Articulus 21
EXPLANATIO CAPITULI NONI : PRIMO TEMPORE ALLEVIATA EST TERRA ZABULON.
DERELICTIS expositionibus variis atque superfluis, ipse beatissimus evangelista Matthæus in expositione hujus capituli, tanquam sapiens architectus jaciat fundamentum. Primo tamen verba textus ponenda sunt. Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali; et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Porro ad cognoscendum qualiter ista in Christi adventu impleta sint, commemoranda sunt evangelicæ veritatis eloquia. Ait ergo Matthæus quarto capitulo: Quum audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam; et relicta civitate sua Nazareth, venit et habitavit in civitate Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthali: ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Terra Zabulon et terra Nephthali, via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam; et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.1 Ex his evidentissime elucescit, prædictam prophetiam in primo Christi adventu fuisse impletam.
Est igitur sensus: Primo tempore, id est in principio prædicationis evangelicæ ab ipso Christo, alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali, id est habitatores harum terrarum, videlicet nati de tribu Zabulon et Nephthali, seu alii. Jam enim hæ tribus, quæ pro majori parte fuerant captæ, exoneratæ ac relevatæ sunt a jugo diaboli ac servitute peccati: quoniam multi earum ad Christi prædicationem pœnituerunt. Cœpitque Jesus in his locis prædicare atque miracula facere; propter quod præallegatis verbis adjecit S. Matthæus : Exinde cœpit Jesus prædicare ac dicere, Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.2 Denique, sicut apud Joannem habetur, primum signum Christi, videlicet conversio aquæ in vinum, factum est in Cana Galilææ, scilicet in terra prædicta, et crediderunt in eum discipuli ejus.3 Et novissimo, id est circa finem prædicationis Christi, aggravata est via maris : id est, populus in prædicta habitans terra, induratus est corde, et fidem atque doctrinam Christi graviter, imo infideliter audierunt, redeuntes ad vomitum, dicentes ad invicem : Durus est hic sermo, quis potest eum audire?4 Mare hoc loco appellatur mare Genesareth, in cujus littore sitæ erant Capharnaum, Tiberias, Bethsaida, Corozain, civitates pertinentes ad fines Zabulon et Nephthali (de cujus tribu erat Tobias).56 Harum itaque civitatum homines, primum pro magna parte intenderunt doctrinæ Salvatoris, postea tamen aversi sunt. Unde Christus exprobrasse legitur civitatibus istis, quemadmodum scriptum est : Tunc cœpit exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam : Væ tibi, Corozain; væ tibi, Bethsaida. Et tu, Capharnaum, numquid usque ad cœlum exaltaberis? Usque in infernum descendes.7 Dicitur autem terra hæc via maris, quia in ea est via communis qua deferuntur merces a Jordane ad mare Mediterraneum. Propter quod subditur : trans Jordanem Galilææ gentium, id est, per quam itur ultra Jordanem, juxta quem est Galilæa gentium. Legitur autem, quemadmodum Salomon dedit Hiram regi Tyri viginti oppida in Galilæa:8 quoniam ergo rex Hiram erat gentilis, illa pars Galilææ appellata est Galilæa gentium. Populus qui sedebat in tenebris, id est homines terræ Zabulon et Nephthali, qui versabantur in obscuritate ignorantiæ et vitiorum caligine, vidit lucem magnam, id est Christum, ejusque doctrinam, de quo scriptum est :9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.10 Habitantibus in regione umbræ mortis, id est in prædicta regione seu terra, peccatis, quæ sunt umbræ mortis, repleta, lux orta est eis, videlicet Christus, qui ait : Ego sum lux mundi.11 Inter hos enim Christus visus est, atque cum eis conversari dignatus est.12 — Allegorice autem intelligi possunt hæc non solum de populo jam prædicto, sed de universis gentibus ad fidem conversis, qui olim ambulabant in tenebris, sed Christo eis annuntiato, viderunt oculo fidei lucem magnam. Habitantibus quoque in regione umbræ mortis, id est Sanctis in limbo inferni detentis, lux orta est eis, Christo ad inferos descendente, ac eos illuminante ac educente.
