Articulus 27
EXPOSITIO SEQUENTIS PARTIS HUJUS CAPITULI UNDECIMI.
FECIT autem in superioribus Isaias mentionem de multis mysteriis Christi, videlicet de nativitate ejus ex Virgine, de efficacia ejus in reprobando malum eligendoque bonum, de mysticis ejus nominibus, de divina majestate ipsius, et aliis multis: nunc in hujus capituli principio plenius descripsit mysterium incarnationis Christi, et septiformem gratiam Spiritus Sancti in eo, rectitudinem quoque judiciorum suorum; tandemque devenit ad passionem ejus, et dixit gloriosum esse debere ejus sepulcrum. Restabat autem ut panderet quomodo Christum omnes gentes deprecarentur, et qualiter ejus sepulcrum omnibus fieret honorandum. Hoc ergo nunc agit.
Et erit in die illa, id est eo tempore, quum radix Jesse seu Christus steterit in signum populorum, videlicet exaltatus a terra in cruce, vel certe in cœlo ad dexteram Patris : Adjiciet Dominus secundo manum suam, id est, Deus potestatem suam altera vice extendet, ad possidendum residuum populi sui, id est ad convertendum electos ex populo Judæorum : de quo residuo dictum est, Reliquiæ convertentur. De quo ait Apostolus : Sic ergo et hoc tempore reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Dicuntur autem Judæi ad fidem electi, residuum populi Dei, quoniam comparatione aliorum paucissimi erant. De quo residuo subditur : quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Elam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris, id est, quod in harum terrarum regionibus habitabit, neque a populo horum regnorum occidetur. Multi namque Judæorum habitantium in terris his, ad prædicationem Apostolorum crediderunt in Christum. Denique in Actibus habetur :
Erant in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo est : Parthi et Medi et Elamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Ægyptum et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani, Judæi quoque et proselyti, Cretes et Arabes. De istis autem subjungitur, quod dixerunt ad invicem : Audivimus eos (puta Apostolos) nostris linguis loquentes magnalia Dei. Unde patet quod multi istorum tunc crediderunt. Actuum quoque vicesimo primo Jacobus et alii dixerunt ad
Paulum :1 Vides, frater, quot millia hominum sunt in Judæis, qui crediderunt? De isto ergo residuo loquitur nunc Propheta : Adjiciet vero Dominus manum suam secundo, ad possidendum hunc populum : quoniam primo misit Filium suum ad oves perditas domus Israel;2 deinde misit Apostolos, per quorum doctrinam et signa convertit electos populi Judæorum.
12 Et levabit Dominus signum in nationes, id est, crucis vexillum faciet manifestari ac prædicari in terris gentilium;3 et congregabit spirituali congregatione per fidem et caritatem in unitate Ecclesiæ, profugos Israel, id est multos ex decem tribubus Israel, qui longe ante fuerunt a propria terra expulsi, et in prædictis regionibus morabantur; et dispersos Juda colliget, id est, ex tribu Juda natos, spiritualiter sicut jam dictum est, colliget in ecclesiastica unitate, a quatuor plagis terræ, id est ab oriente et occidente, aquilone et meridie, imo ab omnibus4 finibus mundi, in quibus multi eorum dispersi fuerunt, qui ab
B Apostolis sunt conversi. De hac autem Judæorum spirituali congregatione in primo Christi adventu et postmodum, frequenter loquuntur sancti Prophetæ, Ezechiel, Zacharias, et alii. Quæ excæcati Judæi corporiter putant implenda : ita quod in primo adventu Messiæ, universi Judæi de omnibus mundi terminis adducerentur in terram Judææ; non attendentes quod sancti Prophetæ apertissime prædixerunt, populum Judæorum pro majori parte fuisse excæcandum in primo Christi adventu, sicut inferius sæpe patebit. Præterea evangelista Joannes Spiritu Sancto copiosissime adimpletus, docet hanc congregationem esse spiritualiter intelligendam, dum ait : Jesus moriturus erat pro gente;5 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum, ea videlicet unitate de qua Paulus :6 Omnes, inquit, vos unum estis in Christo. Et ipse Salvator : Pater, rogo ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut sint consummati in unum.7
Et auferetur zelus Ephraim : id est, invidia Judæorum qui ex decem tribubus fuerint conversi, cessabit : ita quod non erit inter eos et ex tribu Juda conversos dissensio, ut erat tempore Isaiæ; et hostes Juda peribunt, id est, Ephratæi, qui ante eis inimicabantur, ipsis confœderabuntur. In primitiva namque Ecclesia summa fuit inter eos concordia :8 in cujus figura duas virgas, in quarum una scriptum erat nomen Juda, atque in alia nomen Ephraim, copulavit [Propheta] ad invicem. Vel sic :9 vertentur potione cadentes, puta gulosi, et præsentis sæculi amore inebriati. Philistiim quippe interpretatur, potione cadentes. In horum humeros volare, est se eis per opera sæculi et exemplaria applicare. Simul prædabuntur filios orientis : id est, prædicatores verbi Dei, bona prædicatione prædabuntur electos Christi, de quo scriptum est per Zachariam :10 Ecce vir, Oriens nomen ejus. In nullo enim fructificat prædicatio servorum Dei, nisi in electis et prædestinatis. Idumæa, id est terreni, et Moab, id est filii iniquitatis, qui quantum ad culpam, nati sunt ex patre diabolo, præceptum manus eorum : quoniam multi tales apostolicis præceptis obtemperant post suam ad Dominum conversionem. Quibus ait Apostolus :11 Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Et filii Ammon, id est, qui erant aliquando vitiis turbulenti, obedientes erunt, implentes illud Apostoli :12 Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Interpretatur autem Moab, ex patre; Ammon vero, populus turbidus, seu mœrens.
