Skip to the text

Articulus 25

TROPOLOGICA DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI DECIMI.

PORRO exordium hujus capituli, quo dicitur, Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, de omnibus tyrannis, hæreticis, malis prælatis, et falsis legislatoribus dici potest. Hi enim condunt aut servant leges iniquas, id est mandata injusta, seu traditiones perversas : quibus est pro ratione voluntas, et qui illud Sapientiæ dicunt :1 Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ. Talibus Dominus ait in Ezechiele : Mærere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii.2 Observandum est itaque nobis, quod in Levitico præcipit Dominus : Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.3 Conditoribus autem seu observatoribus legum injustarum, ait Scriptura : Quum essetis ministri regni Dei, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis;4 cito et horrende apparebit vobis. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis, id est, in die judicii vestri particularis, quando mox a corporibus separati, judicandi estis a Deo, et item in die judicii universalis atque extremi? Visitatio autem Dei, aliquando sumitur in bono, aliquando in malo. Dum enim Deus indulgentiam, gratiam, aut gloriam tribuit aut infundit, dicitur visitare in bono, sicut in Psalmo oramus :5 Visita nos, Domine, in salutari tuo. Dum autem peccata nostra ulciscitur, dicitur visitare in malo. Pœna quoque est duplex : scilicet temporalis et medicinalis; et quum hanc pœnam Deus infligit, visitat ut judex benignus. Alia est pœna æterna et damnatoria : quam quum Deus infligit, dicitur visitare ut judex districtus.

Væ Assur. Virga furoris mei et baculus ipse est. Istud de omni principe superbo, crudeli prælato, et homine violento intelligi potest. Hi quippe sunt virga et baculus, quo corrigit Deus electos : sed quoniam ipsi concessa sibi potentia abutuntur, potiusque intendunt exstirpare atque occidere, quam modeste castigare; idcirco peracto eorum ministerio, projiciuntur in ignem æternum. Interim tamen mittuntur ad gentem fallacem seu peccatricem cui iratus est furor Domini.6

Et erit, quum impleverit Dominus opera sua in monte Sion, id est, quum Ecclesiam gratiose stabiliverit, et donis Spiritus Sancti eam repleverit: Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur: id est, prædictorum impiorum ac persecutorum Ecclesiæ opera destruet, peccata damnabit, et eos succumbere faciet. Dixit enim Assur rex, id est quilibet præfiguratus per regem Assyriorum: In fortitudine manus meæ ego feci, et in sapientia mea intellexi. Hoc dicunt Pelagiani, et omnes qui se sine divinæ gratiæ adjutorio aliquid posse promereri arbitrantur, aut propriis viribus quod faciunt largiuntur; nec in Domino, sed in se ipsis gloriantur. Isti autem non credunt, aut certe non advertunt illud Salvatoris: Sine me nihil potestis facere. Secundum Apostolum quoque, Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis;78 sed sufficientia nostra ex Deo est. Non ergo sufficit nobis virtus nostra ad bene vivendum, neque ingenium nostrum aut humana scientia ad recte discernendum; sed gratia et illuminatione Spiritus Sancti in omnibus indigemus. Quæ autem in isto capitulo scripta sunt de præsumptione regis Assyriorum contra Judæos ac ceteras gentes, intelligi possunt de jactantia hæreticorum et ceterorum persecutorum Ecclesiæ; et qualiter ad hoc littera valeat applicari, ex præcedentis expositione articuli facile innotescit.

Propter hoc mittet dominator Dominus in pinguibus ejus tenuitatem, id est, hæreticorum magistros et principes in malitia incrassatos consumet; et subtus gloriam ejus, id est infra simulatam sanctitatem hæreticorum, infra apparentem felicitatem hominum mundanorum, succensa ardebit quasi combustio ignis, id est, interiora eorum, imo et corpus et animam inflammabit ignis inferni, nec aliquid proderit eis gloria vana impiorum. Sic ergo Dominus, qui suos electos ad tempus tribulari permittit, tandem liberat ipsos, prout in Threnis dicitur: Quia non repellet in sempiternum Dominus:9 quia etsi abjecit, mi serebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. Et erit lumen Israel, id est Christus, de quo paulo ante dictum est: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam;10 et, Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem;11 in igne, quia per ignem materialem, vel ignem magnæ tribulationis frequenter interficit perfidos et perversos in præsenti. Ecclesia quippe virtute et nomine Christi comburit hæreticos. Unde Sophonias ait: In igne zeli Dei devorabitur omnis terra.12 Et Sanctus Israel in flamma, id est, Christus, qui est Sanctus sanctificans Israelem, seu populum christianum, erit in flamma in die judicii, quando venturus est judicare vivos et mortuos, sæculumque per ignem. Propter quod scriptum est apud Nahum: Dominus, in tempestate et turbine viæ ejus;13 atque in Psalmo, Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.14 Et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres, id est, fraudulenta insidiatio, et cetera impiorum peccata ignis ardore punientur. Et erit terrore profugus, id est, inimicus Ecclesiæ videns plagam Dei consortibus suis inflictam, territus fugere cupiet, ne patiatur similia. Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur. Hoc impletur, quando collectio inimicorum Ecclesiæ usque adeo trucidatur, ut vix pauci permaneant. Multitudo autem sive exercitus impiorum, lignum saltus vocatur, propter rationem præhabitam.