Deinde Propheta convertit sermonem ad Dominum, dicens : Multiplicasti gentem, id est, populum istum, seu genus ac plebem Judæorum numero vehementer auxisti; non magnificasti lætitiam spiritualem in cordibus Prophetarum, Apostolorum, ac ceterorum prædicatorum : quia Judæi pro majori parte infideles manserunt et perditi : de quo multi contristati sunt homines sancti. Unde dicit Apostolus : Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis Judæis.13 Michæas quoque clamat : Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer.14 Lætabuntur coram te spirituali jucunditate sancti Apostoli, et ceteri tui discipuli, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia, id est, valde exuberanter gaudebunt. Quemadmodum enim messores tempore messis, et possessores agrorum segetibus congregatis lætantur; et sicut triumphatores lætantur post bellum, seu raptores post prædam, dum spolia inter se partiuntur : sic primi pastores Ecclesiæ vehementissime exsultabant, quando horreum Christi frugibus, id est, Ecclesiam impleverunt fidelibus a se conversis, quos utique pessimis raptoribus, id est dæmonibus, abstulerunt, spoliantes eos præda hominum, quam variis tentamentis suo imperio subjecerunt. Unde Christus dixit : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.15
Causa autem tantæ lætitiæ subditur. Jugum enim oneris ejus, id est jugum miseræ subjectionis, quod dæmon hominibus superinduit, eosque gravavit : quo enim quis victus est, hujus et servus est;16 et virgam humeri ejus, id est flagellum quo dæmones humanum genus afflixerunt, variis modis eos vexando, et sceptrum, id est dominium, exactoris ejus, id est diaboli, qui ab hominibus debitam pœnam exigit pro peccatis ad quæ eos induxit; superasti, liberando homines ab omnibus malis his, subjiciendoque eos tuo obsequio, tuo jugo, et tuo imperio. Hoc autem fecisti sicut in die Madian, id est sine humano subsidio, scilicet propria potestate, et sine interitu hominum, quemadmodum olim præstitisti victoriam Gedeoni contra Madianitas, ut legitur in libro Judicum.17 Unde ait Salvator discipulis :18 Ecce dedi vobis potestatem supra omnem virtutem inimici. Et rursus :19 Vidi, inquit, Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. Et Apostolus ait : Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum.20 — Quidam vero ita exponunt : Jugum oneris ejus, id est jugum observantiarum legalium, de quo dicitur in Actis : Quare tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?21 et virgam humeri ejus, id est ordinationes molestas Scribarum ac Pharisæorum, quas aliis imponebant, prout Christus testatur :22 Alligant, inquit, onera gravia et importabilia, et imponunt ea super humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere;23 et sceptrum exactoris ejus, id est dominium crudelium principum, ab inferioribus multa exigentium; superasti sicut in die Madian, tradendo videlicet principes Judæorum, primitivam Ecclesiam persequentium, in manus Romanorum, qui eos occiderunt sicut Gedeon Madianitas : et ad hoc referuntur quæ sequuntur.
Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, id est bona fidelibus injuste ablata a principibus Judæorum : juxta illud Apostoli, Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis ;24 et illud Jacobi, Ipsi sunt qui per potentiam opprimunt vos ;2526 et vestimentum tuum mixtum, id est intinctum, sanguine occisorum ab istis principibus, scilicet vestes fidelibus interfectis abstractæ. Melius tamen per vestimentum mixtum sanguine, intelligitur opus sanguinolentum seu vitiosum : quoniam sicut justi induuntur virtutibus, juxta illud Job, Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento;27 sic impii vitiis velut vestibus operiuntur. Erit in combustionem et cibum ignis : quia Romani urbes et bona ac populum Judæorum pro parte combusserunt. — Vel sic : Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, id est actio prædatoris injuriosa, atque cum impetu facta seu cum multitudine dæmonum perpetrata, et vestimentum mixtum sanguine (sicut expositum est), erit in combustionem gehennæ, et cibum ignis infernalis : ita quod ipse prædator diabolus cum suis satellitibus, seu homo raptor cum suis consortibus, in inferno cremabitur pro suis sceleribus. Dicitur enim prædatio sive peccatum comburi, quoniam propter ipsum iniquus incenditur. Dicitur etiam cibus ignis, quia est causa ob quam ignis continuo cruciat peccatorem.
