Articulus 23
ELUCIDATIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI NONI.
DENIQUE Zabulon interpretatur, habitataculum fortitudinis; Nephthali vero, dilatatio. Moraliter ergo: Primo tempore, id est tempore visitationis supernæ, infusionisque gratiæ, alleviata, id est, ab oneribus peccatorum, quæ sicut onus grave gravant injustum, erepta, et ad cœlestium contemplationem elevata, est terra Zabulon, hoc est congregatio fortium atque constantium hominum, qui cum Apostolo dicere possunt: Quis nos separabit a caritate Dei? et, Omnia possumus in eo qui nos confortat; qui implent illud Jacobi, Resistite diabolo, et fugiet a vobis; quibus convenit illud in Psalmo, Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Et terra Nephthali, id est congregatio veram caritatem, seu caritatis latitudinem usque ad inimicorum amorem se extendentis, habentium. Caritas enim operit multitudinem peccatorum. Et Mariæ Magdalene remissa sunt peccata multa, quia dilexit multum.1 Et quanto Deum ardentiori affectu diligimus, tanto cœlestia purius atque frequentius contemplamur. Siquidem ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum, ut Veritas ait. Et novissimo, id est postremo post alleviationem gratiæ, aggravata est præsentis exsilii pœnis atque miseriis, venialibusque peccatis, via maris, id est prædicta congregatio electorum, in via hujus maris magni seu sæculi peregrinantium, et ad æterna suspirantium. Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum. Apostolus quoque: Supra modum, inquit, gravati sumus. Sed et justus septies in die cadit. Et si dixerimmus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Sic ergo aggravata est via maris trans Jordanem, id est post Baptismatis undam et lavacrum, Galilææ, id est transmigrationis seu transitus, gen tium baptizatarum, ad superiora tendentium. Electi namque in sæculo isto post consolationes internas, post contemplationes supernas, post occupationes cœlestes, multum (ut dictum est) afficiuntur ærumnis, distractionibus, tentationibus, atque doloribus.
Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, etc. Hoc sicut prætactum est, cunctis convenit peccatoribus, qui post conversationem sæcularem, post vitam carnalem, post vitiorum excæcationem irradiantur splendore gratiarum cœlestium, donis sapientiæ, scientiæ, intellectus, itemque consilii, et convertuntur ad Christum ac splendidam vitam, lucentes (ut inquit Apostolus) in medio nationis perversæ sicut luminaria mundi, verbum vitæ continentes:2 quibus convenit illud in Matthæo, Vos estis lux mundi.
Deinde sequitur vox pastoris et prædicatoris ad Dominum:3 Multiplicasti gentem, quoniam multi sunt vocati; non magnificasti lætitiam, quoniam pauci sunt electi. Quum ergo multi perveniant ad fidem christianam, pauci vero ad conversationem christiformem, querulosa voce ait Deo Ecclesia: Multiplicasti gentem... De conversatione tamen bene viventium lætabuntur boni prælati et doctores coram te, Domine, tibi gratias referendo, sicut qui lætantur in messe. Unde Joannes in tertia sua Canonica profitetur: Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.4 Et Paulus scribens discipulis: Gloria, inquit, nostra vos estis;5 et, Multa mihi gloriatio pro vobis, repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.6 Ecce quomodo bonus pastor de spiritualium filiorum suorum profectu gavisus est. Tales esse debent omnes boni prælati.
