Skip to the text

Articulus 19

EXPLANATIO CAPITULI OCTAVI : ET DIXIT DOMINUS AD ME.

ET dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stilo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiæ; et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ coram rege Assyriorum. Hucusque posui textum, quatenus clarius intelliguntur dicenda : est enim hic locus difficultatibus plenus, unde a diversis diversimode explanatur. Primo enim difficultas occurrit, an puer de quo nunc loquitur Isaias, et prophetissa quæ puerum istum concepit, sint puer ille et virgo illa de quibus in præcedenti capitulo dictum est. Iterum dubium est, in cujus persona nunc dicitur : Accessi ad prophetissam, et concepit. Sed quia tota expositio litteræ hujus dependet ex hoc, ut sciatur, quis sit puer de quo modo tractatur; idcirco hæc difficultas primo expedienda videtur.

Quidam igitur asserunt, quod puer iste fuerit filius Isaiæ, quem peperit sibi uxor sua, quæ hic prophetissa vocatur. Secundum hos ergo iste est sensus litteræ præsentis : Et dixit Dominus ad me servum suum Isaiam : Sume tibi librum grandem, id est magnum volumen, seu codicem istum : qui dicitur liber grandis, quoniam de magnis loquitur rebus ; et scribe in eo stilo hominis, id est, Christi mysteria prophetice tibi revelata describe verbis apertis ac solitis. Quid autem scribere debeat, subditur : Velociter spolia detrahe, id est, tu, o rex Assyriorum, velociter detrahes spolia regis Syriæ, diripiendo bona illius ; cito prædare, id est, etiam cito regem Israel spoliabis. Sic ergo per verba hæc quæ Isaias descripsit, significatur captivitas et spoliatio duorum regnorum, de quibus præcedenti capitulo dictum est. Et adhibui mihi testes fideles, id est, Deo obediens fui, exsecutionique actus mihi injuncti adhibui duos testes fide dignos, videlicet Uriam sacerdotem, qui tempore Achaz erat sacerdos templi : et quamvis idololatra esset ac impius, dicitur tamen testis fidelis propter dignitatem sacerdotii ; et Zachariam filium Barachiæ, non illum Zachariam qui in numero duodecim Prophetarum undecimus est ; nec illum quem Joas rex Juda occidit, de quo Zacharia loquitur Christus apud Matthæum ; sed Zachariam quemdam qui erat tempore Achaz, de quo quidam intelligunt illud Paralipomenon, quod Ezechias quæsivit Dominum in diebus Zachariæ eruditi in timore Dei. Hos testes adhibuit Isaias ad actum suæ scripturæ, non ad concubitum, de quo sequitur. Et accessi ad prophetissam, scilicet ad conjugem meam, affectu maritali, causa prolis procreandæ ad cultum divinum ; et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari : id est, tale nomen ei impone, quo ista significantur, ita quod nomen pueri ab hac proprietate imponatur ; quia antequam sciat puer iste tibi nasciturus, vocare patrem suum et matrem suam, id est adhuc durante ejus infantia, auferetur fortitudo Damasci, id est, Rasin rex Syriæ, in qua Damascus erat metropolis, occidetur, ejusque populus capietur ; auferentur quoque et spolia Samariæ, hoc est, opes Samariæ prædabuntur, coram rege Assyriorum, id est in præsentia ejus, vel potius ab eo.

Contra hanc expositionem doctores alii multipliciter arguunt : quorum quædam argumenta ex dictis soluta sunt.

Porro Nicolaus de Lyra, dicit B. Thomam de Aquino hanc expositionem secutum, prout videtur ex quadam postilla quæ Thomæ adscribitur. Verum, si Thomas sic senserit, nescio. In vita autem ipsius beatissimi Thomæ scriptum est, quod fecerit commentum super Isaiam prophetam : in quo etiam opere quum circa quemdam passum Isaiæ angustiaretur, nesciens eum intelligere, multis diebus in jejuniis et orationibus affligens semetipsum, deprecatus est Dominum, quatenus dignaretur sibi ostendere verum intellectum passus illius ; tandemque pius Dominus misertus sancti Doctoris, misit ad eum sacrosanctos apostolos Petrum et Paulum : qui quum venerandum Doctorem plenissime instruxissent, ad eum qui ipsos misit, reversi sunt. Unde et ego, antequam præsens opus aggrederer, diu multumque conatus sum adipisci commentum tanti Doctoris super Isaiam ; sed nihil profeci, quoniam neminem reperi qui vel vidisse se diceret commentum hujusmodi.

