Articulus 17
EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMI : ET FACTUM EST IN DIEBUS ACHAZ.
Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ1 rex Israel, in Jerusalem, ad præliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam.2 In primo sciendum, quod sicut secundo Paralipomenon legitur, Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israel, semel ascenderunt seorsum in Judæam et contra Jerusalem, et victus est Achaz cum populo suo a quolibet regum istorum seorsum : in tantum quod Rasin rex Syriæ multos de regno Juda transtulit in Damascum; et alio quodam tempore Phacee rex Israel, scilicet decem tribuum, interfecit uno die centum viginti millia hominum bellatorum de Juda.3 De isto autem prælio Isaias non loquitur, sed de illo quod accidit quando hi duo reges, propter triumphum præhabitum, animati sunt rursus intrare Judæam, et inito pacto, simul venerunt in Jerusalem, id est contra Jerusalem. De isto Isaias nunc tractat, quatenus ex occasione descriptionis misericordissimæ liberationis a Deo exhibitæ impio regi Achaz et populo ejus, describat mysterium redemptionis humanæ factæ per Christum, de cujus adventu ac necessitate in isto capitulo loquitur.
Et nuntiaverunt quidam, ad quos rumor iste devenit, domui David, id est regi Achaz, ejusque cognatis de stirpe David progenitis, dicentes : Requievit Syria, id est, Rasin rex Syriæ innixus est, super Ephraim, id est super regem Israel : cujus regnum dicitur Ephraim, quoniam primus rex Israel, puta Jeroboam filius Nabat, et communiter alii reges Israel, erant de tribu Ephraim filii Joseph.4 Tanquam dicerent : Rex Syriæ confœderatus est regi Israel atque de ejus adjutorio sperat. Et commotum est cor ejus, scilicet Achaz, et cor populi ejus magno timore, sicut moventur ligna silvarum a facie, id est ab impetu atque præsentia, venti, qui ligna hinc inde impellit et jactat. Qui enim non sperat in Domino, cito terretur, et arundini vento agitatæ assimilatur;5 justus vero quasi leo confidens absque terrore erit. Achaz itaque et populus ejus, quoniam a quolibet horum regum per se victi fuerunt, desperabant se posse ambobus adunatis resistere : ideo vehementer territi erant.
Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis. Misertus Dominus populo Juda, mittit ad regem Achaz, Isaiam et filium ejus Jasub, asserens quod inventurus sit eum, scilicet Achaz regem, juxta extremum (id est superiorem seu ultimum) locum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis, id est in itinere illo quo itur ad agrum in quo fullones pannos in piscina lotos siccabant. Erant autem in Jerusalem duæ piscinæ, in quibus aquæ colligebantur, videlicet superior atque inferior. Fluxitque aqua de una in aliam, ut aliqui asserunt. Porro ex hoc quod Dominus ait ad Isaiam, Egredere tu et qui derelictus est Jasub filius tuus, quidam affirmant Isaiam duos filios habuisse : quorum unus, quia minus quam concupivit, a rege Juda honorabatur (quum tamen esset consanguineus ejus, quoniam Isaias de regia fuerat stirpe), idcirco a patre suo Isaia ac populo Judæorum recedens, regi Assyriorum adhæsit. Et dicunt quod filius iste fuerat Rabsaces, quem tempore Ezechiæ optimi regis, Sennacherib rex Assyriorum misit in Jerusalem, sicut inferius scribitur.67 Hieronymus vero aliam, et quasi mysticam rationem assignat, cur Jasub cum patre suo Isaia ire præcipitur. Jasub equidem interpretatur reliquus, seu convertens, vel reversus, ut alii dicunt. Per hoc ergo quod Jasub cum Isaia proficiscitur, designatur quod populus Juda de manibus prædictorum regum eruendus, vel ex admonitione Isaiæ ad Deum per pœnitentiam reversurus, deberet esse securus cum Isaia, et ei tanquam patri adhærere.
Et dices tu, Isaia, ad eum, scilicet regem Achaz : Vide ut sileas, id est, quietus esto, neque prorumpas in desperationis aut diffidentiæ verba; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis, id est turbis seu exercitibus, prædictos duos reges sequentibus : caudis, inquam, titionum fumigantium istorum, hoc est regum jam præfatorum : qui titiones fumigantes dicuntur, quoniam sicut flamma exstincta titiones modico tempore fumigant, moxque deficiunt; sic gloria, potestas et regnum istorum, in brevi exterminanda fuerunt. Nam Theglathphalasar rex Assyriorum, adhuc vivente Achaz, intravit Damascum, et Rasin regem Syriæ interfecit, populumque ipsius transtulit Cyrenen.8 Osee etiam filius Ela, insidiose interfecit Phacee filium Romeliæ, et regnavit pro eo :9 qui nono regni sui anno10 vinctus et incarceratus est a Salmanasar rege Assyriorum, qui et filios Israel transtulit in terram Medorum, ut habetur quarto Regum.1112 Itaque, ne timeas a caudis istorum titionum, in ira furoris, hoc est propter iram furibundam, Rasin regis Syriæ et Phacee filii Romeliæ. Quasi dicat : Non terrearis propter impetum iræ, quo disponunt venire adversus te. Eo quod consilium inierit contra te Syria, id est Rasin rex Syriæ ejusque populus, malum, id est injustum et asperum, et Ephraim, id est populus Israel, et filius Romeliæ rex ejus, dicentes :13 Ascendamus ad Judam, id est contra urbes ac populum Judæorum, et suscitemus eum a quiete et pace quam habet, ipsum turbando, et avellamus eum de proprio loco ad nos, subdendo eum nostro imperio; et ponamus regem in medio ejus, id est in terra ac populo ejus, filium Tabeel, ut nobis deserviat sub tributo, aut alio modo.
