Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : ET DICES IN DIE ILLA : CONFITEBOR.

REVELANTE Spiritu Sancto prævidit Propheta, quam grata esse deberet primitiva Ecclesia, quæ ex Judæis præcipue erat collecta, imo tota Ecclesia militans, seu quilibet vere Christianus, Domino salvatori pro universis beneficiis suis. De hac igitur gratiarum actione vaticinatur, et ait : Et dices tu, o Ecclesia, seu quilibet ad Christum conversus, in die illa, id est tempore gratiæ, quando fuerint tibi exhibita atque impleta beneficia atque mysteria Christi (de quibus in præcedenti capitulo dictum est) : Confitebor tibi, Domine Christe, Salvator, Emmanuel, gemina confessione, videlicet laudis tuæ et propriæ culpæ. Itaque, Confitebor tibi, id est, laudabo te et accusabo me, quoniam iratus es mihi : non modo, quia subjungitur, Conversus est furor tuus, et consolatus es me. Iratus es ergo mihi, id est, ad tempus videbaris mihi iratus propter peccata mea, quando permisisti me subjacere malis pœnæ et culpæ, videlicet ante primum tuum adventum, seu incarnationem. Tunc enim dæmon vehementer prævaluit mundo, et populus Judæorum in magnis sæpe tribulationibus fuit. Electi enim viri multum cruciabantur propter dilationem adventus Messiæ. Conversus est furor tuus, id est, rigor tuæ justitiæ in mansuetudinem versus est sine tui mutatione; et consolatus es me, assumendo naturam humanam, et veniendo ad me, tuaque passione liberando me de potestate diaboli, de captivitate peccati, et morte perenni. Hoc est quod cecinit Zacharias : Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.12 Et Simeon justus : Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace : quia viderunt oculi mei, etc.34 De sanctissima quoque ista vidua Anna scriptum est : Et hæc, ipsa hora superveniens, quando videlicet infantulus Jesus a Virgine Matre in templo oblatus est, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Jerusalem.56 Qualiter autem primitiva Ecclesia confitebatur Domino, in Actis Apostolorum scribitur.7

Insuper quilibet Christianus post suam conversionem dicere potest hunc versum in sua persona hoc modo : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi, id est, iratus fuisti quoniam peccavi; conversus est furor tuus*, id est, justis tormentis subtraxisti me, clementer parcendo,* et consolatus es me*, gratiam refundendo, veniam pollicendo, animam meam secretius lætificando.*

Ecce Deus salvator meus : id est, Deus, creator meus ac judex, factus est frater meus, salvator, et advocatus, atque inter nos visibiliter conversatus.8 Idcirco fiducialiter agam, id est, cum magna fiducia operabor quæ Dei sunt, immobiliter sperans nihil ad salutem necessarium ab ipso negandum, qui tanta pro mea salute assumpsit, fecit et pertulit; et non timebo inordinato timore. De quo in Proverbiis habetur : Justus quasi leo confidens absque terrore erit.9 Non ergo timebo timore carnali, mundano, aut pure servili; sed divino, casto, ac filiali. De quo Salomon loquitur : Beatus homo qui semper est pavidus. De quo et in Ecclesiastico legitur :10 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.11 Ideo autem fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus : id est, ipse Dominus omnipotens me con-121314

Lacuna: pp. 430–431 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. transtulerunt, pessimos dæmones ad eversionem Babylonis missos.

Merito autem per montem caliginosum intelligitur Babylon, omnibus vitiis obtenebrata. Sunt enim montes caliginosi, de quibus Jeremias ait: Nolite elevari; sed date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos.15 De tali monte habetur in Psalmo:16 Quomodo dicitis animæ meæ, Transmigra in montem, id est in altum superbiæ, sicut passer?

Vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium, id est, clamor et strepitus Persarum et Medorum per loca montana contra Babylonem venientium, similis fuit voci plurimorum populorum: cum magno quippe exercitu advenerunt. Vox sonitus regum gentium congregatarum, id est impetus et vox Darii et Cyri, quorum alter rex erat Medorum, alter Persarum: quæ gentes collectæ erant contra Chaldæos. Dominus exercituum præcepit militiæ belli, id est exercitui ad prælium præparato, videlicet Persis et Medis, venientibus de terra procul, id est de terra longinqua, videlicet de Media et Persia; vel per venientes de terra procul, designantur auxiliarii quos Cyrus et Darius procuraverunt, quorum nonnulli erant de terra multum distante a Babylone. Quomodo autem Dominus istis præcepit, jam dictum est.

