Skip to the text

Articulus 24

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : VÆ QUI CONDUNT LEGES INIQUAS.

IN superiori capitulo redarguit Isaias peccata regni Israel, scilicet decem tribuum; nunc increpat vitia regni Juda, videlicet duarum tribuum. Quidam tamen exponunt hæc de populo decem tribuum: quos sequitur Lyra. Sed Hieronymo potius placet, ut exponatur de judicibus Juda atque Jerusalem, scilicet Scribis et Pharisæis, qui (sicut in Evangelio Matthæi dicitur) irritum fecerunt mandatum Dei propter traditiones suas.1 Verumtamen littera convenienter intelligi potest de universis injustis legislatoribus, atque perversis judicibus. Ait enim :

Væ, id est, æternæ mortis damnatio imminet eis qui condunt, id est instituunt, leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, id est, libros perversi juris ad posteros transmiserunt; ut opprimerent in judicio pauperes, eo quod munera dare non valeant, neque resistere, et vim facerent causæ humilium populi mei, id est, causas justas humilium hominum violenter subverterunt, ut velut injustas damnarent; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent, id est, quatenus viduis atque pupillis bona sua abstraherent. Hæc enim ad litteram fecerunt judices Judæorum primitivæ Ecclesiæ, in qua mulieres et filios quorum maritos et patres occiderunt, bonis cunctis seu possessionibus privaverunt. Unde scribit Apostolus :2 Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. De Pharisæis quoque Christus in Evangelio dicit, quod sub obtentu prolixæ orationis devoraverunt domos viduarum.34 Quid facietis in die visitationis, id est tempore justæ punitionis, et calamitatis de longe venientis, id est miseriæ vobis ab æterno paratæ? Ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, id est potestatem vestram, pompam, sive honorem, ne incurvemini sub vinculo, id est, ne per flagella et captivitatem humiliemini, et cum interfectis cadatis, id est, ne sicut ceteri occidamini? quasi dicat : Tunc nullus poterit vos liberare. Huic increpationi simile est illud Joannis Baptistæ : Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Unde et Christus Pharisæis ac Scribis ait :5 Genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?6 Talibus quoque dicitur: Ululate, pastores, et clamate; et adspergite vos cinere, optimates gregis :7 quia completi sunt dies vestri, ut occidamini, et cadetis quasi vasa pretiosa. Denique propter prædicta peccata, capti et interfecti sunt Judæi ab exercitu Romanorum.

Consequenter describit Propheta dejectionem Sennacherib regis Assyriorum et populi sui : de qua utique re in libro isto multoties prophetia inducitur. Væ Assur, id est regi Assyriorum. Virga furoris mei et baculus ipse est : id est, per eum tanquam per instrumentum corripio peccatores. Et sicut virga seu baculo pater percutit filium delinquentem, ita per eum castigavi populum meum Juda. In manu eorum indignatio mea : id est, per potestatem regis hujus et sui exercitus, effundo indignationem meam super iniquos, eos juste puniendo. Ad gentem fallacem, id est populum dolosum, scilicet regnum Juda, seu alios fraudulentos, mittam eum; et contra populum furoris mei, id est, cui multum irascor, mandabo, id est, voluntatem impugnandi inspirabo illi, saltem permissive, ut auferat spolia hominum iniquorum, [et diripiat prædam,] et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum, id est, populum impium omnino opprimat atque suppeditet, sicut calcatur pedibus transeuntium lutum viarum communium.

Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit, id est, victorias suas propriis viribus, non divinæ virtuti, adscribet; potentia quoque divinitus sibi concessa, propter crudelitatem nimiam abutetur. Propter quod subditur : sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium plurimarum : id est, intentio mentis suæ erit, non corrigere, sed omnino destruere gentes omnes quas poterit.8 non paucarum

