Articulus 26
ELUCIDATIO CAPITULI UNDECIMI : EGREDIETUR VIRGA.
RURSUS revertitur sacratissimus Isaias ad conscribenda Christi mysteria : quod utique est principale suum intentum in toto hoc libro. Ait ergo : Egredietur virga de radice Jesse : id est, virgo Maria nascetur de semine Isai, qui dictus est Jesse, eratque pater David. Dicitur autem virgo Maria, virga, quoniam erat in omni virtute erecta, per contemplationem ad cœlestia elevata, gracilis, fructuosa. Unde de ea in Canticis dicitur : Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ? Et flos de radice ejus ascendet : id est, Christus de semine Jesse gignetur. Quum enim, secundum Apostolum, Christus factus sit ei, scilicet Deo, ex semine David secundum carnem, palam est quod natus sit ex semine Jesse patris David. Vel, Flos de radice ejus ascendet, id est, Christus ex purissimis sanguinibus virgæ hujus seu virginis Mariæ nascetur, quemadmodum Gabriel ait ad eam :12 Quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Dicitur autem Christus flos, propter immunitatem ab omni peccato, propter pulchritudinem suam, et propter suavissimum omnium virtutum odorem in eo consistentem. Propter quod ait in Canticis : Ego flos campi et lilium convallium.34 Et requiescet super eum spiritus Domini : id est, Spiritus Sanctus semper immobiliter a suæ nativitatis exordio in ipso manebit, quia ut dicitur apud Joannem, Non ad mensuram dat Deus Spiritum, haud dubium quin homini Christo.5 Et in signum hujus, Christo baptizato, descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum, ut habetur apud Lucam.67 Hinc quoque Dominus dixit Joanni Baptistæ de Christo :8 Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.9
Deinde Propheta Spiritum Sanctum multis nominibus nominat, videlicet septem, secundum septem dona ab ipso manantia. Deus enim, qui in se unus et simplex est, nomina multa sortitur secundum diversitatem suorum effectuum. Itaque subdit : Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, id est Spiritus Sanctus, qui est largitor et fons sapientiæ, et ceterorum quæ sequuntur, quæ etiam specialiter dona Spiritus Sancti appellantur; et replebit eum spiritus timoris Domini, id est, Christus homo plenus erat dono timoris seu filiali et casto timore Dei, quantum ad actum timoris qui est revereri : nam quantum ad hunc actum, permanet timor iste in patria. Non tamen fuit in Christo, quantum ad formidinem mali culpæ, quoniam Christus scivit se non posse peccare; nec quantum ad formidinem mali pœnæ, scilicet separationis a Deo, vel condemnationis, aut similis mali, quod pro propria culpa infligitur.
Denique in verbis his tanguntur dona Spiritus Sancti, non solum quantum ad certum numerum, sed etiam quoad debitum ordinem, ita quod digniora præponuntur, et ea quæ magis ad invicem conveniunt, combinantur. Sciendum ergo, quod dona Spiritus Sancti sunt habitus quidam seu habituales dispositiones in anima, a Spiritu Sancto per creationem infusæ, in adjutorium seu expeditionem virtutum concessæ : per quas redditur anima bene mobilis a Spiritu Sancto in ordine ad finem supernaturalem. Quemadmodum enim duplex ponitur finis hominis, scilicet naturalis, de quo loquuntur philosophi, et supernaturalis, de quo tractant theologi;101112 sic duplex est motor ac regula actuum humanorum, videlicet ratio naturalis, et Spiritus Sanctus. Et sicut virtutes perficiunt vires animæ, quatenus rationis dictamen sequantur; sic dona perficiunt ipsas virtutes, quatenus anima a Spiritu Sancto in omnibus prompte sit mobilis: quia ut ait Apostolus, Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Quum enim motio animæ quæ est a Spiritu Sancto, sit supernaturalis, atque ad supernaturalem beatitudinem ordinata, indiget anima quibusdam supernaturalibus habitibus, quibus disponatur ad recipiendum influxum inspirationis divinæ, seu motionem Spiritus Sancti:13 et hi habitus sunt dona Spiritus Sancti, quæ non habentur sine caritate et gratia gratificante. Et qui caritatem habet, etiam septem dona Spiritus Sancti habet secundum aliquem gradum.