Et erit in die illa: Non adjiciet residuum Israel inniti super eo qui percutit eos, sed innitetur super Sanctum Israel in veritate: id est, quum ita percussi fuerint hostes justorum, tunc Christiani qui persecutionem eorum evaserunt, non amplius sperabunt in potentibus hujus mundi, a quibus ubertim opprimuntur, sed confident in Domino vere et perseveranter. Reliquiæ convertentur, quia pauci de populis salvabuntur.

Hæc dicit Dominus: Noli timere, populus meus, habitator Sion. O Christiani, qui opere et fide perseveratis in ecclesiastica unitate, et qui jam per contemplationem et spem habitatis in cœlesti Sion; quorum videlicet conversatio est in cœlis, quorum thesaurus et cor in Deo reposita sunt:15 ne formidetis inordinate ab Assur, id est a diabolo, seu hujus mundi principibus, qui justos affligunt. In virga enim percutiet te, id est, ad tempus tentabit te, et aliqualem molestiam inferet, et ad venialia peccata te pertrahet. Quum respexerit te sibi resistere, nec velle illicitis assentire, tunc et baculum suum levabit super te, id est, durius tibi instabit, graviora minabitur, et ad peccata mortalia laborabit te inducere, in via Ægypti, id est secundum operationem hujus mundi, proponendo videlicet divitias et delicias sæculi. Quod si ita non profecerit, proponet tormenta et aspera mundi, quatenus vel prosperis, vel adversis te frangat. Ideo autem timere non debes. Adhuc enim modicum, et consummabitur indignatio mea super scelus eorum, id est, cito tibi succurram, nec patiar te tentari et impugnari supra quam valeas ferre, et inimicos tuos dejiciam, atque peccata eorum juste ulciscar. Hæc est consolatio bona omnium in tentatione diabolica aut persecutione humana exsistentium, quoniam his Deus auxilium pollicetur. Unde secundo Paralipomenon dicitur: State confidenter, et videbitis auxilium Domini super vos.16 In Psalmo quoque Dominus clementissime ait de homine justo et tribulato:17 Clamavit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum, et glorificabo eum.18 Cur ergo tribulationem expavescimus, et non potius cordialiter desideramus, quum Dominus dicat se esse nobiscum in tempore tribulationis, vel potius in ipsa tribulatione? Et suscitabit super eum, id est tentatorem seu persecutorem, Dominus, flagellum juxta plagam Madian: id est, non humana, sed divina virtute faciet eum superari et cadere, quemadmodum victi sunt Madianitæ a Gedeone.19 Unde in Matthæo legitur: Dedit Jesus discipulis suis potestatem spirituum immundorum.20

In die illa auferetur onus ejus, id est tentatio seu peccatum, de humero tuo: quia per gratiam Dei pugnantis pro te, a peccato commisso purgaberis; et malum, ad quod te inducere est molitus, non incides; et gaudens cantabis:21 Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Et jugum ejus de collo tuo, id est, a misera servitute, qua peccatis atque dæmonibus serviebas, per gratiam Christi salvaberis:22 venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Et computrescet jugum a facie olei: id est, obligatio culpæ, et omnis miseria atque afflictio nostra dissolvetur et fugiet a divinæ pietatis adspectu; imo ab omnibus malis pœnæ et culpæ tandem eruentur electi, virtute et merito Christi. De hoc jugo scriptum est: Jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium.23 Propter hoc clamat Apostolus: Infelix ego homo!24 quis me liberabit de corpore mortis hujus? et respondet: Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum.25

Veniet in Ajoth, transibit in Magron. Sicut hoc loco describitur ordo accessus regis Assyriorum contra Jerusalem; sic dæmon accedit ad animam quodam ordine impugnationis, proponendo in primis aliqua apparenter bonam, seu minus mala, sicque paulatim progreditur ad deteriora. Longum vero et forsitan legenti fastidiosum foret, singula verba hæc moralizare: propterea de sensu morali intendo me pro viribus expedire.

Ecce dominator Dominus confringet lagunculam in terrore. Hoc quidam exponunt de passione corporis Christi, quod appellatur laguncula, quoniam erat de terra, fuitque in eo fons aquæ vivæ, et habitavit in ipso plenitudo divinitatis corporaliter.26 Porro quæ sequuntur, et excelsi statura succidentur, etc., exponunt de Judæorum destructione: quæ tamen generaliter intelligi possunt de finali superborum omnium dejectione.27

Footnotes

  1. Sap. n, 11. ↩

  2. Ezech. xiii, 22. ↩

  3. Lev. xix, 35. ↩

  4. Sap. vi, 5, 6. ↩

  5. Ps. cv, 4. ↩

  6. Sap. II, 11. ↩

  7. Joann. XV, 5. ↩

  8. II Cor. III, 5. ↩

  9. Thren. III, 31, 32. ↩

  10. Is. IX, 2. ↩

  11. Joann. I, 9. ↩

  12. Soph. I, 18. ↩

  13. Nahum I, 3. ↩

  14. Ps. XCVI, 3. ↩

  15. Philipp. III, 20. ↩

  16. II Par. xx, 17. ↩

  17. 1 Cor. x, 13. ↩

  18. Ps. xc, 15. ↩

  19. Judic. VII, 19-25. ↩

  20. Matth. x, 1. ↩

  21. Ps. cxxiii, 6. ↩

  22. Luc xix, 10. ↩

  23. Eccli. XL, 1. ↩

  24. Rom. VII, 24. ↩

  25. Ibid. 25. ↩

  26. Coloss. II, 9. ↩

  27. I Cor. x, 13. ↩

Chapter 22 of 84