A summitate cœli Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. Quidam per vasa furoris intelligunt angelos sanctos, qui erant ministri divinæ justitiæ contra Babylonios. Sed non videtur proprie dictum. Electi enim, dici non solent vasa iræ seu furoris, sed reprobi, prout docet Apostolus.17 Unde per vasa furoris, aptius intelligi possent diaboli, quorum cooperatione destructa est Babylon, secundum Eusebium. Convenientius tamen arbitror, per vasa furoris intelligi graves vindictas, de quibus legitur:18 Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ. Secundum proprietatem enim idiomatis Hebræorum, vas alicujus dicitur omne id, quod aliquo modo continet illud, quemadmodum in Psalmo habetur:19 Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis. Est igitur sensus: A summitate cœli Dominus, id est, Deus de summo in quo residet cœlo, super Babylonem adspexit oculo rigorosæ justitiæ, sicut in alio Propheta ait Scriptura:20 Oculi Domini super regnum peccans, ut conterat illud a facie terræ: sic et vasa furoris ejus, id est, punitiones a Deo contra Babylonem præordinatæ sunt a summo cœlo, puta a Deo, qui præsidet cœlo; ut disperdat omnem terram: non simpliciter omnem terram, sed omnem terram de qua nunc sermo, videlicet totam Chaldæam, seu Babylonis provinciam. Est enim consuetudo Scripturæ, totam terram vocare provinciam illam de qua sermo habetur. Vel est locutio hyperbolica, qua pars designatur nomine totius, propter suam magnitudinem: quemadmodum de populo Christum sequente dixerunt Judæi, Ecce totus mundus abiit post eum.21 De magna quoque civitate communiter dicitur: Civitas ista est unus mundus.

Deinde Isaias convertit sermonem ad Chaldæos, et ait: Ululate præ anxietate, o Babylonii, quia prope est dies Domini, id est tempus vestræ punitionis, seu dies captivitatis vestræ; quasi vastitas a Domino veniet, id est, dies vestræ punitionis adeo pœnalis erit, sicut vastitas a Deo inflicta. Propter hoc omnes manus dissolventur, id est, tota fortitudo Chaldæorum peribit, et omne cor hominis tabescet et conteretur, id est, omnia corda Chaldæorum præ timore atque tristitia obstupescent et concident. Torsiones, id est magnæ puncturæ, et dolores tenebunt, id est, occupabunt Chaldæos; quasi parturiens dolebunt, id est multum vehementer. Unusquisque ad proximum suum stupebit, tanquam admirans quod post tantam gloriam subito ad tantam calamitatem perducti sunt; facies combustæ, vultus eorum. Incensa enim

Babylone a Persis et Medis, multi habitatores Babylonis combusti sunt.

Ecce dies Domini veniet, id est dies punitionis Chaldæorum a Domino, crudelis ipsis Chaldæis propter acerba tormenta quæ in eo perpessi sunt, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, id est plenus diris effectibus divinæ justitiæ: cujus ultio dicitur indignatio, ira, et furor. Et ponuntur hic tria idem pene significantia, ad ostendendam multiplicem afflictionem Chaldæorum. Ad ponendam terram Babylonis in solitudinem, ita ut nec homo, neque jumentum in ipsa permaneat, et peccatores ejus conterendos de ea, id est, ad occidendum impios habitatores Chaldææ.

Quoniam stellæ cœli et splendor earum non expandent lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo: quoniam, sicut Moyses ait, cœlum, solem, lunam, et omnia astra cœli creavit Dominus Deus in ministerium cunctis gentibus.22 Dum sancti Prophetæ prænuntiant aliquam gentem graves tribulationes passuram, hoc pro consuetudine habent, sicut et Rabbi Moyses contestatur, ut dicant cœlos et sidera sive planetas, turbanda, obscuranda, movenda, seu immutanda: eo quod gentes vehementer afflictæ, omnia judicent amara et tristitiam*, nullamque recipiant ex splendore cœlestium luminarium consolationem. Unde quum Dominus de punitione Pharaonis multa dixisset per Ezechielem, adjecit: Et operiam, quum exstinctus fueris, cœlum, et nigrescere faciam stellas ejus;23 solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum; omnia luminaria cœli mærere faciam super te. Simili modo scriptum est alibi: Moti sunt cœli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.2425 Pariformiter nunc ad insinuandum maximam Chaldæorum pressuram asseritur, quoniam stellæ cœli et splendor earum non expandent lumen suum ad consolationem Chaldæorum: nihilo minus solito more terram illuminabunt. Sic quoque obtenebratus est sol in ortu suo in die punitionis istorum, quia non splenduit eis ad gaudium. — Quidam tamen exponunt hoc modo: Stellæ cœli, id est principes Babyloniæ, et splendor earum, id est sapientia principum, non expandent lumen suum, id est, rationis judicio uti non poterunt tempore vastitatis suæ, sed recedet ab eis ratio atque consilium ex pavore instantis periculi. Obtenebratus est sol in ortu suo, id est Balthasar rex Babylonis, quem occiderunt Medi et Persæ; et luna, id est regina, seu conjux ipsius, non splendebit in lumine suo, id est, regiis ornamentis non decorabitur.26 Hæc autem expositio, quantum ad litteram, non videtur conveniens, quia non solet Scriptura sacra reprobos per cœlos et stellas significare.*

