Skip to the text

Articulus 20

EXPOSITIO TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI OCTAVI.

PRÆTEREA, juxta sensum moralem, unusquisque fidelium dicere potest: Et dixit Dominus ad me, per inspirationem internam, seu sacræ Scripturæ admonitionem: Sume tibi librum grandem, id est Virginem gloriosam, sanctam Mariam, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, in suis castis visceribus continentem, in qua omnium documenta virtutum leguntur et addiscuntur.1 Et scribe in eo stilo hominis, id est, in hac virginea Matre evidenter scriptum profitere, Velociter spolia detrahe, cito prædare, id est Christum inferos spoliantem, et istis nominibus mystice appellatum: sicut in præcedenti habetur articulo. Et adhibui mihi testes fideles:23

Lacuna: pp. 398–399 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. gnum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos.

Præterea vir fidelis omne temporale præmium spernens, solamque æternam remunerationem exquirens, et Dominum longanimiter præstolans, dicat: Exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob. Domus Jacob, est ecclesia supplantantium vitia: a quibus Dominus faciem suam abscondit, dum gratiam suam ad horam suspendit, consolationemque subtrahit, et eos diversis persecutionibus et tentamentis exponit, juxta illud Sapientiæ: Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos.

Quæ autem sequuntur usque ad finem capituli, exponi possunt in persona Ecclesiæ, seu boni prælati, aut hominis justi ac spiritualium filiorum ejus, secundum eumdem sensum quo in præcedenti articulo elucidata sunt in persona Christi discipulorumque ejus. Quum ergo Ecclesia filios suos spirituales, devotos et innocentes, ab amatoribus suis conspicit derideri, adversaque perpeti, cum omni gaudio et patientia dicat: Ecce ego, et pueri mei quos dedit mihi Dominus, in portentum. Prohibet demum Ecclesia cunctis fidelibus, ne pythones consulant, aut divinos interrogent, sed ad Deum et sacram Scripturam fiducialiter convertantur; his vero, qui ita non agunt, plurima mala minatur. Sed, heu! quam multi fidelium divinis intendunt, et magicis artibus se involvunt! Quibus utique supervenient tributatio sempiterna, tenebræ infernales, angustia desperata.

Footnotes

  1. 1 Joann. 1, 3. ↩

  2. Joann. i, 3. ↩

  3. I Reg. xxviii, 8, 11. ↩

Chapter 17 of 84