Præterea, quia de Puero dicto Emmanuel, et ejus nominibus multa dixit superius obscure ac mystice, nunc de eodem Puero ac ejus nominibus loquitur evidenter : et propter certitudinem prophetiæ, loquebatur Isaias de futuro per modum præteriti. Ait igitur illustrissimus Isaias : Parvulus enim natus est nobis : parvulus utique ætate et corporis parvitate, non sensu aut hebetudine; sic enim vir erat et gigas, quemadmodum Jeremias et David testantur, dicentes : Novum faciet Dominus super terram, Mulier circumdabit virum;28 et, Exsultavit ut gigas ad currendam viam.29 Itaque, Puer dulcissimus natus est nobis.3031
Unde? nisi de benedicta illa virginea Genitrice, de qua dictum est paulo ante, Ecce virgo concipiet et pariet filium. De cujus Pueri nativitate angelus ait pastoribus: Annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et filius datus est nobis: id est, is qui est naturalis æternusque Filius Dei Patris, datus est nobis, id est, ad nostram salutem descendit, atque se ipsum pro nobis exposuit. Unde apud Joannem scribitur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Et Apostolus: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit se ipsum pro me.
Et factus est principatus super humerum ejus: id est, super fortitudinem brachii seu potestatis Pueri hujus fundavit et statuit Deus dominationem, qua Puer iste omnium constitutus est Dominus, sicut apud Joannem legitur: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. In Psalmo quoque de se ipso testatur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Omnia namque, secundum Apostolum, subjecit sub pedibus ejus. Vel sic: Factus est principatus, id est causa seu ratio principandi, super humerum ejus corporalem. Christus enim bajulans sibi crucem, exivit ad mortem: hoc vero agendo, principem hujus mundi dejecit; deinde mundi gloriam stravit, ac universorum judex et Dominus constitui meruit.
Et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Nomina ista, secundum Hieronymum, non combinando, sed divisim legenda sunt. Sex enim nominibus asserit Propheta vocandum hunc Puerum. Vocabitur ergo Admirabilis, ratione miraculorum quæ fecit, vel potius propter incomprehensibilitatem suæ divinæ naturæ, propter inæstimabilem quoque gratiam humanitatis suæ, et propter ineffabilem unionem utriusque naturæ in ipso. Dicitur autem Consiliarius, quia mandatis Decalogi evangelica consilia addidit, vel quia consilium sanctæ Trinitatis de nostræ redemptionis modo atque mysterio nobis patefecit. De quo nunc consilio Paulus ait: Nihil subtraxi vobis utilium, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Unde translatio Septuaginta interpretum sic habet: Vocabitur nomen ejus, magni consilii angelus. Vocatur insuper Deus, secundum quod legitur: Hoc est nomen quod vocabunt eum: Deus Justus noster. In Hebræo habetur nomen Domini tetragrammaton, quod soli vero Deo convenit. Ex quo sequitur quod Christus sit verus Deus, sicut de eo scriptum est: Hic est verus Deus, et vita æterna. Appellatur et Fortis, juxta illud in Psalmo: Quis est iste Rex gloriæ? Dominus fortis et potens; et, Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Propter quod Virgo electa de Filio suo professa est: Quia fecit mihi magna qui potens est. Vocatur quoque et Pater futuri sæculi, quia per gratiam ejus omnes electi ad statum ac æternitatem cœlestis patriæ perducuntur, et ipse omnium Beatorum caput est. Denique Princeps pacis, id est dator, conservator, ac dominus omnis internæ tranquillitatis et sanctæ concordiæ nuncupatur. Propter quod ipsemet loquitur: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; et alibi: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui. Apostolus quoque: Ipse, inquit, est pax nostra, qui fecit utraque unum. Per
D Christum quippe in ecclesiasticæ pacis unitate, atque in vera caritate conjuncti sunt Judæi et gentiles, quemadmodum apud Zachariam legitur prophetatum: Consilium pacis erit inter duos illos. Et in Psalmo cantamus: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Sed contrariari videtur quod Christus disseruit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Et respondendum, quod hoc intelligendum sit de pace carnali et sæculari, de qua ad Jerusalem loquitur: Et quidem in hac die
Act. xx, 20, 27.
