Articulus 22
EXPLANATIO SEQUENTIS PARTIS CAPITULI NONI: VERBUM MISIT.
IN superioribus capituli septimi, Dominus per Isaiam annuntiavit impiissimo regi Achaz, liberandum fore regnum suum, videlicet regnum Juda, a rege Syriæ ac rege Samariæ, eo quod reges isti cum regnis suis in brevi exsisterent destruendi.12 Et quia Achaz non credidit, datum est ei signum virginalis conceptus, seu nativitatis Christi de Virgine. Multis ergo mysteriis de Christo in medium introductis, nunc redit Propheta ad describendum destructionem regnorum regno Juda insidiantium.
Itaque ait: Verbum misit Dominus in Jacob, id est, per Jacob prædixit, quod reges esse deberent de tribu Juda: juxta illud Genesis, Non auferetur sceptrum de Juda;3 et cecidit in Israel, id est, decem tribus regnum Juda contempserunt, et reges sibi constituerunt iniquos, non descendentes de genere David, de quibus loquitur Dominus:4 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi. Unde in Psalmo habetur: Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit;56 sed elegit tribum Juda. Alii per Jacob et Israel intelligunt eumdem populum, scilicet decem tribus, ad quas misit Deus verbum, id est prophetiam comminatoriam Isaiæ, Osee, et aliorum Prophetarum de destructione ipsarum. Idcirco verbum istud tanquam grave onus cecidit in Israel, id est in populum istum.
Et sciet per experientiam pœnæ, quod verum sit verbum istud, omnis populus Ephraim, id est regni Israel, cujus primus rex, puta Jeroboam, erat de progenie Ephraim;7 et habitantes Samariam, quæ erat urbs regia atque metropolis in regno decem tribuum: id est, isti etiam experimentaliter scient quod dictum est. In superbia et magnitudine, id est præsumptione, cordis dicentes: Lateres ceciderunt, id est, domus nostræ, quæ debiles erant et de lateribus factæ, ab hostibus nostris destructæ sunt; sed quadris lapidibus ædificabimus, id est, domos fortiores quam ante habuimus, faciemus. Sycomoros succiderunt, id est, ædificia nostra de vilibus lignis compacta dejecerunt; sed cedros immutabimus, id est, ædificia prioribus fortiora erigemus: cedrus quippe vocatur imputribile lignum. Quidam vero per lateres et sycomoros intelligunt reges Israel impotentes, sub quibus regnum Israel opprimebatur; per lapides vero quadros ac cedros, reges robustiores, quos decem tribus elegerunt, ut regnum reformaretur. Hieronymus ita exponit: Lateres ceciderunt, id est, domus ac populus regni Juda velut lateres perierunt; sed quadris lapidibus ædificabimus, id est, quum regnum istud nostro imperio subjecerimus, faciemus in eo domos firmiores.
Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, id est, regem Assyriorum et ejus exercitum adducet super Rasin regem Syriæ et populum ejus; et inimicos ejus, id est Assyrios istos hostes Rasin, in tumultum vertet, id est, cum tumultu et impetu venire faciet contra eum. Sæpe enim prædictum est, quemadmodum rex Assyriorum, Rasin regem Syriæ interfecit, et populum ejus cepit.8 Elevabit etiam Dominus Syriam ab oriente, et Philistiim ab occidente: id est, cum rege Assyriorum venire faciet multos Syrorum, qui morantur ad orientalem plagam respectu terræ Israel; multos quoque Palæstinorum commorantium in plaga occidentali respectu regni Israel. Hos namque rex Assyriorum assumpsit in auxilium contra Israel. Et devorabunt Israel toto ore, id est, copiose, late, atque pro libitu occident seu capient populum Israel, regemque ejus.
In omnibus his non est aversus furor ejus: id est, post tantarum pœnarum inflictionem non est Deus placatus populo Israel; sed adhuc manus ejus extenta, id est, virtus ejus adhuc parata est ad eos gravius puniendos. Cur autem hoc contigit, subditur: Et populus Israel non est reversus per pœnitentiam et vitæ meliorationem, ad percutientem se, id est ad Deum qui eos per adversarios prædictos castigavit; et Dominum exercituum non exquisierunt, ejus misericordiam invocando, sed vitulos aureos coluerunt. Constat ergo quod Dominus non placatur, neque peccatum dimittitur propter percussionem pravorum, nisi ipsi pœniteant, Dominumque requirant. Neque his obviat illud Nahum, Non consurget duplex tribulatio;9 vel, secundum aliam litteram, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Hoc enim dictum est de punitione sufficienti ac plena.
Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam incurvantem et depravantem in die una: id est, per regem Assyriorum occidi seu captivari permittet aut faciet in populo Israel capitaneos et seductores ipsorum. Quid enim per caput et caudam designetur, subjecit: Longævus et honorabilis, ipse est caput, id est, seniores et nobiles capita populi nuncupantur; et propheta docens mendacium, ipse est cauda, id est, pseudoprophetæ, qui commodi corporalis intuitu principibus prospera promittebant, eosque fallebant, caudæ vocantur: quia per modum caudæ sequebantur potentes, vaticinando eis mendacia
Unde talem prophetam nominat caudam incurvantem et depravantem, id est a rectitudine justitiæ avertentem, et alios ad peccata moventem. Hos igitur Dominus dispersit uno die, quando regem Assyriorum super eos induxit. Et erunt, qui beatificant populum istum, id est pseudoprophetæ populum Israel laudantes, seducentes, quia se ipsos et alios decipiunt; et qui beatificantur ab eis, erunt præcipitati, id est dejecti: omnes enim simul perierunt. Huic simile est, quod ait superius:10 Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt.
Propter hoc super adolescentulis ejus, videlicet populi Israel, non lætabitur Dominus, id est, non ostendet se super eis lætari, dando eis beneficia sua: sicut de quibusdam locutus est, Lætabor super eis, quum bene fecero eis.11 Et Nehemiæ octavo habetur:12 Gaudium Domini est fortitudo vestra. Quoniam igitur permisit Dominus adolescentulos populi Israel trucidari et capi, dicitur super eis non lætari. Et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur, sed omnes tradet manibus hostium. Quia omnis homo in populo Israel, id est quidam ex omni genere eorum; vel, Omnis, id est tam multi, quod alii quasi nulli videbantur; hypocrita est simulando opera religiosa forinsecus, et nequam interius, quia sub veste ovina gerit mentem lupinam; et universum os locutum est stultitiam, id est, omnes verba vana, blasphema, sive inania protulerunt. In omnibus his non est aversus furor ejus, etc., sicut expositum est.
Succensa est enim quasi ignis impietas: id est, peccatum populi Israel ex corde in vitiis inflammato processit, ita quod cum magno atque ardenti affectu peccaverunt; veprem et spinam vorabit, id est, peccatores vitiorum ac passionum aculeis plenos consumet: propter iniquitatem etenim suam damnantur. Et succendetur in densitate saltus: id est, vindicta hæc in toto populo desæviet, sicut in densitate lignorum ignis furescit; et convolvetur superbia fumi: id est, superbi aerem fumo verborum inanium adimplentes, his pœnis involventur.
In ira Domini exercituum conturbata est terra: id est, populus terræ Israel in tantis percussionibus dissensionibusque turbabitur; et erit populus iste quasi esca ignis, id est, igni tribulationis tradetur, atque ab eo consumetur, sicut esca a comedente. Vir fratri suo non parcet: id est, populus Israel non solum ab extraneis affligetur, sed inter se dissensionem habebit, et unus alteri nocere studebit, secundum illud Michææ: Vir fratrem suum venatur ad mortem.13 Et declinabit ad dexteram, et esuriet: id est, vir ab adversario suo recedet, ut possit refici; sed cibum invenire non poterit, quantum ad saturitatem; et comedet ad sinistram, et non saturabitur, id est, quocumque se verterit, esuriem patietur. Sic ergo Propheta prædicit eis famem futuram. Unusquisque carnem brachii sui vorabit: id est, contra proximum suum, cui merito inniteretur ut firmamento, consurget; et si poterit, occidet. Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, id est, tribus Manasse vorabit tribum Ephraim, et econtra: quia se mutuo occiderunt, non obstante quod ex eodem patre, videlicet Joseph, nati fuerunt. Quemadmodum patet ex libro Regum, dissensio populi Israel inter se, præcipue orta est propter reges, quos singuli eorum nitebantur promovere contra voluntatem aliorum.14 Simul ipsi contra Judam, id est, tribus Manasse et Ephraim simul pugnabunt contra populum Juda. Hoc sæpius accidisse testantur historiæ. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Footnotes
Chapter 19 of 84