Et desolabit, id est, consolatione privabit, Dominus linguam maris Ægypti, id est cupiditatem sæcularem, seu linguam loquacem : quoniam vir linguosus non dirigetur in terra;1314 et qui immoderatus est ad loquendum, sentiet malum; testante quoque Apostolo, Corrumpunt bonos mores colloquia mala.15 Cupiditas vero, merito nominatur lingua maris Ægypti, id est hujus mundi vitiorum caligine pleni, quia ad instar linguæ viri hydropici, omnia quærit sibi attrahere, incessabiliter dicens : Affer, affer. Hanc Dominus desolat, quia possibilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum cœlorum, sicut asserit Veritas.16
Et levabit Dominus manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis. De diversis fluminibus loquitur sacra Scriptura. Sunt enim flumina Babylonis, id est flumina tentationum, persecutionum, et vitiorum : de quibus in Psalmo, Elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum.1718 Sunt quoque flumina sapientiæ, pacis et consolationis : quemadmodum scriptum est, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei;19 et, Fluvius a facie ejus egrediebatur. Itaque Dominus elevat manum suam super flumen bonum, id est super exuberantem gratiam suam, et dividit ipsum in septem rivos, id est in septem dona Spiritus
B Sancti, quæ consequuntur habitualem gratiam Dei; ita ut transeant per eum calceati, id est bonis operibus atque exemplis sanctorum muniti. Porro super flumen malum elevat Dominus manum suam, dum dæmonum tentationem et hominum persecutionem aufert a famulis suis, vel dum eos a turbine vitiorum emundat. Dividit quoque hoc flumen in septem rivos, dum ejus molestiam atque malitiam paulatim facit deficere, et per partes virtute septem sacramentorum decrescere, ita ut transeant per ipsum calceati, id est, ne in ipso demergantur, sed evadant et dicant :20 Torrentem pertransivit anima nostra. Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis : id est, hoc pessimo flumine sic partito ac deficiente, fideles, quos non devoraverunt diaboli, secure et expedite redibunt ad patriam Beatorum, sicut fuit Israel in die qua ascendit de terra Ægypti. Quemadmodum enim populus Israel Ægyptum egrediens, ivit per mare Rubrum ad terram promissionis, præcedente eos
D Domino in die per columnam nubis, et nocte per columnam ignis;21 ita fideles exeunt de sua conversatione Ægyptiaca seu mundana, per hujus peregrinationis exsilium, usque ad patriam, deducente eos Spiritu Sancto per gratiam refrigerantem, et amorem sanctum dulciter æstuantem, seu sapientiam clare illustrantem. Unde ait Psalmista : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.22
Footnotes
-
Ibid. 11. ↩
-
Ibid. XXI, 20. ↩
-
Matth. XV, 24. ↩
-
Ezech. XLVIII, 16-19. ↩
-
Joann. xi, 51, 52. ↩
-
Galat. III, 28. ↩
-
Joann. xvii, 20-23. ↩
-
Act. IV, 32. ↩
-
Act. II, 5, 9-11. ↩
-
Zach. vi, 12. ↩
-
Ephes. v, 8. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
Ps. cxxxix, 12. ↩
-
1 Cor. xv, 33. ↩
-
Matth. xix, 24. ↩
-
Ps. xcii, 3, 4. ↩
-
Dan. vii, 10. ↩
-
Ps. xlv, 5. ↩
-
Ps. cxxiii, 5. ↩
-
Exod. xiii, 21. ↩
-
Ps. cxlii, 10. ↩
Chapter 24 of 84