Jer. xxi, 6.
1 Joann. v, 20.
Ps. xxi, 8, 10.
Luc. i, 49.
Ephes. i, 22.
Joann. xiv, 27.
Luc. x, 5.
Ephes. ii, 14.
Zach. vi, 13.
Ps. lxxx, 7.
Matth. x, 34.
Luc. xix, 42. tua, quæ ad pacem tibi. Pacem vero cujus Christus princeps vocatur, injusti non habent, sicut inferius scribitur:32 Non est pax impiis, dicit Dominus. Idcirco quum Christus dixisset, Pacem meam do vobis, adjecit: Non quomodo mundus dat, ego do vobis.33
Multiplicabitur ejus imperium: id est, dominium Christi paulatim crescet, donec per totum mundum diffundatur. Christus namque dominatur seu imperat in Ecclesia militanti, quæ in Jerusalem initiata est, et in universo orbe multipliciter aucta est. Unde secundum multiplicationem fidelium multiplicatum est extensive imperium Christi.34 Propter quod Pater ait ad Christum in Psalmo: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ;35 et apud Zachariam: Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.36 Porro, secundum vaticinia Danielis, Antiquus dierum, id est Deus æternus, dedit ei potestatem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei.37 Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.38 Et pacis non erit finis: id est, pacis christianæ, quæ confertur a Christo, de qua angeli cecinerunt, Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis, terminus nullus erit. In via enim præsentis exsilii inchoatur, et in patria perpetuatur.
Super solium David, et super regnum ejus sedebit. Scimus Christum in primo suo adventu non advenisse ut judicaret, non ut regnaret, non ut ei ministraretur; sed ut judicaretur, ut Patri obediret, ut ministraret.39 Quomodo ergo de eo prædictum est, Super solium David et super regnum ejus sedebit?40 præsertim quum ipse locutus sit, Regnum meum non est de hoc mundo.41 Primus enim Christi adventus in omni abjectione, paupertate et humilitate esse debuerat, secundum illud Zachariæ, Ipse pauper, et ascendens super asinam;42 et Jeremiæ, Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad43 manendum? Hoc nempe est quod Christus de se in Evangelio protestatur: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.44 Verumtamen, quod Christus super solium David et regnum sedere debeat, angelus Virgini Matri prænuntiavit, dicendo: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum.45 Jeremias quoque dicit: Regnabit rex, et sapiens erit. Et per Ezechielem Dominus ait de Christo: Servus meus David erit princeps eorum. Quomodo ergo ista concordabuntur? Et respondendum, quod duplex est regnum, videlicet corporale, quo homo homini in exterioribus actibus humanis subjicitur: tale regnum Christus in primo suo adventu non habuit. Aliud vero est regnum spirituale, quo Deus per fidem et gratiam in Ecclesia seu cordibus fidelium dominatur, quantum ad cultum divinum: et de isto regno nunc agitur. Christus namque in suo adventu cœpit in mentibus electorum, quos convertit, regnare.