Et visitabo super orbis mala, id est, peccata Babylonis ulciscar. Dicitur autem Babylon, orbis, propter suam magnitudinem, sicut prædictum est. Unde, secundum Philosophum, Babylon potius videbatur regio muris clausa, quam urbs. Et contra impios Babylonios visitabo iniquitatem earum, tradendo eos in manus hostiles. Et requiescere, id est cessare, faciam superbiam infidelium, id est Chaldæorum idola venerantium; et arrogantiam fortium, id est præsumptionem Chaldæorum, humiliabo per pœnas. Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo: id est, tam pauci manebunt de Chaldæis viventes, quod vir Chaldæus erit pretiosior, id est rarior, auro; et homo de Babylonia, pretiosior erit mundo obrizo, id est auro splendenti. Dicitur enim pretiosum, rarum et carum, juxta illud: Sermo Domini erat pretiosus tempore Samuelis, quia non erat visio manifesta et frequens.2728 Super hoc cœlum turbabo, et movebitur terra de loco suo: sicut nunc patuit. Hoc per hyperbolen dicitur, ad designandum vehementiam miseriæ Chaldæorum. Unde in Sapientia inducitur: Armabit creaturam ad ultionem inimicorum; et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.29 Propter quod subditur: propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus, tristia

Gen. xix, 24.

14

15

16

Ps. cxxxvi, 8, 9.

Jer. li, 22. id est, propter horribilem divinæ justitiæ ultionem, dicitur cœlum turbari, et terra moveri. Et loquitur Deus de se ipso quasi de alio, propter personalem distinctionem in ipso, quemadmodum ait Scriptura : Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham ignem et sulfur a Domino.

Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis : id est, ingredientibus Persis et Medis Babylonem, quicumque de Babyloniis seu auxiliatoribus ipsorum fugere poterit, præ timore mox fugiet, sicut damula fugit viso leone, et ovis viso lupo; et non erit qui congreget, id est, colligere possit fugientes, quoniam in diversa tendent latibula. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. Hoc intelligendum est de exercitu extraneorum, qui erant in Babylone ad defensionem ipsius : qui omnes fugerunt, si poterant, urbe jam capta, et ad propria redierunt. Omnis qui inventus fuerit cum Chaldæis, occidetur a Medis et Persis; et omnis qui supervenerit ad succurrendum Babyloniis, in gladio cadet. Infantes eorum allidentur in oculis eorum. Persæ enim et Medi ex magna crudelitate acceperunt infantulos Chaldæorum cum pedibus, et alliserunt eos parieti, conspicientibus eorum parentibus, sicut et David prædixit in Psalmo : Filia Babylonis misera, beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram. Et per Jeremiam Dominus ait : Collidam in te puerum et juvenem. Diripientur, id est, destruentur seu prædabuntur, domus eorum; et uxores eorum violabuntur ab hostibus, adstantibus atque invitis earum maritis.

Consequenter quæ dicta sunt, quodammodo exponuntur dum Dominus loquitur : Ecce ego suscitabo super eos, puta Chaldæos, Medos, id est Darium regem Medorum cum populo suo; qui argentum non quærant, nec aurum velint, id est, qui pretium nullum pro evasione Chaldæorum recipiant; sed sagittis parvulos Chaldæorum interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum, et per consequens multo minus parcent adultis.

