Articulus 18
ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI SEPTIMI.123
NON videtur ignorasse sacratissimus Isaias futuros fuisse hæreticos, qui Christi incarnationem non veram, sed phantasmaticam affirmarent.45 Contra hos ergo nunc ait: Butyrum et mel comedet, id est,
D Filius iste Virginis benedictæ veraciter infans erit, verusque homo, et cibo infantium vescetur, videlicet butyro et melle; ut sciat reprobare malum, id est condemnare hæreticorum errorem, dicentium eum non vere assumpsisse corpus humanum, et eligere bonum, id est approbare catholicæ fidei veritatem, quia butyrum et lac manducando, ostendit se hominem verum:67891011 debuit namque, secundum Apostolum, per omnia fratribus assimilari. Vel quod dicitur, Reprobare malum et eligere bonum, intelligi potest communiter de cujuscumque mali seu vitii reprobatione, et boni oppositi electione. Comedit ergo puer iste butyrum et mel, ut sciret reprobare malum et eligere bonum : quia ad hoc usus est cibo, quatenus ad perfectam ætatem et quantitatem perveniens, publice prædicaret, vitia increpando, et bona laudando ac operando.12 Sed qualitercumque exponatur hæc reprobatio atque electio, hoc quod dicitur, Ut sciat, non tenetur causaliter, sed concomitanter. Non enim propter hoc causaliter Christus ista comedit, ut sciret reprobare malum, etc., quum ipse ab initio suæ conceptionis, omni fuerit scientia plenus. Sed ista reprobatio mali et electio boni, consecutæ sunt comestionem butyri mellisque. Et hoc modo cantamus in Psalmo : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis. Per hoc itaque soluta est quarta objectio.
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur, id est, desolabitur, et suis habitatoribus destituetur sive privabitur, terra, id est Syria atque Samaria, quam tu, o Achaz, detestaris, id est, odis et abhorres, a facie, id est a præsentia, duorum regum suorum, videlicet Rasin et Phacee, seu Osee. Antequam enim Christus de Virgine natus est, et antequam scivit per scientiam infusam atque creatam, inter bonum et malum discernere, rex Assyriæ Rasin regem Syriæ interfecit, ejusque populum transtulit in Cyrenen;1314 et Osee filius Ela occidit Phacee filium Romeliæ15, ipsumque Osee rex Assyriorum cepit et incarceravit, et filios Israel transtulit in terram Medorum, quemadmodum dictum est.16 Ex hoc loco evidenter ostenditur falsitas quorumdam Hebræorum, dicentium quod filius17 iste seu puer, de quo loquitur Isaias, fuerit Ezechias filius Achaz. Achaz autem sedecim annis regnavit: post quem regnavit Ezechias viginti et novem annis, eratque viginti quinque annorum quum cœpisset regnare:181920 quæ omnia quarto Regum conscripta sunt. Samaria autem capta est sexto anno regni Ezechiæ, ut patuit.21 Quum ergo caperetur Samaria, habuit Ezechias triginta et unum annos: et tunc utique scivit reprobare malum et eligere bonum. Non ergo de eo nunc dicitur, Antequam sciat puer reprobare malum. Præterea, quoniam Achaz sedecim annis regnavit, et Ezechias viginti quinque*, constat quod Ezechias ad minus novem annorum erat, antequam Isaias loqueretur ad Achaz seu populum ejus de nativitate pueri hujus, in signum prædictæ liberationis: imo tredecim annorum exstiterat, quia secundum doctores, Isaias ista vaticinatus est quarto anno regni Achaz. Quidam igitur Judæorum asserunt, quod quæ hic dicuntur de puero isto, sint intelligenda de filio Isaiæ, quem dicunt eum genuisse de uxore sua adolescentula.22 Horum opinio post pauca destruetur.*