Porro anima movetur a Spiritu Sancto ad duo, videlicet ad cognitionem veri, et ad dilectionem operationemque boni. Circa veritatis quoque notitiam perficitur anima dupliciter: primo, ut eam percipiat; secundo, ut percepta recte judicet. Similiter circa amorem operationemque boni dupliciter perficitur anima: primo, ut impedimentis boni efficaciter resistat; secundo, ut ipsi bono digne inhæreat. Omnia autem dona sunt in ratione vel voluntate, quoniam hæ duæ potentiæ directe moventur a Spiritu Sancto. Ratio vero est duplex, videlicet speculativa et practica. Ad hoc itaque quod ratio speculativa faciliter mobilis sit a Spiritu Sancto, quoad apprehensionem seu perceptionem, vel acquisitionem veritatis divinorum ac necessariorum, de quibus est fides; indiget dono intellectus, per quem anima illustratur, ut ea quæ fidei sunt, quodammodo penetret, et clare cognoscat, ita ut sciat eis firmiter esse assentiendum. Ut autem de his rectum sortiatur judicium, indiget dono sapientiæ, per quam sapit, gustat, atque discernit veritatem divinorum sub fide cadentium. Denique donum consilii perficit rationem practicam circa apprehensionem veritatis in rebus actibusque humanis, ita ut anima hoc dono ornata, capax sit inspirationis Spiritus Sancti in consiliando de rebus agendis ac negotiis dubiosis. Quantum vero ad rectum judicium de hujuscemodi veritate, perficitur anima dono scientiæ. Alia tria dona, videlicet fortitudo, pietas, timor, perficiunt voluntatem: fortitudo, ut invicte exsequatur quæ bona sunt, non cedens periculis; pietas, ut ad alios bene se habeat; timor, ne propter blandimenta concupiscentiarum a bono recedat.
His donis anima Christi plenissima fuit et est, et de plenitudine ejus omnes accipimus. Joann. i, 16.
Non secundum visionem oculorum judicabit: id est, Christus in primo suo adventu et deinceps, non judicabit de aliquo secundum ea quæ foris apparent, vel secundum corporalium oculorum intuitum. Unde ipse: Nolite, inquit, secundum faciem judicare. Neque secundum auditum aurium arguet, id est, secundum humanas accusationes seu exteriores sermones non reprehendet, neque ab aliquo de judicandis edoceri egebit, quemadmodum apud
Joannem habetur: Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. Quod autem Christus secundum exterius visa atque audita non judicavit, frequenter patet in Evangelio. Unde quum sibi dixissent Judæi, Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominis:14 respondit, Quid me tentatis, hypocritæ? Christus enim de omnibus judicat secundum infallibilem scientiam in ipso exsistentem. Est autem in Christo scientia increata, per quam de omnibus judicat auctoritative, quemadmodum Pater et Spiritus Sanctus: et quantum ad istam scientiam, convenit ei non secundum visionem oculorum judicare, juxta illud: Non juxta intuitum hominis
Matth. xxv, 16. Ibid. 18. 1 Reg. XVI, 7. ego judico : homo enim videt quæ parent, Deus autem intuetur cor. Est quoque in Christo scientia creata, per quam universa cognoscit quæ unquam fuerunt, erunt, vel sunt : et per hanc scientiam judicat Christus ut homo instrumentaliter, tanquam totius Trinitatis minister in proferendo judicium. Et quantum ad istam scientiam, convenit etiam ei non secundum visionem oculorum judicare, nec secundum auditum aurium. Propter quod ait in Evangelio : Sicut docuit me Pater, sic loquor.
Joann. VIII, 28.
