacerdotes. Hunc itaque calculum forcipe de altari ablatum, portavit unus de Seraphim ad Isaiam, tangens os ejus, sicut subjungit. Et tetigit os meum cum calculo illo, ad designandum consumptionem et expurgationem peccati labiorum meorum. Et dixit : Ecce tetigi hoc calculo labia tua, et auferetur iniquitas tua, non a me, sed a Domino, qui solus potest peccata dimittere; ego autem non purgo te, nisi instrumentaliter. Et peccatum tuum mundabitur, id est, tu per gratiæ infusionem seu perfectionem a peccato tuo mundaberis.

Verumtamen advertendum, quod calculus multa significat; potestque loco præsenti non solum carbonem ignitum, sed et carbunculum importare, qui est lapis flammei coloris, propter quod igneus appellatur. Unde Septuaginta interpretes transtulerunt, Et in manu ejus carbunculus :2 per quem gratia Dei, seu donum prophetiæ figuratur. Per hoc ergo, quod Isaias imaginaria visione conspexit angelum sumere calculum de altari templi, illumque manu sua portare ad se, et tangere labia sua, eaque mundare, significabatur quod angelus portavit ad Isaiam donum cœleste, seu gratiam prophetalem, quam Deo præstante tulit de altari illo cœlesti, de quo in Apocalypsi inducitur:3 Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei. Hoc sublime altare carbunculis, id est igneis donis Spiritus Sancti peccata purgantibus, plenum est. Unde quæ hic de altari ac calculo et forcipe introducuntur, non materialiter, sed spiritualiter intelligenda sunt: fiebant enim secundum imaginariæ visionis apparitionem.

Et audivi vocem Domini, dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Dominus, qui sedebat in sede excelsa, juxta quem Seraphim stabant, audiente Isaia interiori auditu, quasi cum angelis loquens sciscitabatur, non ex ignorantia, sed ut Isaiæ officium legationis convenienter injungeret: Quem mittam, videlicet ad populum Juda atque Jerusalem? Et quis ibit nobis? Per hoc quod Dominus pluraliter ait, Nobis, innuitur mysterium Trinitatis, cujus opera ad extra sunt indivisa. Unde Domino præcipiente, imperat Trinitas. Et quamvis persona Filii loquatur, tamen propter summæ ac sanctæ Trinitatis inseparabilitatem, dicit pluraliter, Nobis. Et simili modo scriptum est:4 Dixit Dominus Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Consequenter describitur, quomodo Isaias se obtulit ad obsequium Dei. Et dixi, id est, Domino respondi: Ecce ego præsto sum, mitte me. Hæc promptitudo beatissimi Isaiæ, qua se mox obtulit ad officium prædicationis legationisque divinæ, imo ad actum pastoralem, non ex præsumptione, sed discretione; non ex vanitate, sed caritate; non ex superbia, sed ex vera obedientia, emanavit, præsertim quoniam vidit se purgatum a vitio, et dispositum ad tantum obsequium. Jeremias tamen tale ministerium humiliter recusavit, dicendo: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui.5 Moyses quoque multas rationes adduxit, ne mitteretur ad regem Ægypti ac filios Israel, sicut in Exodo legitur.6 Itaque tam Isaiæ promptitudo, quam Jeremiæ ac

Moysis abnegatio, laudabilis exstitit: quoniam ex bono fonte, seu vera virtute, quamvis diversa, processit. Et simile aliquid in Evangelio recitatur. Centurio namque Christum domo recipere non audebat ex humilitate, quem Zachæus gaudens suscepit ex magna dilectione.78 Non igitur Isaiæ promptitudo trahenda est in imitationis exemplum, nisi a perfectis, qui pie præsumere possunt se purgatos esse a Domino.

Et dixit Dominus ad me: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. Hoc quod Dominus per Isaiam annuntiat populo Judæorum, ut non intelligant neque cognoscant quæ eis dicuntur, intelligendum est per modum propheticæ denuntiationis, qua prædicuntur mala futura; non per modum præcepti seu exhortationis, ut ita se habeant. Ait ergo: Audite audientes, hoc est, o Judæi qui aures corporis ad audiendum habetis, audite quæ dico, et nolite intelligere, id est, ea non intelligetis; et videte visionem, id est, prophetiam adspicite, et dicta Prophetarum perlegite, et nolite cognoscere, id est, ea non cognoscetis per sanum intellectum. Quod autem iste sit sensus, patet ex translatione Septuaginta interpretum, qua utitur Lucas, quæ talis est:9 Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non perspicietis.

Quæ autem sequuntur, Excæca cor populi hujus, etc., uno modo possunt esse verba Dei ad Isaiam; eritque sensus: Excæca, id est, excæcandum prænuntia, cor, id est intellectum, populi hujus; et aures ejus, præsertim interiores, aggrava, id est, aggravandas præloquere, ita quod verbum Dei neque libenter neque salubriter audient; et oculos ejus mentales claude, id est, claudendos edissere, ita quod lumen gratiæ eos introire non poterit; ne forte videat, scilicet veritatem, oculis suis intellectualibus, et auribus suis, videlicet auribus cordis, audiat, id est, audiendo obediat, et corde suo intelligat spiritualiter Prophequæ projecit fructus suos :10 quo significatur populus Judæorum deprædari debere, quemadmodum dictum est. Semen sanctum erit id, quod steterit in ea : id est, ex Judaismo ad Christum conversi, qui in terra Judææ manere permissi sunt, Judæis expulsis, sancti ac vere fideles fuerunt : imo universi qui fide et opere in Ecclesia permanent, sancti vocantur. Post captivitates enim præfatas semen Christi, id est filii sanctæ matris Ecclesiæ, qui sunt veri Israelitæ, terram promissionis possedit.

Footnotes

  1. Jacob. iii, 2, 8. ↩

  2. *Lev. VI, 12, 13.* ↩

  3. Apoc. vi, 9. ↩

  4. Gen. 1, 26. ↩

  5. Jer. 1, 6. ↩

  6. Exod. vii, 11, 13; iv, 1, 10, 13. ↩

  7. Luc. xix, 6. ↩

  8. Matth. viii, 8. ↩

  9. Act. xxviii, 26. ↩

  10. Exod. iii, 11, 13; iv, 1, 10, 13. ↩

Chapter 13 of 84