Est igitur sensus: Super solium David et super regnum ejus sedebit, id est, in regia ac judiciaria potestate erit, et ipsi Ecclesiæ præsidebit, dominando suis fidelibus. Et Zacharias inducit: Ipse ædificabit templum Domino, et portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur in solio suo.4647 Dicitur itaque Christus super solium David et super regnum ejus sedere, quoniam in regno Ecclesiæ seu populo christiano, cujus figura erat regnum David, dominium tenet. Unde nec solium, nec sessio corporaliter sunt sumenda.48
Ut confirmet illud [et corroboret] in judicio et justitia: id est, Christus ad hoc sedebit, et dominabitur in regno seu populo suo militantis Ecclesiæ, quatenus regnum suum stabiliat in conversatione justa, dando fidelibus suis gratiam veraciter judicandi, ac juste vivendi. Hoc est quod ad Ephesios dicit Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ: ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.49 Amodo et usque in sempiternum: id est, ex hoc nunc et usque in finem sæculi, conservando suos in judicio et justitia per gratiam; post præsentem vero incolatum, confirmando eos in patria per gloriam consummatam. Hinc enim Christus loquitur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.50 Et cur hoc? nisi ut Ecclesiam in judicio justitiaque confirmet. Unde Apostolus: Confidimus, inquit, quia qui cœpit bonum opus in vobis, perficiet usque ad diem Domini nostri Jesu Christi.51 Hæc autem idcirco de Christo dicuntur, quia in ipso dumtaxat regnum David veraciter perpetuatur: quoniam nemo ex semine David, perpetuum regnum in mundo sortitus est, nisi Christus. Unde de perpetuitate regni David Dominus ait in Psalmo: Thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum.52 Et in Jeremia Dominus ait: Si irritum fieri potest pactum meum cum die ac nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo:53 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus. Nihilo minus regnum David, quantum ad regale, temporale, ac mundiale dominium, in Joachin rege Juda, quodammodo finem accepit, quoad legitimæ prolis successionem in regno. Propter quod Dominus dixit de eo ad Jeremiam: Scribe virum istum sterilem, ut non sit de semine ejus qui sedeat super thronum David.54
Zelus Domini exercituum, id est magna dilectio Dei omnipotentis ad genus humanum, faciet hoc, ut Christus tam gratiose ac pie præsideat regno suo. Ideo namque Paulus testatur: Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Pater, Filium suum misit.55 Et Joannes ait: In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per ipsum.56 Potest quoque per Dominum exercituum, ipsemet Christus intelligi, de quo in Apocalypsi habetur:57 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Secundum Hieronymum, Emmanuelis nascentisque Pueri de Virgine prophetia septimo capitulo inchoata, hoc loco finitur.
Footnotes
-
Matth. IV, 12-16. ↩
-
Matth. IV, 17. ↩
-
Joann. II, 1-11. ↩
-
II Petr. II, 22. ↩
-
Tob. I, 1. ↩
-
Joann. VI, 61. ↩
-
Matth. XI, 20, 21, 23. ↩
-
III Reg. IX, 11. ↩
-
* ambula- bat ↩
-
Joann. I, 9. ↩
-
Joann. VIII, 12. ↩
-
Baruch. III, 38. ↩
-
Rom. IX, 2, 3. ↩
-
Mich. II, 11. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
II Petr. u, 19. ↩
-
Judic. vn. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
I Cor. xv, 57. ↩
-
Act. xv, 10. ↩
-
Matth. xxxi, 4. ↩
-
Matth. xxiii, 4. ↩
-
Hebr. x, 34. ↩
-
Jacob. u, 6. ↩
-
Jacob. ii, 6. ↩
-
Job xxix, 14. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Ps. xviii, 6. ↩
-
Judic. vii. ↩
-
II Petr. ii, 19. ↩
-
Is. LVII, 21. ↩
-
Joann. XIV, 27. ↩
-
Jer. XXIII, 5. ↩
-
Ps. II, 8. ↩
-
Zach. IX, 10. ↩
-
Ezech. XXXIV, 24; XXXVII, 25. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Marc. X, 45. ↩
-
Joann. VI, 38. ↩
-
Joann. XVIII, 36. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Jer. XIV, 8. ↩
-
Matth. VIII, 20. ↩
-
Luc. I, 32. ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Luc. II, 14. ↩
-
Joann. XII, 47. ↩
-
Ephes. V, 25-27. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Philipp. i, 6. ↩
-
Ps. lxxxviii, 38. ↩
-
Jer. xxxiii, 20, 21. ↩
-
Jer. xxii, 30. ↩
-
Ephes. u, 4. ↩
-
1 Joann. iv, 9. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
Chapter 18 of 84