Verumtamen quædam sunt, quæ apparentiam magnam præbent expositioni prædictæ. Nam prima facie littera videtur eis favere et consonare. Quum enim Isaias dixisset : Dixit Dominus ad me, Sume tibi librum grandem, mox quasi de se ipso loquens, adjecit : Et adhibui mihi testes fideles, et accessi ad prophetissam. Denique Osee primo aliquid sane legitur, quod tamen ad litteram de sancto propheta Osee exponitur. Ait enim, de se ipso loquens : Abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim ; et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrael, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrael super domum Jehu, et quiescere faciam regnum Israel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel.

Insuper, quod quædam instantiæ argumentum contra expositionem hanc faciliter dissolvantur, hinc constat. Primo enim arguunt, quod Isaias quum esset honestus, nequaquam adhibuit testes ad suum concubitum. Hoc solvitur, quia nunc dictum est, quod adhibuit testes non ad copulam carnalem, sed ad suam scripturam, sicut

IV Reg. xvi, 10 et seq.

II Par. xxiv, 22; Matth. xxiii, 35.

II Par. xxvi, 5. tale

Osee 1, 3, 4, 6. notarii facere solent. — Secundo arguunt de Uria sacerdote, quod quum esset pessimæ vitæ, non poterat esse testis fidelis. Jam dictum est, quod appellatur testis fidelis, non propter vitæ sanctitatem, sed propter sacerdotii dignitatem. Et nonne multi gentilium sunt testes fideles in foro judiciali?

Tertio arguunt, quod Zacharias filius Barachiæ non potuit esse testis ab Isaia adhibitus. Si enim intelligatur de Zacharia filio Joiadæ, quem Joas occidit, hoc stare non valet:1 quoniam longo tempore ante Isaiam mortuus fuit. Nec potest intelligi de Zacharia qui est unus duodecim Prophetarum: quoniam tempore longo post mortem Isaiæ est natus.2 Quæ omnia ex quarto Regum patescunt. Hoc quoque jam solutum est, quia secundum istos expositores, Zacharias de quo nunc agitur, neuter erat illorum, sed alius quidam tempore Isaiæ vivens. Et quamvis Lyra secundum modum suæ audaciæ, asserat hanc solutionem esse confictam seu ficticiam, faciliter tamen hoc dictum Lyræ ab aliis reprobaretur. Multa enim sunt vera, quæ non habentur in Scriptura canonica. Sed nec verisimile est, quod tam sanctus doctor, ut exstitit Thomas, in expositione Prophetarum uteretur ficticiis. Item nunc tactum est, et ex secundo Paralipomenon declaratum, tempore Ezechiæ fuisse quemdam Zachariam eruditum, de quo etiam B. Hieronymus hoc loco efficit mentionem.3 Ezechias autem non diu post tempus hujus prophetiæ cœpit regnare, unde probabile est, illum Zachariam vixisse tempore Achaz et Isaiæ.

Quarto arguunt, quia de isto puero dicitur: Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci. Hæc autem spoliatio facta est sexto anno regni Ezechiæ. Puer vero, de quo nunc agitur, si fuit filius Isaiæ, conceptus est quarto anno regni Achaz: tunc enim secundum doctores, locutus est Isaias ista ad Achaz et populum ejus. Secundum hoc itaque puer iste vixisset circiter duodecim annos sub imperio Achaz, annosque sex sub Ezechia ante desolationem Samariæ. Sed ante tantam ætatem scit puer vocare patrem suum ac matrem. Imo concesso quod puer iste natus fuisset in principio regni Ezechiæ, tamen ante prædictam spoliationem scivisset patrem matremque exprimere. Videmus enim pueros ante sextum annum hoc facere posse. Hæc objectio videtur fortior ceteris: quæ tamen ab aliis solvitur, dicentibus quod spoliatio Samariæ, de qua nunc tractatur, non erat illa quæ facta est nono anno Osee regis Israel, et sexto anno regis Ezechiæ, ab ipso Salmanasar rege Assyriorum;4 sed alia præcedens, tempore Phacee filii Romeliæ, a Theglathphalasar rege Assyriorum, de qua quarto Regum legitur.5