Quoniam vero jam dixit quomodo Christus non judicat, consequenter ostendit quomodo judicet. Sed judicabit in justitia pauperes, id est, spontanee pauperes seu humiles, juste judicabit, dando pro eis sententiam sicut locutus est : Beati pauperes spiritu, etc. Hinc et in Psalmo de Christo inducitur : Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. Et arguet in æquitate pro mansuetis terræ, id est, mites defendet ab accusatione pravorum, pravosque redarguet. Hoc fecit Christus, quando (ut in Matthæo legitur) Pharisæis suos discipulos increpantibus, eo quod manducarent manibus non lotis, respondit : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? Propter quod ait Psalmista : Quia liberabit pauperem a potente. Vel, Arguet in æquitate pro mansuetis terræ, id est, ipsos mansuetos, quum erraverint, juste reprehendet. Unde ad Petrum ait : Vade post me, satana, quia non sapis ea quæ Dei sunt. Et alibi dicit Apostolis : Adhuc cæcatum habetis cor vestrum? Joannique et Jacobo, Nescitis (inquit) quid petatis; et iterum, Nescitis cujus spiritus est.
Matth. V, 3.
Ps. LXXI, 4.
Matth. XV, 1-3.
Ps. LXXI, 12.
Matth. XVI, 23.
Marc. VIII, 17.
Ibid. X, 38.
Luc. IX, 55.
Et percutiet terram virga oris sui, id est, homines in terra habitantes, præsertim terrenos atque carnales, suis sermonibus increpabit, et corda eorum terrebit. Hi Christi sermones erant sagittæ acutæ, et ista percussio est dejectio populorum, de quibus fertur in Psalmo : Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent. Unde in Evangelio loquitur : Non veni pacem mittere, sed gladium. Non mediocriter percussit
Ps. XLIV, 6.
Matth. X, 34.
Christus terram, quando Scribis et Pharisæis ambitiosis et cupidis dixit : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunitia. Væ vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis, etc. Et spiritu labiorum suorum, id est oris sui imperio, seu virtute sui sermonis, interficiet, ante finale judicium, impium, scilicet Antichristum, de quo fertur in Psalmo : Cadet quum dominatus fuerit pauperum; et rursus ibidem, Increpasti gentes, et periit impius. Huic sermoni prophetico concordat illud Apostoli ad Thessalonicenses : Revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui.
Matth. XXIII, 25.
Ibid. 27.
Ps. X, 10, sec. Hebr.
Ps. IX, 6.
II Thess. II, 8.
Et erit justitia cingulum lumborum ejus : id est, spirituales lumbi Christi erunt præcincti justitia, sicut ipse hortatus est alios : Sint lumbi vestri præcincti. Et Paulus ad Ephesios : State succincti lumbos vestros in veritate, induti loricam justitiæ. Hoc est quod de Christo ait Psalmista : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Possumus autem per lumbos intelligere appetitum sensitivum, qui tunc justitia cingitur quando in omnibus rationis imperio subjugatur : quod maxime erat in Christo. Et fides : non prout est virtus theologica, quia non erat purus viator, sed verus comprehensor. Sumitur autem hoc loco fides pro fidelitate, seu certitudine fidei : et ista est cinctorium renum ejus : quoniam sicut in Psalmo cantatur, Rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide; itemque, Fidelis Dominus in verbis suis. Possumus vero per renes Christi intelligere spiritualem fecunditatem ipsius, qua, secundum Apostolum, multos filios adduxit in gloriam. Per hoc ergo quod justitia dicitur cingulum lumborum Christi, et fides cinctorium renum ejus, designatur quod ipse intus et foris, mente et corpore, æquitate ac fidelitate fuerit plenus. Quidam vero exponunt sic : Et erit justitia cingulum lumborum
Luc. XII, 35.
Ephes. VI, 14.
Ps. XLIV, 4.
Ps. XXXII, 4.
Ps. XLIV, 13.