Consequenter Propheta ostendit regi Achaz, quod alios quosdam magis formidare haberet, quam reges Syriæ atque Samariæ. Adducet Dominus super te et super populum tuum, et super domum patris tui, id est super filium tuum Ezechiam, et filium ejus Manassen, et super posteritatem ipsorum: qui magis dicuntur domus patris Achaz, videlicet Joathan, quam domus Achaz, quoniam Ezechias justissimus erat, Manasses quoque pœnituit, Achaz vero totus perversus in sua idololatria permansit. Itaque super hos adducet Dominus vel effective, vel permissive, dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, id est tempora tam amara et afflictiva, vel etiam tam jucunda diversis de causis atque respectibus, qualia non venerunt in regno Juda, a tempore quo sub Jeroboam filio Nabat Ephratæo, recesserunt decem tribus (quæ Ephraim nominantur) a regno Juda, videlicet a Roboam filio Salomonis.23 Adducet vero Dominus dies hos cum rege Assyriorum, id est in adventu ejus contra Judæam. Ipse enim principium fuit tam diræ afflictionis Judæorum.24 Et post eum afflixit ac vicit eos rex Ægypti;25 tandem Nabuchodonosor rex Babylonis penitus eos oppressit.26 Unde Jeremias ait: Primus rex Assur comedit eum, scilicet populum Juda;27 iste novissimus, Nabuchodonosor exossavit eum. Primo quippe Salmanasar rex Assyriorum vehementer afflixit Achaz et populum ejus;28 deinde filius ejus Sennacherib ascendit contra Ezechiam, prout quarto Regum et secundo Paralipomenon recitatur.2930
Et erit in die illa, id est, tempore illo continget et fiet quod sequitur: Sibilabit Dominus, id est, inspirabit efficienter seu permissive: sicut in Psalmo cantatur, Misit in eos iram indignationis suæ, immissiones per angelos malos.31 Et secundo Regum ait [Deus] ad David:32 Dabo uxores tuas proximo tuo, videlicet Absaloni filio tuo, dormietque cum eis. Talia namque Deus facere dicitur, in quantum ea juste permittit. Sic itaque, Sibilabit, id est, voluntatem pugnandi immittet, muscæ, quæ est in extremo fluminum Ægypti, id est populo Ægyptiorum habitanti apud fines fluviorum suorum, videlicet Nili. Et dicitur exercitus populi hujus, musca, vel propter sordes idololatriæ suæ, vel propter multitudinem suam. Quidam vero per muscam intelligunt populum Libyæ, qui subditus erat Assyriorum imperio, et juxta fines Ægypti morabatur. Potest autem de utroque populo intelligi, præcipue si referatur ad tempora diversa. Sibilabit quoque Dominus et api, quæ est in terra Assur, id est genti Assyriorum, quæ apis vocatur eo quod ceteras gentes pungebant, impugnabant, et sagittarum aculeis perforabant. Et venient, vel pariter, vel divisim, temporibusque diversis, et requiescent omnes in torrentibus vallium et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus: id est, quemadmodum apes et muscæ in vallibus, cavernis, frutetis atque foraminibus solent demorari; sic gentes istæ terram Judææ occupabunt, et in urbibus ejus quiescent.