Verbum, id est Christi doctrinam, seu Christum, de quo scriptum est, In principio erat Verbum, misit Dominus in Jacob, id est in Ecclesiam et populum christianum; et cecidit, id est, bene ac fructuose receptum est, in Israel, id est in fidelibus et electis Deum sincere contemplantibus, qui sunt terra bona, de qua scriptum est:
Semen cecidit in terram bonam;7 et ortum, fecit fructum centuplum. Unde ait Salvator: Quod autem in terram bonam cecidit, hi sunt qui corde bono et optimo audientes verbum Dei retinent, et fructum afferunt in patientia. — Vel sic: Verbum misit Dominus in Jacob, id est ad populum Judæorum, de quibus locutus est Christus, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel. Et cecidit in Israel, id est, non fructificavit, sed confractum est in populo isto, quemadmodum in Actibus ait Paulus ad eos, Repulistis verbum Dei, et indignos vos judicastis vitæ æternæ.8 Vel, Cecidit in Israel, id est in plebem gentilium conversam ad Christum (quam Apostolus nominat Israel), de quibus ad præallegata verba adjecit, Ecce convertimur ad gentes. — Vel: Verbum misit Dominus in Jacob, id est in homines simplices, contra peccata luctantes; et cecidit in Israel, id est, in hominibus litteratis, et viris magnæ scientiæ atque prælatis, dissipatum est: qui quod sciunt et alios docent, non faciunt, quos inflat scientia, qui se reputant sapientes.
Unde scriptum est:9 Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima; et in Daniele, Iniquitas egressa est de Babylone a senioribus, qui videbantur regere populum. Et Jeremiæ quinto: Ibo ad optimates, et loquar eis; ipsi enim cognoverunt viam Domini: et ecce hi magis confregerunt jugum, ruperunt vincula. — Vel: Verbum misit Dominus in Jacob, id est in populum catholicum vitia conculcantem; et cecidit, id est destructum est, in Israel, id est in conventiculis hæreticorum, Scripturam divinam pessime exponentium: qui se Deum cognoscere jactant, atque a regno Christi decedunt, quemadmodum decem tribus, quæ dictæ sunt Israel, a regno David se retraxerunt.
Et sciet omnis populus Ephraim, id est in temporalibus excrescentes et cupidi. Ephraim namque fertilitas, seu crementum interpretatur. Et habitantes Samariam, id est legem se observare simulantes, seu custodiam prælationis habentes. Samaria quippe interpretatur custodia. In superbia cordis dicentes: Lateres ceciderunt, id est, Christiani catholici, quos lateres, id est viles ac debiles, reputamus, corruerunt et errore decepti sunt; sed quadris lapidibus ædificabimus, id est, nostras doctrinas et ecclesias firmiter stabiliemus naturalibus rationibus et sæculari potentia. Et elevabit Dominus hostes Rasin, id est populum christianum, qui est inimicus Rasin, id est sæcularis sapientiæ Deo contrariantis, super eum: ita quod sapientia christiana sæculari sapientiæ prævalebit, juxta illud Apostoli, In captivitatem redigentes omnem intellectum, in obsequium Christi. Sed quia hæreticos Dominus aliquando expugnat, et pereunt per infideles seu reprobos, ideo elevabit Syriam ab oriente, id est superbos, et Philistiim, id est potione cadentes, sive carnales; et devorabunt Israel, id est hæreticos, toto ore, id est, cum ingenti aviditate. In omnibus his non est aversus furor ejus ab istis hæreticis; sed adhuc manus ejus, scilicet Dei, extenta, ut penitus conterantur. Et populus hæreticus non est reversus, hæresim deserendo, ad percutientem se, scilicet Christum.
Et disperdet Dominus ab Israel jam prædicto, seu populo sola fide christiano, caput, id est hæresiarchas, indignos prælatos, et impios principes, et caudam, id est eorum imitatores, falsosque doctores, sicut consequenter exponitur. Longævus10
16 et honorabilis, ipse est caput, etc. Et erunt, qui beatificant populum istum, videlicet hæreticos et indignos prælatos, ac impios atque superbos, et ad inanem gloriam pronos, seducentes, quia fallunt quos laudant; et qui beatificantur, erunt præcipitati, quoniam incident mala culpæ et pœnæ. Istis nempe maxime nocet laudatio hominum.