Hebr. U, 10. ejus, et fides cinctorium renum ejus : id est, justi et fideles Christo conjungentur et adhærebunt, quemadmodum zona et lumbare adhærent homini eis utenti. Unde per Jeremiam Dominus protestatur :15 Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi domum Israel et domum Juda, ut essent mihi in populum. Huicque expositioni consonat translatio Chaldaica, quæ est : Et erunt justi circa eum, et agentes fideliter, appropinquantes ei.16
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hœdo accubabit. Ista et quæ sequuntur, excæcati Judæi litteraliter putant intelligenda in primo Christi adventu, ita quod tunc omnia bruta quantumcumque sæva et indomabilia, propriam feritatem deponent, mansuescent, atque domestica erunt, in tantum ut nec sibi invicem noceant, neque hominibus. Et quia in adventu Jesu Nazareni ista impleta non sunt, credere nolunt eum exsistere Christum. Sed istud faciliter reprobatur. Aut enim omnia quæ in isto dicuntur capitulo, litteraliter accipienda sunt, aut quædam spiritualiter accipi oportet. Si primum, ergo ad litteram Christus erit flos, et lumbi ejus corporei justitia præcingentur; si secundum, tunc qua ratione virga, flos, lumbi et renes spiritualiter exponuntur, etiam lupus, agnus, pardus, hædus, et reliqua spiritualiter accipiuntur. Denique sacra Scriptura frequenter metaphorice loquitur, atque nominibus bestiarum homines designantur, quemadmodum in Genesi Judas vocatur catulus leonis, Issachar asinus fortis, Dan coluber in via, Benjamin lupus rapax.17
Est igitur sensus : Habitabit in Christi Ecclesia lupus, id est homo quondam persecutor et raptor, cum agno, id est cum homine innocente. Hoc in Paulo qui devastavit Ecclesiam, spiritualiter est impletum, quando veniens Damascum, moratus est cum Anania, viro mansueto ac innocente.18 Denique Christus ait Apostolis :19 Ecce mitto vos sicut oves in medio luporum.20 Quum autem lupi illi ad Christum conversi sunt, tunc habitaverunt lupi cum agnis. Et pardus cum hœdo. Pardus est animal varios habens colores, juxta illud Jeremiæ : Si mutare potest Æthiops pellem suam, et pardus varietates suas.21 Unde per pardum significantur, qui olim diversorum vitiorum maculis infecti fuerunt. Hœdus quandoque in malo accipitur, sicut quum in Evangelio legitur, Statuet agnos a dextris, et hœdos a sinistris ;22 quandoque vero in bono, ut quum Moyses ait, Immolabit hœdum multitudo filiorum Israel. Per hœdum ergo nunc designantur, qui se ipsos sanctificant Deo, quemadmodum Romanos monet Apostolus : Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Itaque23, pardus, id est, qui erat variis vitiis implicatus, cum hœdo, id est cum eo qui propter Deum mortificabatur tota die, accubabit, id est, vivet et habitabit post suam conversionem ad Christum.24 Hoc in gentibus ad fidem conversis impletum est.