Dicet enim ex magna superbia : Numquid non principes mei simul reges sunt? id est, servi mei, quos posui principes populi mei, æquales sunt regibus : ideo omnia regna mihi subjicere potero. Numquid non ut Charcamis, sic Chalanne? et ut Arphad, sic Emath? Numquid non ut Damascus, sic Samaria? Ista sunt nomina civitatum magnarum atque regalium, quas sibi subjecit rex Assyriorum. Ac si dicat : Sicut obtinui Charcamim, sic et Chalanne; et sicut obtinui Arphad, ita et vici Emath. Quomodo invenit manus mea regna idoli, id est, bene ac prompte potestas mea debellavit regna idololatriæ dedita; sic et simulacra eorum de Jerusalem et Samaria, id est, simili modo idola habitantium in Jerusalem atque Samaria, ad manum meam devenient cum suis cultoribus. Numquid non sicut feci Samariæ, id est populo Samariæ, et idolis ejus, quæ sub meam ditionem redegi, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? Putavit Sennacherib, quod tempore Ezechiæ fuissent in Jerusalem idola, sicut in aliis regnis : quoniam inter verum Deum falsosque deos nullam distinctionem agnovit. Secundum veritatem tamen in Jerusalem non erant idola, Ezechia regnante, nisi modico tempore in exordio regni sui, donec ea contrivit : imo præ nimio zelo legis confregit serpentem æneum a Moyse factum, ut legitur quarto Regum.9 Quod autem ait se capturum idola Samariæ atque Jerusalem, statimque subjungit, Quia sicut feci Samariæ et simulacris ejus, sic faciam Jerusalem : intelligi potest, quod non una vice totam sibi Samariam subjugavit.

Et erit, quum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, id est, quum habitatores Jerusalem pavore regis Assyriorum, et comminatione Rabsacis satis afflixerit : Visitabo. Hic Propheta mutat sermonem, loquensque in persona Domini, ait : Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, id est, opera elati cordis regis Assyriorum ulciscar, interficiendo in castris ejus per angelum una nocte centum octoginta quinque millia hominum, et super gloriam altitudinis oculorum ejus, id est, præsumptionem superbiæ suæ in oculis corporis apparentis dejiciam.10 Superbia namque præcipue apparere solet in oculis, juxta illud in Job : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?11

Dixit enim rex Assur : In fortitudine manus meæ feci, id est, propria potestate regna atque idola populorum devici, et in sapientia mea intellexi, id est, propria industria et meo consilio modum pugnæ atque victoriæ excogitavi; et abstuli terminos populorum, id est terras populorum, addendo eas meo imperio, et principes eorum deprædatus sum, rapiendo bona ipsorum; et detraxi quasi potens in sublimi residentes, id est, reges in alto throno sedentes superavi, regio honore destitui, tanquam potens præ ceteris.12 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum, id est populos fortes, seu reges eorum (Rex enim sapiens, stabilimentum seu fortitudo est populi sui) ita faciliter potestas mea obtinuit et subjecit, sicut nidus avium seu pulli exsistentes in nido, a transeuntibus capiuntur. Et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt ab ave fovente, quæ utique sine labore tolluntur; sic universam terram, non simpliciter universam, sed tam magnam et multam, quod videbatur quasi tota exsistere terra, ego congregavi, id est, sub mea potestate collegi. Et quia de nido et ovis avium orsus est loqui, servat metaphoram, dicens : et non fuit qui moveret pennam, id est, qui auderet se ad resistendum disponere, et aperiret os ad contradicendum mihi, et ganniret, id est, fletum aut gemitum evidenter effunderet. Tantum enim oppressit eos timor potentiæ suæ.

Deinde declaratur magnitudo atque perversitas regis Assyriorum : Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? id est, numquid attribuet sibi actum secandi, et non potius homini per eam secanti? Aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur, ita ut sibi magis, quam eam trahenti, serrationem adscribat? Quomodo si elevetur virga contra levantem se, dicens se propria virtute levatam, et exaltetur baculus, qui utique lignum est, adversus eum qui percutit baculo aliquem, actum percussionis sibi magis, quam homini baculo utenti, attribuendo : sic rex Assyriorum gloriatus et elevatus est contra Dominum. Erat enim instrumentum divinæ justitiæ; ipse tamen actus quos fecerat, sibi ipsi tanquam principali adscripsit agenti.

Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus ejus, id est in principibus ejus atque majoribus, tenuitatem, id est incinerationem seu corruptionem, comburendo eorum corpora igne occulto; et subtus gloriam ejus, id est infra ornamenta et arma, seu vestes sui exercitus, succensa ardebit quasi combustio ignis. Nam corpora sui exercitus incinerata fuerunt, armis vestibusque illæsis. Et erit lumen Israel in igne, id est, angelus Dei populum Israel illuminans atque custodiens, igne divino occidet Assyrios; et Sanctus ejus, id est angelus sanctificans saltem instrumentaliter Israelem, erit in flamma, id est, ardore latenter ardente in pulverem rediget corpora Assyriorum. Et quoniam Michael princeps exstitit Synagogæ, ut dicit Daniel, ideo per angelum istum, Michaelem quidam intelligunt.13 Verumtamen, quia percussio hæc principaliter facta est a Deo, qui etiam in Scripturis frequenter vocatur Sanctus Israel et lumen ejus; melius arbitror, per Sanctum lumenque Israel, intelligi Deum, quam angelum : præsertim quum hic ipse Isaias infra dicat de Deo :14 Redemptor noster Dominus, Sanctus Israel nomen ejus. Et succendetur et devorabitur spina, id est crudelitas ejus, et vepres, id est peccata exercitus Sennacherib. Dicuntur enim opera et peccata hominum inflammari, dum propter ea homines incenduntur. Hæc autem succensio facta est non longo tempore, sed in die una, id est quadam hora diei naturalis, videlicet brevi horula noctis : imo quasi in momento completa est, sicut et percussio primogenitorum Ægypti, quæ facta est hora media noctis.15

Et gloria saltus ejus, et Carmeli ejus, id est exercitus regis Assyriorum : qui propter suam multitudinem et decorem, saltui et Carmelo, qui est mons nemoribus consitus, comparatur; ab anima usque ad carnem consumetur, id est, penitus vorabitur. Animæ namque eorum descenderunt in ignem inferni, corpora vero consumpta sunt igne temporali. Et erit terrore profugus, id est, ipse Sennacherib videns populum suum ita percussum, territus fugiet. Et reliquiæ ligni saltus ejus, id est reliqui de suo exercitu, qui ligno saltus comparantur, non percussi ab angelo, præ paucitate numerabuntur : quia ut tradunt Hebræi, de tanto exercitu decem dumtaxat evaserunt; et puer scribet eos : quoniam littera apud Judæos decem significans, non habet nisi simplicem tractum : quem utique trahere potest puer.

48

49

Et erit in die illa, id est statim post hanc Assyriorum percussionem : Non adjiciet residuum Israel, id est populus Judæorum non occisus ab Assyriis, et hi qui fugerint de domo Jacob, id est, qui timore Assyriorum propria habitacula dimiserunt, inniti super eo qui percutit eos, id est in rege Assyriorum confidere : in quo confidebant tempore Achaz, qui misit munera regi Assyriorum, dicens : Servus tuus

20

IV Reg. xvi, 7, 8.

15

16

17

Lacuna: pp. 414–415 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. et templum populi Jerusalem : quia ut dictum est, nomine Filiæ, totus populus designatur.16

Verumtamen quia Assyrii percussi sunt antequam obsiderent Jerusalem, subditur : Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, id est testea vasa, seu corpora Assyriorum per modum laguncularum terrena atque fragilia, in terrore, id est in plaga horribili, per angelum ea incinerando, ut dictum est; et excelsi statura, id est magni in exercitu Assyriorum velut gigantes, succidentur, id est, velut arbores infructuosæ radicitus evellentur, occidentur, et in ignem æternum mittentur; et sublimes, id est superbi seu nobiles, humiliabuntur per pœnas. Et subvertentur condensa saltus ejus ferro, id est, copiosa multitudo exercitus Assyriorum destruetur gladio seu potentia angeli : quæ dicitur ferrum, eo quod nihil terrenum ei resistere queat, sicut nec aliquod metallum prævalet ferro; et Libanus, id est ipse rex Sennacherib, sæculari potentia altus et candidus, cum excelsis, id est cum principibus suis, cadet : nam rediens Niniven, a propriis filiis est occisus, ut infra dicetur.17

Footnotes

  1. Matth. xv, 6. ↩

  2. Hebr. x, 34. ↩

  3. Marc. xii, 40. ↩

  4. Marc. xii, 40. ↩

  5. Matth. iii, 7. ↩

  6. Matth. xxiii, 33. ↩

  7. Jer. XXV, 34. ↩

  8. * non pauc-carum ↩

  9. IV Reg. xviii, 4. ↩

  10. IV Reg. xix, 35. ↩

  11. Job xv, 12. ↩

  12. Sap. vi, 26. ↩

  13. Dan. x, 21; xii, 1. ↩

  14. Is. xlvii, 4. ↩

  15. Exod. xii, 29. ↩

  16. Is. 1, 8. ↩

  17. Is. xxxvii, 37, 38. ↩

Chapter 21 of 84