In die illa radet Dominus in novacula conducta, in his qui sunt trans flumen, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum et barbam universam. Littera hæc a diversis variis modis exponitur, tangamque duos modos. Quidam igitur per novaculam conductam intelligunt regem Assyriorum, qui erat flagellum Dei contra Judæos et alias nationes: aptius tamen per novaculam acutam vel conductam, intelligi arbitror gladium. Unde Dominus ait ad Ezechielem: Fili hominis, sume tibi gladium radentem pilos, id est novaculam bene scindentem.33 Est igitur sensus: In die illa, hoc est tempore illo, quo rex Assyriorum cum populo suo ingredietur regnum Juda, radet, id est, affliget et spoliabit, Dominus in novacula conducta, id est per gladium, in his qui sunt, id est habitant, trans flumen, Euphraten videlicet, in rege Assyriorum et populo ejus, id est per gladium regis hujus et sui exercitus, caput, id est regem Juda, et pilos, id est populum ejus, et barbam universam, id est omne robur virorum suorum: quum enim barba sit signum virilitatis, per eam intelliguntur robusti, qui circa regem fuerunt. Est itaque sensus, quod per regem Sennacherib et ejus exercitum affligebantur, spoliabantur, seu occidebantur multi de regno Ezechiæ. Omnes enim pene urbes Judææ vastaverunt Assyrii;34 et Ezechias perterritus, thesauros quos reperit, misit ad regem
Assyriorum, ut abiret. — Secundo exponitur sic: In die illa radet Dominus, id est interficiet, in novacula conducta, id est per manum angeli, seu divinam sapientiam, omnia ordinantem, atque superflua resecantem, in his qui sunt trans flumen, in rege Assyriorum, caput, id est ipsum regem Sennacherib, et pilos pedum et barbam universam, id est populum ejus ac principes, equites et pedestres. Sicut enim infra habetur, angelus Domini percussit una nocte in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia :35 quo viso, rex fugit, et paulo post a propriis filiis est occisus.36
Porro Hieronymus, per eos qui sunt trans flumen, intelligit Babylonios, qui in Judæa caput et pilos et barbam raserunt, id est, omnem decorem et fortitudinem Judæorum in nihilum redegerunt, templo incenso, Jerusalemque eversa, et habitatoribus vel occisis, vel translatis :37 et juxta hunc sensum exponit litteram sequentem.
Et erit in die illa, id est statim post hanc captivitatem : Nutriet homo vaccam boum et duas oves : id est, illi quos Chaldæi relinquent in terra Judææ sub manu Godoliæ, ut terram colant, in tanta penuria erunt, ut qui ante habebant boves vaccasque plurimas et ovium greges, jam unam vaccam de numero boum relictam, et duas oves pascent, eo quod cetera omnia Chaldæi consumpserint ;38 et præ ubertate lactis comedet butyrum, id est, panibus indigebit, sed lacte abundabit, in tantum quod butyrum manducet. Terra namque inculta, pascua copiosa profert pro vaccis et ovibus. Unde constat, quod reprobatio qua quidam hanc expositionem Hieronymi redarguit, nulla sit. Butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit cum Godolia a Chaldæis in medio terræ Judææ. Melius enim habere poterant butyrum propter abundantiam lactis, et mel, quoniam terra illa apibus abundabat, quam frumentum, propter nimiam terræ depopulationem. Et erit in die illa : Omnis locus in quo fuerint mille vites, mille argenteis : id est, propter hominum vineas colentium paucitatem, tanta erit penuria vini, ut singulæ vites singulis argenteis siclis vix valeant emi. Nam et vites destructæ fuerunt, sicque mille vites vænerunt mille argenteis, id est, mille argenteos erant valentes. Et in spinas et in vepres erunt : id est, in locis vinearum, spinæ vepresque creverunt, quemadmodum fieri solet in terris debellatis. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : id est, homines loca vinearum intrabunt cum armis, vel propter formidinem bestiarum, quæ esse solent in locis vastatis, vel propter adversariorum timorem, ne forte hostes in locis hujusmodi lateant. Vepres enim et spinæ erunt in universa terra Judææ in captivitate Babylonica, propter habitatorum defectum. Sabbatizavit enim terra sabbata sua, sicut Jeremias prædixit.39 Et omnes montes, id est loca montana, qui in sarculo sarrientur, id est, in manu cum pala a spinis et vepribus mundabuntur, ut valeant seminari. Non enim habebant isti in terra relicti boves ad arandum, et vomeres ad aratra : propterea propria manu cum sarculo terram montanam purgabant, scindebant, et seminabant. Non veniet illuc terror spinarum et veprium : id est, spinæ et vepres non crescent in montibus istis, eo quod homines securius habitabunt in montibus quam vallibus, propter locorum difficultatem. Et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris : hoc est, cetera pars terræ inculta manebit, et erit in pabulum boum, et a pecoribus calcabitur. Secundum hanc itaque expositionem loquitur hic Propheta de sterilitate atque inopia terræ Judææ post captivitatem Babylonicam.