Hæc dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud, id est, tale consilium non sortietur effectum. Sed caput Syriæ Damascus, id est, interim, scilicet usque devastationem Syriæ, Damascus erit caput atque metropolis urbium Syriæ; et caput, id est princeps seu rex, Damasci, erit interim Rasin. Et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim, id est decem tribus (quæ Ephraim appellantur, propter causam jam præhabitam), esse populus : id est, post tot annos vel occidetur, vel de propria terra transferetur, et regnum ejus cessabit. Quomodo autem computandi sint hi anni, videndum est. Non enim numerari possunt ab eo tempore, quo Isaias ista locutus est regi Achaz. Duodecimo namque anno regis Achaz regnavit Osee super Israel novem annis.1415 Achaz autem regnavit sedecim annis.16 Post cujus mortem regnavit Osee quinque annis : quibus expletis captus est ipse, et Ephraim partim occisus, partimque translatus est. Advertendum ergo, sicut Hieronymus recitat, quod Hebræi hos annos computare incipiunt a tempore Amos prophetæ, qui primo prophetavit contra Israel, dicens :17 Israel ca18
Lacuna: pp. 382–383 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. vocabitur nomen ejus Emmanuel. Secundum evangelicam veritatem, apostolicamque doctrinam, locus iste difficultatem non habet: quia ut est in Matthæo, ista prophetia de Christi conceptione in Virgine gloriosa, sacrosancta, et in æternum intemerata ac benedicta Maria, impleta est:19 quando videlicet (ut habetur apud Lucam) missus est Gabriel angelus a Deo ad virginem, cujus nomen Maria, dicens ad eam:20 Ecce concipies in utero et paries filium. Tunc namque completum est illud novum, de quo in Jeremia legitur:21 Novum creavit Dominus super terram, Femina circumdabit virum. Tuncque implevit Dominus quod per Zachariam prædixit: Ecce ego adducam servum meum Orientem, videlicet Christum; et cælabo sculpturam22 ejus, id est, corpus ejus in utero virgineæ Genitricis supernaturali modo formabo. Vocatus est autem Christus a cunctis fidelibus Emmanuel, id est nobiscum Deus. Ipse namque in una persona est Deus et homo.
Sed quia Judæi contra nos in isto capitulo multipliciter agunt*, immorari oportet paulisper loco præsenti.23 Primo ergo objiciunt nobis, quod nostra translatio vitiosa sit, et evangelista Matthæus falso alleget: quoniam in Hebræo non habetur, Ecce virgo concipiet; sed, Ecce adolescentula concipiet. Adolescentula autem est nomen commune virgini et corruptæ. — Præterea signum præcedit signatum. Quum ergo conceptio Christi post multos annos secuta est liberationem regni Juda a regibus Syriæ atque Samariæ, non potuit esse signum ab Isaia prædictum pro liberatione regni Juda jam dicta. — Insuper in Hebræo habetur, Et vocabit (videlicet adolescentula) nomen ejus Emmanuel. Maria autem non vocavit Filium suum Emmanuel, sed Jesum. — Denique de puero isto subjungitur: Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Christus autem ab exordio suæ conceptionis, plenus fuit scientia discernendi inter bonum et malum. Non ergo comedit butyrum et mel, ut sciret reprobare malum, et eligere bonum. — Et rursus de filio isto subjicitur: Antequam sciat vocare patrem et matrem. Talis et tanta ignorantia non erat in Christo, qui utique a principio suæ conceptionis, plenus fuit non solum omni scientia, sed omnium quoque linguarum notitia: habuit namque gratias gratis datas.*
Sed ad ista atque similia sancti doctores diligenter, imo plenissime responderunt. Ad primum ergo dicendum, quod evangelista Matthæus magis allegat sensum, quam verba; et nostra translatio hoc loco potius transtulit sensum e sensu, quam verbum e verbo. Ut enim B. Hieronymus docet, ubi nos habemus, Ecce virgo; in Hebræo habetur, Ecce alma: quod nomen apud Judæos æquivocum est, duo significans, scilicet adolescentulam, et absconditam adspectibusque virorum subtractam:24 quod maxime convenit Mariæ. Nunc vero designat absconditam, id est puellam diligenter custoditam, quæ usque ad tempus desponsationis suæ mansit et Deo ministravit in templo, in quo a parentibus fuerat Deo oblata. Evangelista ergo Matthæus, Spiritu Sancto plenior quam Isaias, sciens quid Propheta hoc loco per Alma intellexit, posuit sensum magis, quam verbum:25 quemadmodum etiam pro eo quod Isaias ait, Concipiet, ipse ponit, In utero habebit. Dicunt quoque nonnulli, quod in toto veteri Testamento, non vocentur aliquæ hoc nomine communi, nisi Rebecca et Maria soror Moysis, et in hoc præsenti capitulo:26 unde sicut illæ duæ virgines erant quando hoc nomine significabantur, sic ista, quæ nunc alma vocatur, virgo esse innuitur. Huic autem dicto concordat Hieronymus, asserens se non recordari nec opinari quod unquam legerit, Alma, pro muliere nupta, sed virgine: ut non solum sit virgo, sed etiam virgo junioris ætatis, seu adolescentula: qualis utique erat felix ac dulcis Maria, dum Christum (tota Trinitate operante) concepit.