Sed quidquid sit de argumentationibus istis, ego pro meliori eligo, atque securius æstimo sequi Hieronymum, quantum ad principale, videlicet quod puer, de quo nunc sermo est, sit Christus filius Virginis: et hoc tenent doctores communiter. Erit itaque sensus: Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stilo hominis, Velociter spolia detrahe, cito prædare: id est, sacramentum seu proprietatem nominis hujus pueri, et mysterium resurrectionis ejus comprehende in isto volumine, appellando videlicet puerum, qui in præcedenti capitulo vocabatur Emmanuel, nomine quo significetur quod ipse in sua resurrectione velociter spoliavit infernum, et prædam a diabolo raptam abstulit, sicut ait: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne.6 Et apud Joannem:7 Ego, inquit, quum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Ipse enim fortem armatum ligavit, vasaque ejus diripuit.8 Et adhibui mihi testes fideles. Aliqui dicunt, istud et quæ sequuntur non dici in persona Isaiæ, sed Dei Patris æterni. Verumtamen S. Hieronymus exponit ea in persona Isaiæ, hoc modo: Et adhibui ad opus injunctum mihi testes fideles, videlicet Uriam sacerdo- tem, et Zachariam filium Barachiæ. Videtur autem Hieronymus per testes istos intelligere, Uriam sacerdotem, et Zachariam virum eruditum qui usque ad tempora Ezechiæ permansit, sicut prætactum est. Argumenta vero, quæ contra hoc fieri possunt, soluta sunt.

Deinde Isaias in propria persona profatur: Et accessi ad prophetissam, id est Spiritum Sanctum, secundum Hieronymum: designatur enim Spiritus Sanctus nomine prophetissæ, quoniam in lingua Hebræa significatur per nomen feminini generis. Unde in sermone de Assumptione Hieronymus dicit, per Rebeccam significari Spiritum Sanctum propter rationem prædictam. Accessit itaque Isaias ad Spiritum Sanctum, exhibendo se dignum et aptum dono seu gratiæ prophetali. Dicitur enim in Psalmo: Accedite ad eum, et illuminamini. Accedimus quippe ad Dominum, disponendo nos ad gratiam ejus, et amando contemplandoque ipsum.9 Hoc modo accessit ad eum, cui in Evangelio loquitur Christus: Non es longe a regno Dei. Sed quomodo huic prophetissæ, id est Spiritui Sancto, conveniat quod subditur, et concepit, non video.10 Non enim Spiritus Sanctus aliquo modo mater est Christi, nisi exponatur, Concepit, id est, concipere fecit virginem, de qua superius dictum est: Ecce virgo concipiet. Verumtamen, quamvis Spiritus Sanctus Latino sermone masculino genere designatur, nec tamen proprie propheta vocatur; sic quamvis in Hebræo feminino genere exprimitur, non tamen videtur prophetissa proprie nuncupari.11 Propter quod convenientius arbitror, per Prophetissam significari Mariam, omnium prophetissarum summam ac principem, sicut Propheta, significat David, prophetarum eximium. Ad hanc Prophetissam Isaias accessit, contemplando excellentissimam dignitatem ipsius, eamque mirando, imo de ea prophetando. Et concepit ipsa, non de me, sed de Spiritu Sancto, quemadmodum angelus ait ad eam: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus12

Altissimi obumbrabit tibi; et, Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est.13

Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, id est filium hujus Prophetissæ, Accelera, spolia detrahe, festina prædari: id est, hanc proprietatem seu actum, qui est, celeriter spolia auferre, ac festinanter prædari, attribue Christo: de quo cantatur in Psalmo, Ascendisti in altum, cepisti captivitatem;14 de quo ait Apostolus, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus;15 de quo Zacharias ait, Tu quoque in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua, id est de limbo inferni.16 Quia antequam sciat puer, id est Christus, vocare patrem suum et matrem suam ore humano et creata scientia, videlicet ante ipsius incarnationem, auferetur fortitudo Damasci, etc., sicut expositum est. Per quod datur intelligi, quod spoliatio inferni facta a Christo, erat signum memorativum spoliationis Syriæ atque Samariæ a rege Assyriorum: decuitque omnino, regi Achaz et populo ejus incredulis dari signum ita remotum.