Et erit Babylon illa civitas gloriosa in regnis, id est famosa, præclara, et potens præ ceteris regnis, inclyta in superbia, id est nobilis in præsumptione, Chaldæorum, de sua metropoli se jactantium, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, id est, omnino ac funditus atque irrecuperabiliter destruetur. Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur, id est, non formabitur, usque in generationem et generationem. Nec ponet ibi tentoria Arabs, id est, Arabes non figent ibi tabernaculum ad manendum ; nec pastores requiescent ibi cum gregibus suis, quoniam locus sterilis erit. Sed requiescent ibi, videlicet inter ruinam confractorum parietum, bestiæ ferales et venenatæ; et replebuntur domus eorum, id est loca ubi domus steterunt, draconibus. Et habitabunt ibi struthiones, id est aves magnæ quæ solitudinem diligunt; et saltabunt ibi pilosi, id est dæmones incubi, secundum quosdam, vel tauri seu homines silvestres, pilis pro vestibus utentes; vel animalia monstruosa, quorum effigies partim bestialis est, et partim humana. Alii vero per pilosos intelligunt quædam genera dæmoniorum. Et respondebunt ibi, id est, suo modo sonabunt sive loquentur, ululæ in ædibus ejus, id est domibus Babylonis. Pro ululis Septuaginta transtulerunt, Onocentauri. Ululæ autem, secundum quosdam, vocantur aves quantitatem corvorum habentes, quæ dictæ sunt ululæ ab ululatu, videlicet quando rostro in palude fixo, horrendum emittunt stridorem. Et sirenes, id est serpentes seu dracones magni, crispati, alati, atque volantes, in delubris voluptatis, id est, in templis idolorum, ubi Chaldæi libidini carnis vacabant, præsertim in sacris Priapi ac Veneris, respondebunt, sicut de ululis dictum est.

Postremo sciendum, quod ea quæ in isto capitulo dicta sunt de Babylonis destructione, in duobus ultimis capitulis Jeremiæ tam plene et evidenter scribuntur,

17

18

19

20

21

22

Jer. li, lii.

B

C

D ut videantur illa duo capitula quasi expositio præsentis capituli; sed non allegavi ad singula verba, propter prolixitatem vitandam, et quoniam expositio ista litteralis, non est adeo fructuosa: quæ tamen ante Hieronymum erat summe difficilis; sed ille sanctus Doctor elucidavit nobis Scripturas. Verumtamen unum breviter commemorandum est. Nam circa illud quod in isto capitulo dictum est, Ego mandavi sanctificatis meis, Lyra asserit Hebræos dicere, Ego mandavi citatis meis; et apparet ei, quod Hebræi in hoc melius dicunt quam noster translator, eo quod exponatur de Persis ac Medis. Sed istud non habere vigorem, patet ex eo quod in Jeremia habetur: Sanctificate contra Babylonem gentes, reges Mediæ et duces ejus. Ex quo constat, quod per sanctificatos hoc loco proprie intelligantur Medi cum suis consortibus: qui dicuntur sanctificari, non citari contra Babylonem.

Frequenter autem quidam reprehendit translationem Hieronymianam in aliquibus verbis æquivocis: et tamen qui legit commentaria Hieronymi super Prophetas et alia loca veteris Testamenti, invenit reprehensiones illius frivolas esse. Ego firmiter spero, quod Spiritus Sanctus, cujus providentia non fallitur, nequaquam permiserit tam sanctum Doctorem in translatione Scripturarum errare. Denique, sicut Hieronymus interdum insinuat, ipse semper tam transferendo quam exponendo libros veteris Testamenti, cum eruditissimis Judæorum conferre solebat. Unde non est verisimile, ignorasse Hieronymum æquivocationes Hebraicorum verborum, quas iste a modernis Judæis didicisse se perhibet.

Footnotes

  1. Luc. 1, 68. ↩

  2. Luc. i, 68. ↩

  3. Luc. ii, 29, 30. ↩

  4. Ibid. ii, 29, 30. ↩

  5. Luc. ii, 38. ↩

  6. Luc. ii, 38. ↩

  7. Act. n, 14. ↩

  8. Baruch. n, 38. ↩

  9. Prov. xxviii, 1. ↩

  10. Ibid. 14. ↩

  11. Eccl. xxvii, 4. ↩

  12. Eccli. xxvii, 4. ↩

  13. Baruch. ii, 38. ↩

  14. Act. ii, 14. ↩

  15. Jer. xiii, 15, 16. ↩

  16. Ps. x, 2. ↩

  17. Rom. ix, 22. ↩

  18. Jer. l, 25. ↩

  19. Ps. vii, 13, 14. ↩

  20. Amos ix, 8. ↩

  21. Joann. xii, 19. ↩

  22. Deut. iv, 19. ↩

  23. Ezech. xxxii, 7, 8. ↩

  24. Joel ii, 10. ↩

  25. Joel ii, 10. ↩

  26. Dan. v, 30. ↩

  27. 1 Reg. iii, 1. ↩

  28. 1 Reg. iii, 1. ↩

  29. Sap. v, 18, 21. ↩

Chapter 25 of 84