Vitulus, id est, qui erat inquietus et petulans, et leo, id est homo ferox, et ovis, id est pius ac humilis, simul morabuntur, id est, concorditer servient Domino, qui habitare facit unius moris in domo.25 Et puer parvulus minabit eos, id est, humilis pastor ad puerorum innocentiam conversus, diriget eos ; et obedient ei. Talis puer erat Timotheus, ad quem loquitur Paulus : Nemo adolescentiam tuam contemnat.26 Vitulus, de quo nunc dictum est, et ursus, id est carnalis, sive in propria fortitudine sua glorians, pascentur pretiosissimo edulio corporis et sanguinis Christi, et gratia Dei, seu alimonia corporali inter fideles, quum fuerint conversi ad Salvatorem. Simul requiescent catuli eorum, id est, filii eorum spirituales sive carnales atque familiæ in domo Dei stabiliter commanebunt, sequentes patrum suorum vestigia. Et leo quasi bos comedet paleas, id est, nobilis, potens et delicatus, rustico cibo erit contentus, in tantum ut quum infirmus fuerit, olera manducet.27
Et delectabitur infans ab ubere, id est28 innocens, et malitia non sensibus puer, seu in Christo renatus, qui implet illud
Petri : Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac concupiscite; super foramina aspidis, id est super eos quos ingressus est et obsedit diabolus, ejiciendo de eorum corporibus dæmones. Et in cavernam reguli, id est in corpus a venenoso et pessimo dæmone obsessum, qui ablactatus fuerit, id est homo perfectus, qui solidum cibum capere valet, nec indiget lacte parvulorum, manum suam mittet, id est, potestatem suam extendet, non solum orando, sed etiam imperando extrahens dæmonem ab obsesso.29 Non enim omnia dæmonia æque faciliter ejiciuntur. Unde quum Apostoli ante Christi passionem, quemdam a dæmone liberare non potuissent, sciscitati sunt Dominum, Quare nos non potuimus ejicere eum? tandem respondit : Hoc genus dæmoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Hæc omnia in ipsis Apostolis successoribusque ipsorum impleta sunt : quibus ait
Salvator : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.30 Et alibi : Signa eos qui crediderint, hæc sequentur : In nomine meo dæmonia ejicient.31 Quod autem de hac potestate delectati sint discipuli, patet ex eo quod Lucas disseruit : Reversi sunt, inquit, septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, in nomine tuo etiam dæmonia subjiciuntur nobis.32
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo :33 id est, omnes vere fideles, videlicet re et nomine Christiani, sibi invicem nocumentum non inferent in tota Ecclesia, quæ est mons Dei, sicut superius dictum est : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini.34 Unde de primitiva Ecclesia in monte Sion congregata scribitur :35 Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Quod utique Christus omnibus suis jubet fidelibus : Mandatum, inquiens, novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.36 Et omnibus nobis Paulus ait : Nulli malum pro malo reddentes;37 et, Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum;38 et, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.39 Qui tales sunt, non nocent, neque occidunt in universo monte Dei.
Consequenter ponit Propheta causam prædictorum, videlicet mutuæ cohabitationis hominum tam diversorum. Quia repleta est terra, id est habitantes in terra seu ipsa Ecclesia, scientia Domini, id est doctrina evangelica Christi, quam per universum mundum prædicaverunt Apostoli : ad quorum prædicationem conversi sunt multi senes, juvenes, nobiles, et ignobiles, imo de omni genere hominum aliqui, qui propter evangelica præcepta atque consilia pristinos mores deseruerunt, et in Ecclesia concorditer conversari cœperunt.
Repleta est ergo terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes, id est multum copiose et effluenter, quemadmodum aquæ maris, quæ terram operiunt, vehementer abundant. Unde in Actibus Paulus testatur :
Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant;40 et ad Ephesios, Aliis generationibus non est agnitum, sicut revelatum est sanctis Apostolis.41 De hac plenitudine scientiæ Dei tempore gratiæ, scriptum est : Non docebit vir ultra proximum suum, dicens, Cognosce Dominum :42 omnes enim cognoscent me, a minore eorum usque ad maximum, dicit Dominus. Sed contrariari videtur illud Osee : Non est scientia Dei in terra. Et respondendum, quod hoc accipi potest de terra Israel, in qua tunc viguit idololatria;43 vel per terram intelliguntur carnales atque terreni, quorum prudentia mors est. Et revera nunquam scientia divinorum in tantum abundavit in mundo, sicut ab eo tempore quo ipsemet Dominus in terris visus est, et inter homines conversatus.44 Unde Christus dicebat : Est scriptum in Prophetis, Erunt omnes docibiles Dei.45 Hoc enim Isaias et Jeremias quantum ad sensum dixerunt;46 et hoc, tempore evangelicæ legis exstat impletum. Porro ex his constat, quod ea quæ dicta sunt, non sint de animalibus irrationalibus et eorum domesticatione intelligenda. Quid enim ad domesticationem eorum pertineret aut conferret, quod terra repleta est scientia Domini?