Ad secundum responsio est, quod in sacra Scriptura ponitur duplex signum respectu alicujus effectus, videlicet prognosticum futuri, et rememorativum præteriti.27282930 De signo prognostico Dominus ait ad Ezechielem: Signum erit domui Israel id quod tu facis. Et tale signum petiit Gedeon dari sibi in vellere. De signo autem rememorativo ait Samuel ad Saul: Hoc tibi signum, quod unxit te Dominus in principem: Quum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel. De hujuscemodi etiam signo Dominus loquitur Moysi: Hoc habebis signum, quod miserim te: Quum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Domino super montem istum. Itaque de tali signo loquitur jam Propheta. Et utique istud signum adeo magnum est, ut Achaz et populus ejus merito credidissent se liberandos divinitus a regibus Rasin et Phacee, audito quod per divinam potentiam esset virgo conceptura parituraque filium.
Ad tertium respondendum, secundum Hieronymum, quod nomen Hebraicum pro quo nos habemus, Vocabis, tale est ut significet, et Vocabis, et Vocabit. Sive autem dicatur, Vocabis, sive Vocabit, redit in idem: quia innuitur quod puer dicetur Emmanuel. Quumque objicitur, quia Maria Filium appellavit Jesum, non autem Emmanuel: respondendum, quod Maria proprio nomine vocavit eum Jesum, quemadmodum angelus ei insinuavit;31 non nomine communi, seu nomine significante personam Christi in ordine ad aliquam proprietatem: sic vero Maria et ceteri Sancti multis Christum nominibus vocaverunt, inter quæ unum erat Emmanuel. Hinc enim inferius de Christo inducitur: Et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.32 In Jeremia quoque scriptum est: Hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. Et apud Zachariam Christus appellatus est Oriens. Amos vero atque Ezechiel eum David appellant. Daniel autem vocat eum Sanctum Sanctorum et Lapidem de monte præcisum. Emmanuel vero nullus tam proprie nuncupatur ut Christus, qui est Deus et homo in identitate personæ, non in unitate naturæ. De quo habetur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.33 Et Baruch: Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Mystice vero concipit paritque filium, dum anima a peccati corruptione aliena, concipit et gignit Dei verbum. Propter quod Christus ait: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei, et faciunt illud. Qui autem Deum contemplatur seu Christum, gignit eum intra se, quantum ad esse intelligibile, quod habet cognitum in cognoscente.
Postremo, quia duarum sequentium instantiarum solutio dependet ex sano intellectu textus in sequenti articulo declarandi: idcirco nunc differatur, et in sequenti articulo requiratur.
Footnotes
-
IV Reg. xvi, 5. ↩
-
IV Reg. xvi, 5. ↩
-
II Par. xxviii, 5, 6. ↩
-
III Reg. xi, 26. ↩
-
Prov. xxviii, 1. ↩
-
IV Reg. xvm, 17; ↩
-
Is. xxxvi, 2. ↩
-
IV Reg. xvi, 9. ↩
-
Ibid. xvi, 4-6. ↩
-
IV Reg. xv, 30. ↩
-
IV Reg. xvii, 4, 6. ↩
-
Ibid. xvii, 4, 6. ↩
-
* alias in malum ↩
-
IV Reg. xvi, 2. ↩
-
IV Reg. xvii, 1; ↩
-
IV Reg. xvi, 2. ↩
-
Amos xv, 17. ↩
-
Amos vii, 17. ↩
-
Matth. 1, 23. ↩
-
Luc. 1, 26 et seq. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Zach. iii, 8, 9. ↩
-
* arguunt ↩
-
Alma non solum puellala vel virgo, sed per epitasim virgo abscondita dicitur. ↩
-
Matth. 1, 23. ↩
-
Gen. xxiv, 16. ↩
-
Alma non solum puella vel virgo, sed per epitasim virgo abscondita dicitur. ↩
-
Zach. iii, 8, 9. ↩
-
Luc. i, 26 et seq. ↩
-
Matth. i, 23. ↩
-
Luc. I, 31. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
Chapter 14 of 84