Postremo quidam volunt, quod nunc dicitur, Et adhibui mihi testes fideles, dici in persona Dei, non Isaiæ: adducentes ad hoc translationem Chaldaicam apud Hebræos authenticam, imo Hebraicæ veritatis expositivam in locis obscuris, in qua sic dicitur: Et contestatus sum ex parte mea testificationes malas, quas dixi futuras in prophetia Uriæ sacerdotis. Ecce futurum est quoque, sic omnem consolationem, quam dixi venturam in prophetia Zachariæ filii Barachiæ, ecce adducturus sum. Et accessi ad prophetissam, etc. Itaque juxta istam translationem, prædicta verba dicuntur in persona Dei, per Prophetam loquentis. Et Urias de quo nunc agitur, non erat ille qui tempore Achaz erat sacerdos atque idololatra;17 sed Urias propheta, qui prophetavit tempore Joakim filii Josiæ: et per hunc Uriam prædixit Dominus mala pœnalia superventura populo Juda, quæ hic nominantur testificationes malæ. Unde Jeremias ait : Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei; et prophetavit adversus civitatem istam et terram hanc.18 Similiter Zacharias de quo nunc sermo est, non erat tempore Achaz et Isaiæ; sed erat Zacharias filius Barachiæ, filii Addo, propheta, qui est inter duodecim prophetas undecimus : per quem Dominus multa bona prædixit de populo suo, quæ hic appellantur consolationes, sicut est illud Zachariæ : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Illud quoque : Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem :19 ecce Rex tuus veniet tibi, justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam. Pari modo quod sequitur, Et accessi ad prophetissam, est verbum Dei accedentis ad Mariam, quemadmodum dictum est :20 Spiritus Sanctus superveniet in te. Deus enim supernaturali ordine fecit eam fecundam. Patet ergo, quod horum testium adhibitio sive adductio non erat corporalis et de præsenti, sed spiritualis et de futuro. Et dicitur Deus eos sibi adhibuisse in testes, in quantum per eos prædixit quæ facere ordinavit. Impletio quoque prophetiæ Uriæ de destructione Jerusalem, erat evidens signum impletionis prophetiæ ipsius Zachariæ de consolatione futura per Christum.

Consequenter ponitur causa captivitatis ac devastationis decem tribuum, seu regni Israel. Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens : Pro eo quod abjecit populus iste, videlicet decem tribus, aquas Siloe quæ vadunt cum silentio, id est reges et principes de genere David, qui cum mansuetudine et observantia legis divinæ populum suum gubernaverunt. Pro majori enim parte boni ac justi fuerunt. Per aquam enim significatur populus, juxta illud Apocalypsis, Aquæ multæ, populi multi sunt;21 et Ecclesiastæ, Mitte panem tuum super transeuntes aquas.22 Siloe vero est fons, qui oritur ad radices montis Sion. Unde per aquas Siloe intelliguntur posteri David, cum quiete præsidentes. Et assumpsit magis Rasin et filium Romeliæ, hoc est, subesse obedireque maluit Rasin regi Syriæ, et Phacee filio Romeliæ, regi Israel, regibus impiis atque idololatris, quam regibus Juda, apud quos permansit cultus divinus.

Propter hoc ecce Dominus adducet super eos, scilicet populum Israel, aquas fluminis fortes et multas. Quid autem per aquas has intelligatur adjunxit, videlicet regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, hoc est omnem exercitum et potestatem ejus. Quemadmodum namque quarto Regum habetur, primo cœpit Phul rex Assyriorum affligere decem tribus;23 deinde Theglathphalasar, postremo Salmanasar transtulit eos in Medos.24 Et ascendet rex iste cum exercitu suo super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, hoc est, omnia loca regni Israel occupabit, et undique diffundetur exercitus ejus operiens superficiem terræ; et ibit per Judam inundans, id est, regnum Juda ingredietur cum impetu et exercitu magno, sicut fluvius magnus decurrit, terramque operit. Istud præcipue impletum fuit tempore Ezechiæ, quando Sennacherib Judæam intravit, omnes urbes Juda ac Benjamin vastans, et ad Jerusalem venire disponens. Propter quod subditur : et transiens usque ad collum veniet, id est, regnum Juda quasi totaliter obtinebit et vincet : quemadmodum aqua usque ad collum pertingens, hominem pene submergit. Et erit extensio alarum, id est magnitudo exercituum ejus, implens latitudinem terræ tuæ, puta Judææ, o Emmanuel, quem Virgo concepit et peperit, o Christe, Nobiscum Deus. Tantus enim fuit exercitus Assyriorum, quod terram Judææ vehementer implevit. Ex isto apparet, quod ea quæ dicta sunt antea de puero nascituro in signum liberationis regni Juda, non possunt de filio Isaiæ intelligi : ille enim non fuit dominus terræ hujus. Unde de eo non diceretur, quod extensio alarum regis Assyriorum impleret latitudinem terræ suæ : nisi dicatur terra sua, admodum Christus testatur : Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras ponatis ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis.25262728 Sed hæc secreta et Judæis incognita, committuntur discipulis Salvatoris. Per Apostolos namque reserata sunt eloquia Prophetarum : ad quod pertinet illud in Psalmo, Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum.29 Unde et Danieli dictum est : Vade, Daniel, quia clausi signatique sunt sermones usque ad tempus præfinitum.30