In die illa, id est, quum terra fuerit, sicut nunc dictum est, impleta scientia Domini, scilicet post Christi passionem et Evangelii prædicationem, radix Jesse, id est Christus de semine Jesse descendens, qui stat in signum populorum, id est, ad quem tanquam ad salvatorem, omnium populorum oculi diriguntur atque respiciunt. Unde Simeon ait: Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti, etc.47 Stetit quoque in signum populorum, quando elevatus erat in cruce, prout dixit:48 Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, etc. Serpens ille æneus, de quo Dominus Moysi dixit, Fac serpentem æneum, et pone pro signo, etc., erat figura Christi crucifixi, quem quum peccator læsus vulnere culpæ fideliter intuetur, sanatur et reviviscit.49 Potest autem dici, quod Christus dicitur radix Jesse, quoniam licet secundum naturam assumptam sit eo posterior, et natus ex eo, tamen secundum divinitatem est eo anterior, et creator et fundamentum ipsius. Ipsum gentes deprecabuntur, omnes videlicet Christiani ex gentibus orti.
Et erit sepulcrum ejus gloriosum, id est, famosum et honorandum: ex omnibus enim finibus mundi visitatur a Christianis, et cum summa devotione honoratur. Vel dicitur sepulcrum Christi gloriosum, quia honeste sepultus est. Ut enim apud Joannem legitur, Joseph ab Arimathea, nobilis utique decurio, tulit corpus Jesu de cruce. Venit autem et Nicodemus ferens mixturam myrrhæ et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, etc. Erat vero in loco ubi crucifixus est, hortus; et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat:50 et ibi posuerunt Jesum. Secundum Hieronymum, ubi nos habemus, Erit sepulcrum ejus gloriosum, Septuaginta transtulerunt, Et erit requies ejus honor: ad designandum quod mors Christi honorabilis esset; imo ipsa fuit mors mortis, et vita salusque mundi.
Footnotes
-
Luc. 1, 35. ↩
-
Rom. 1, 3. ↩
-
Cant. ii, 1. ↩
-
Cant. ii, 1. ↩
-
Joann. 11, 34. ↩
-
Luc. iii, 21, 22. ↩
-
Luc. iii, 21, 22. ↩
-
Joann. 1, 33. ↩
-
Joann. i, 33. ↩
-
Joann. iii, 34. ↩
-
Luc. i, 35. ↩
-
Rom. i, 3. ↩
-
Rom. vii, 14. ↩
-
Matth. xxii, 16. ↩
-
Jer. xiii, 11. ↩
-
Exod. xii, 6. ↩
-
Gen. xlix, 9, 14, 17, 27. ↩
-
Ps. xliii, 22. ↩
-
Act. viii, 1-21. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Jer. xiii, 23. ↩
-
Matth. xxv, 33. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
Ps. lxvii, 7. ↩
-
1 Tim. iv, 12. ↩
-
Rom. xiv, 2. ↩
-
1 Cor. xiv, 20. ↩
-
Hebr. v, 14. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Marc. xvi, 17. ↩
-
Luc. x, 17. ↩
-
Osee iv, 1. ↩
-
Is. ii, 2. ↩
-
Rom. vii, 6. ↩
-
Joann. xiii, 34. ↩
-
Rom. xii, 17; ↩
-
Philipp. u, 4; ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Act. xvii, 30. ↩
-
Ephes. iii, 5. ↩
-
Jer. xxxi, 34. ↩
-
Act. iv, 32. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Joann. vi, 45. ↩
-
1 Petr. ii, 2. ↩
-
Luc. ii, 30, 31. ↩
-
Joann. m, 14, 15. ↩
-
Num. xxi, 8. ↩
-
Joann. xix, 38-42. ↩
Chapter 23 of 84