17
Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur.11 Omnes enim perire permittit ac damnat, qui ad hæreticorum spectant consortia. Spiritualiter autem viduæ nominantur animæ hæreticorum ac perversorum, quibus propter peccata Sponsus cœlestis, et vir cujus Oriens nomen ejus, ablatus est;12 pupilli vero, quibus Deus desiit esse pater per gratiam. Quia omnis hypocrita est et nequam. Universi namque hæretici, et hypocritæ sunt, imo et ceteris religiosiores se simulant: idcirco misericordiam consequi non merentur, quemadmodum apud Job legitur: Numquid Deus audiet vocem hypocritæ, quando venerit super eum angustia?13
19
In ira Domini exercituum conturbata est terra. Dum enim Deus offensus est, et gratiam ab hominibus tollit, turbantur habitantes in terra, inordinate vivendo, lites et contentiones sectando, et pœnas debitas incidendo.14 Unde inferius scriptum est: Et tu iratus es, et peccavimus.15 Vir fratri suo non parcet. Propterea apud Jeremiam habetur: Unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam:16 quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Non ergo credamus omni spiritui, neque cor nostrum aperiamus cuilibet homini, præsertim quum Christus dicat:17 Inimici hominis, domestici ejus.18 Hæc autem intelligenda sunt, ut in pluribus: raro enim invenitur verus, fidelis, integerque amicus.19 Et ideo ait Scriptura:20 Beatus vir qui invenit amicum fidelem*.* verum
20
Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur.
Frequenter enim jubemur regia via incedere, id est virtutis medium observare, et non declinare ad dexteram, id est ultra vires nil attentare, quatenus rationabile sit obsequium nostrum. Scriptum est enim: Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit;21 et, Noli esse justus multum, neque plus sapias quam oportet, ne forte obstupescas.22 Hoc tamen indiget sano intellectu, quia exemplo Apostoli, debemus nos inde sinenter in anteriora extendere, atque ad veræ perfectionis altitudinem adspirare. Qui ergo hoc modo declinat ad dexteram, esuriet, id est, spirituali refectione carebit. Nec debemus declinare ad sinistram, manifesta vitia perpetrando. Sic vero declinans, comedet, quoniam aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior:23 nam et via stulti recta est in oculis ejus;24 et non saturabitur alimonia spirituali, videlicet pane vitæ et aqua sapientiæ.
Unusquisque carnem brachii sui vorabit: videlicet Manasses, id est divina mandata oblivioni tradentes; Ephraim, id est temporalia congregantes, seu cupidos, quorum possessio crescit in terra: unus enim injustus sæpe persequitur alium, juxta quod in Osee habetur: Sanguis sanguinem tetigit. Quocontra monet nos sanctus Apostolus: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.25 Et Jacobi tertio scriptum est: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse contra veritatem.26 Hinc rursus hortatur Apostolus: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo vobis donavit.27 Simul ipsi contra Judam: id est, prædicti injusti per Manassen et Ephraim designati, simul insurgent contra Ecclesiam, confessoresque Christi, quibus ipse ait: Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo. Cetera ex præcedenti articulo facile elucescunt.28
Footnotes
-
Matth. v, 14. ↩
-
2 *ambulabat Philipp. II, 15, 16. ↩
-
3 Ibid. xx, 16. ↩
-
III Joann. 4. ↩
-
I Thess. II, 20. ↩
-
II Cor. VII, 4. ↩
-
Luc. viii, 8. ↩
-
Act. xiii, 46. ↩
-
1 Esdr. ix, 2. ↩
-
Joann. i, 1. ↩
-
Philipp. vii, 13. ↩
-
Zach. vi, 12. ↩
-
Job xxvii, 9. ↩
-
Osee iv, 2. ↩
-
Is. lxiv, 5. ↩
-
Jer. ix, 4. ↩
-
1 Joann. iv, 1. ↩
-
Matth. x, 36. ↩
-
Joann. xv, 20. ↩
-
Eccli. xxv, 12. ↩
-
Jer. xlviii, 36. ↩
-
Eccle. vii, 17. ↩
-
Prov. ix, 17. ↩
-
Prov. xii, 15. ↩
-
Galat. v, 15. ↩
-
Jacob. iii, 14. ↩
-
Ephes. iv, 32. ↩
-
Philipp. iii, 13. ↩
Chapter 20 of 84