Quoniam ergo Isaias spiritu prophetali prospexit ista in Christi adventu aperienda, idcirco respondet : Exspectabo Dominum, puta Emmanuelem regem Christum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, id est, suam cognitionem juste subtraxit populo Judæorum, et in tenebris infidelitatis eos reliquit; et præstolabor eum. Exspectavit enim eum Isaias in vita præsenti, et demum in limbo inferni præstolatus est eum.

Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israelis. Quidam exponunt istud de Isaia et filiis ejus carnalibus; sed hoc communiter non tenetur. Alii igitur, quos sequitur Lyra, exponunt de spiritualibus filiis seu discipulis Isaiæ. Erant autem filii tales ab aliis spreti atque insani reputati : ideo dicuntur dari in signum et portentum Israelis, id est Israeliticæ plebis, a qua deridebantur. Unde quarto Regum principes dixerunt ad Jehu, quem unxit unus de filiis Prophetarum missus ab Eliseo :31 Quid venit insanus iste ad te ? Ezechiel quoque frequenter locutus est filiis Israel :32 Ego portentum vestrum. Verumtamen expositio ista non videtur concordare Apostolo, qui ad Hebræos docet hæc verba dici in persona Salvatoris, et de ejus discipulis. Ait enim : Propter quod non confunditur eos fratres vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis.33 Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Dominus.34 Christus igitur ait : Ecce ego, et pueri mei, id est spirituales fratres ac filii, quibus post resurrectionem dixit : Pueri, numquid pulmentarium habetis? Quos dedit mihi

Dominus Pater, seu Trinitas Deus, sicut professus sum :35 Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.36 In signum et in portentum Israelis. Judæi enim contempserunt et deriserunt discipulos Christi. Propter quod Paulus dicit :

Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.37 Christus quoque loquitur :

Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo; et alibi, Odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum.3839 Erunt itaque in signum et portentum Israelis, in tantum ut digito demonstrentur, tanquam derelicti seu reprobati a Domino exercituum, qui habitat per fidem et gratiam in monte Sion, id est in Ecclesia militante, divina et invisibilia fideliter speculante. De quo monte Sion ait ad Hebræos Apostolus : Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, et

Jerusalem cœlestem.40 Quoniam itaque Emmanuel Christus paulo ante dixit ad Isaiam, Signa legem in discipulis meis; nunc eosdem discipulos ex caritatis affectu pueros nominat, et de eis plenius tractat, dicendo : Ecce ego et pueri mei, sicut jam patuit.

Apostolis ergo et ceteris evangelicæ legis prædicatoribus Christus consequenter ait : Et quum dixerint ad vos infideles, quibus Evangelium prædicatis : Quærite, id est, de futuris interrogate, et de secretis consulite, a pythonibus, id est ab hominibus habentibus spiritum pythonicum, seu divinantibus per apparentem alicujus defuncti suscitationem ac responsionem. Python namque quamdam specialem artem magicam adinvenit divinandi, id est de futuris aut secretis notitiam acquirendi per fallacem apparitionem mortuorum. Idcirco hac arte utentes, appellantur pythones. Unde in Actibus puella pythonissa, quæ quæstum magnum faciebat dominis suis, multa videlicet lucrando per divinationem pythonicam, clamavit post tergum Pauli et Silæ :41 Isti homines sunt servi Dei excelsi, qui annuntiant vobis viam salutis. Saul quoque dixit mulieri pythonissæ: Divina mihi in pythone. Et mulier: Quem, inquit, suscitabo tibi? Et a divinis: id est, quum dixerint vobis, Quærite ab aliis quocumque modo divinantibus;42 qui strident in incantationibus suis, id est, ad instar barbarorum verbis insolitis et ignotis utuntur. Respondebitis eis: Numquid non populus a deo suo requiret visionem pro vivis a mortuis? quasi dicat, Imo: nam et pagani atque idololatræ a diis suis sciscitantur responsa. Nam per locum a majori, nos fideles quærere debemus non a pythonibus et divinis, neque a mortuis, sed a Deo nostro, ejusque Prophetis ac Sanctis responsa, pro omni negotio occurrente, tam pro vivis, quam mortuis. Ideo subditur: Ad legem magis et ad testimonium: id est, ad legem divinam, in qua superstitiones divinorum damnantur, et ad loca Scripturarum potius recurrendum est, quatenus interrogemus eo modo quo docet divina Scriptura.