Quidam exponunt opposito modo, de fecunditate terræ, et sufficientia victus, quam Deus Ezechiæ et populo ejus concessit, durante obsidione Assyriorum in terra Judææ. Eritque sensus : In die illa, videlicet tempore impugnationis Assyriorum, nutriet homo Judæus de regno Ezechiæ, vaccam boum et duas oves, id est, non omnibus suis pecoribus spoliabitur, sed de numero boum ac ovium ab Assyriis abstractarum, retinebit et alet saltem unam vaccam, duasque oves. Butyrum et mel manducabit, id est, temporalibus rebus ac alimentis abundabit, omnis qui relictus fuerit in medio terræ, id est, qui ab Assyriis non fuerit interfectus. Post occisionem quippe exercitus Assyriorum, multa erat in Judæa fertilitas. Et in spinas et in vepres erunt : quoniam propter impugnationem Assyriorum, multi Judæorum vineas suas ac terras reliquerunt, in quibus statim spinæ et vepres exortæ sunt. Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium, id est, fertiles erunt, et Deo protegente custodientur, atque secure possidebuntur; et erit fructus ac locus montium horum in pascua bovis, et in conculcationem pecoris, id est, jumentis sufficiet ad alimentum et habitationem, et non solum hominibus.
Insuper juxta tropologiam, per muscam demorantem in extremis fluminum Ægypti, intelliguntur amatores voluptatis carnis, qui mundi hujus cæcitate ac fluxu libidinis involvuntur : imitatores et filii ejus de quo scribitur, Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus.40 Per apem vero quæ est in terra Assur, intelliguntur tyranni, hominesque crudeles ac impii, qui pios innocentesque pungunt et opprimunt. His interdum, exigentibus peccatis fidelium, sibilat Dominus ut veniant, et cuncta Ecclesiæ loca occupent, radentes, spoliantes et punientes caput, pilos et barbam, id est prælatos Ecclesiæ cum religiosis (qui significantur per barbam, tanquam ceteris viriliores) et plebe communi. Quum autem Ecclesiam raserint atque vastaverint, tunc purgatis fidelibus, ipsi raduntur atque divinitus percutiuntur : quemadmodum virga, puero castigato, jactatur in ignem.
Footnotes
-
Amos IX, 11; ↩
-
Ezech. XXXIV, 23. ↩
-
Zach. III, 8; VI, 12. ↩
-
Luc. VIII, 21. ↩
-
Dan. IX, 24; II, 34, 45. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Jer. XXXIII, 16. ↩
-
Exod. III, 12. ↩
-
1 Reg. X, 1, 2. ↩
-
Judic. VI, 17, 36-40. ↩
-
Ezech. IV, 3. ↩
-
Hebr. II, 17. ↩
-
* xxv annorum erat quum regnare cœpit. ↩
-
IV Reg. XVI, 9. ↩
-
IV Reg. XV, 30. ↩
-
IV Reg. XVII, 4, 6. ↩
-
III Reg. XII, 19, 20. ↩
-
IV Reg. XVI, 2. ↩
-
IV Reg. XVIII, 2. ↩
-
Ibid. XVIII, 2. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Ps. I, 6. ↩
-
Ps. L, 6. ↩
-
IV Reg. xv, 19. ↩
-
IV Reg. xxiii, 29 et seq. ↩
-
IV Reg. xxv, 1 et seq. ↩
-
Jer. l, 17. ↩
-
II Par. xxviii, 20. *Theglathphalasar* ↩
-
IV Reg. xviii, 13; ↩
-
II Par. xxxii, 1. ↩
-
Ps. lxxvii, 49. ↩
-
II Reg. xii, 11. ↩
-
Ezech. v, 1. ↩
-
IV Reg. xviii, 13-16. ↩
-
Is. xxxvii, 36. ↩
-
Is. xxxvii, 37, 38. ↩
-
IV Reg. xxv, 8 et seq. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
II Par. xxxvi, 21. ↩
-
Job XL, 16. ↩
Chapter 15 of 84