Quod si non dixerint juxta verbum hoc: id est, si isti increduli et superstitiosi non acquieverint vestræ responsioni, sed in suo errore permanserint; non erit eis matutina lux, id est gratiæ splendor et salubris cognitio veritatis. Et transibit per eam, id est, matutina hæc lux transiliet congregationem infidelem, non demorando in ea; et corruet, et esuriet: id est, congregatio superstitiosa peccando labetur, et esuriem patietur, vel cibi corporalis, quia frequenter decipiuntur homines per divinos, et sic incidunt magna pericula; vel cibi spiritualis, esuriendo ac sitiendo justitiam, postquam priores suos errores cognoverit, et ad Christum pœnitendo redierit. Et quum esurierit aliquo horum modorum, irascetur sibi ipsi quod se taliter falli permisit, vel aliis, a quibus viderit se esse deceptam; et maledicet ex impatientia seu zelo justitiæ, regi suo, id est principi temporali cui adhæsit, seu dæmoni cui servivit, et deo suo falso, aut idolo quod inaniter coluit, quoniam suum cultorem tempore necessitatis non potuit salvare. Et suspiciet, scilicet congregatio ista, sursum, et ad terram intuebitur, id est, undique adjutorium quæret tempore suæ famis atque angustiæ. Et ecce tribulatio, et tenebræ, et dissolutio, et angustia, et caligo persequens: id est, omnia mala hæc apprehendent congregationem perfidorum, in pythonibus atque divinis sperantium; et non poterit avolare, id est evadere, de angustia sua virtute propria, neque potestate deorum suorum.

22

Footnotes

  1. II Par. xxiv, 22. ↩

  2. Zach. 1, 1. ↩

  3. II Par. xxvi, 5. ↩

  4. IV Reg. xviii, 10. ↩

  5. IV Reg. xv, 29. ↩

  6. Osee xiii, 14. ↩

  7. Joann. xii, 32. ↩

  8. Matth. xii, 29. ↩

  9. Ps. xxxiii, 6. ↩

  10. Marc. xii, 34. ↩

  11. Is. vii, 14. ↩

  12. Luc. 1, 35. ↩

  13. Matth. 1, 20. ↩

  14. Ps. l. xvii, 19. ↩

  15. Ephes. 4, 8. ↩

  16. Zach. 11, 1. ↩

  17. IV Reg. xvi, 10 et seq. ↩

  18. Jer. xxvi, 20. ↩

  19. IV Reg. xv, 19. ↩

  20. IV Reg. xvii, 6. ↩

  21. Apoc. xvii, 1, 15. ↩

  22. Eccle. xi, 1. ↩

  23. IV Reg. xviii, 13. ↩

  24. IV Reg. xv, 29. ↩

  25. Matth. vii, 6. ↩

  26. Matth. ix, 9. ↩

  27. Zach. ii, 10. ↩

  28. Luc. i, 35. ↩

  29. Ps. xvii, 16. ↩

  30. Dan. xii, 9. ↩

  31. IV Reg. ix, 11. ↩

  32. Ezech. xii, 11; xxiv, 24. ↩

  33. Hebr. ii, 11, 12. ↩

  34. Ibid. 13. ↩

  35. Joann. xxi, 5. ↩

  36. Joann. vi, 66. ↩

  37. I Cor. iv, 9. ↩

  38. Joann. xvi, 2. ↩

  39. Luc. xxi, 17. ↩

  40. Hebr. xii, 22. ↩

  41. Act. xvi, 16, 17. ↩

  42. 1 Reg. xxviii, 8, 11. ↩

Chapter 16 of 84