Articulus 30
EXPLANATIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI TERTIIDECIMI.
BABYLON, quæ interpretatur confusio, hujus mundi figura est: qui secundum Joannem, totus in maligno positus est, et vitiorum deordinatione repletus. Unde et Petrus nomine Babylonis Romam significat, propter suam sub Neronis imperio confusionem, dicendo: Salutat vos Ecclesia quæ est in Babylone collecta. Per onus igitur Babylonis, quod vidit Isaias, mystice designatur totius mundi pressura atque miseria, quæ sibi propter sua peccata eveniet: quam homo spiritualis oculo fidei intuetur.
Super montem caliginosum, id est adversus mundanam pompam, contra sæcularem potentiam atque terrenum dominium, levate signum, id est crucis vexillum, quo omnis adversa potestas convincitur, omnis pompa confunditur, et dæmones effugantur. Hoc signum levant sancti prædicatores, dum Christi passionem prædicando conantur humiliare superbos, et eos qui Christi crucem non bajulant, prænuntiant perituros. Qui enim se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare;1 et, Christus passus est pro nobis, relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.2 Exaltate vocem, contra mundi gloriam libere prædicando, levate manum, operando quod prædicatis, seu delinquentium vitia corrigendo. Et ingrediantur portas Ecclesiæ duces, id est prælati fidelium, ad instruendum gregem sibi commissum. Sed, heu! multi qui aliorum duces esse deberent, frequentius atque libentius ingrediuntur portas tabernæ, quam loca Ecclesiæ: quibus convenit illud in Matthæo: Cæci sunt, et duces cæcorum;34 cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Ingrediamur ergo portas justitiæ, quatenus ingressi in eas, confiteamur Domino. Ego, Christus, Deus verus, et vita æterna5, mandavi sanctificatis meis, id est Apostolis et eorum successoribus, et vocavi fortes meos, propter justitiam mori paratos, in ira mea contra diabolum, qui seduxit electos, exsultantes in gloria mea, quia non in se ipsis, sed in Domino gloriantur, dicentes: II Cor. 1, 12. Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ.6 te nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis; et item: Adventus Domini appropinquabit; ecce enim judex ante januam adsistit.7
Vox multitudinis, id est prædicatio omnium electorum pastorum, fundata et radicata in montibus, id est in Apostolorum doctrinis; vox sonitus regum, id est fortis doctrina rectorum, gentium congregatarum, id est Ecclesiæ ex omni genere hominum adunatæ: horum vox sonat contra Babylonicam impietatem, ut destruat eam, sicut subjungitur. Dominus exercituum præcepit militiæ belli, id est principalibus propugnatoribus fidelium, scilicet sanctis prædicatoribus ac prælatis, venientibus de terra procul: primi enim principes nostri a terra Judææ venerunt usque terminos mundi. Quid autem hi prædicatores prædicant, subditur. A summitate cœli Dominus, id est, a summo cœlo respicit Deus, sicut in Psalmo habetur: Dominus de cœlo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum; et vasa furoris ejus parata sunt impiis, id est justa tormenta, quemadmodum scriptum est: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.8 Et apud Matthæum: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.9 Ut disperdat omnem terram, id est omnes terrenos et impœnitentes, sicut in Genesi testatur: Ego disperdam eos cum terra. Ululate ergo nunc, o prævaricatores, vestra peccata deflendo, quia prope est dies, id est tempus damnationis vestræ, nisi conversi fueritis. Unde scriptum est: Agi-
Quæ autem sequuntur, de tribulatione præcedente finale judicium convenienter intelliguntur. Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt. Hoc quippe est quod ait Salvator: Erunt signa in sole et luna, et in terris pressura gentium, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi. Matthæi quoque vicesimo quarto: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Unde Daniel ait: Veniet tempus quale non fuit ex eo quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Facies combustæ, vultus eorum. Hoc de illis specialiter verificatur, quos ignis conflagrationis vivos inveniet atque incendet.10
5
C
Quomodo autem ea quæ statim sequuntur, de die judicii intelligenda sint, ex dictis itemque dicendis facillime innotescit. Ecce dies Domini veniet crudelis et indignationis plenus, ad ponendam terram in solitudinem. Tunc enim nemo amplius habitabit in terra. Quoniam stellæ cœli et splendor earum non expandent lumen suum, etc. Hoc est quod Veritas protestatur: Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit splendorem suum. Et visitabo super orbis mala, id est, totius mundi vindicabo peccata. Super hoc cœlum turbabo. Tunc enim virtutes cœlorum movebuntur. Pretiosior, id est rarior, erit vir (dictus a virtutum virore), videlicet justus fideliter agens, auro; et homo rationabiliter vivens, mundo obrizo. Hoc maxime implebitur durante persecutione Antichristi, qui omnes pene fideles aut pervertet, aut occidet, aut ad abscondita loca fugabit: ita quod tunc paucissimi erunt, qui verum Deum publice confitebuntur.
9 10 Matth. xxiv, 29. 11 13 12 alias Christum11
Et erit quasi damula fugiens, et quasi
14 ovis.121314 Tunc enim impii dicent montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite15 nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni.16 Tunc igitur fugient leonem de tribu Juda, et judicem Christum, de quo scribitur: Dominus de Sion rugiet. Et non erit qui congreget hos fugientes spirituali congregatione sub caritate et gratia; nec erit qui congreget eos ad defendendum, sed solum ad puniendum. Unusquisque ad populum suum convertetur: id est, electi tunc conjungentur electis, et reprobi reprobis; et qui sociati ac socii erant in culpa, sociabuntur in pœna. Unde in Evangelio legitur: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.17 Singuli ad terram suam fugient, id est, velociter ibunt data sententia Judicis, quia electi ibunt ad terram de qua dicitur, Portio mea, Domine, sit in terra viventium; reprobi vero, ad terram de qua sanctus Job ait, Dimitte me antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Omnis qui inventus fuerit in mundo, instante die judicii, occidetur in igne conflagrationis; et omnis qui supervenerit ut Christum confiteatur, Antichristo regnante, et mundi monarchiam tenente, in gladio cadet. Infantes eorum allidentur in oculis eorum. Bonorum enim atque constantium Christianorum pueri et infantes baptizati, simul cum parentibus suis trucidabuntur ab Antichristi ministris, secundum aliquorum æstimationem. Diripientur domus eorum, id est, omnia bona temporalia auferentur populo christiano, quem Antichristus occidet; et forsitan uxores eorum violabuntur et opprimentur a pessimis satellitibus Antichristi. suscitabo super eos, id est cives Babylonis, videlicet hujus sæculi amatores, Medos, id est dæmones, qui argentum non quærant, sed animas. Propter quod subditur: sed sagittis, id est tentationum aculeis, parvulos, id est imperfectos et instabiles, de qualibus Paulus ait, Jam non simus parvuli fluctuantes;18 vel, Parvulos, id est invidos, secundum illud Job, Parvulum occidet invidia;19 interficient. Et lactantibus uteris, id est effeminatis et mollibus, concupiscentias suas sequentibus, non miserebuntur; et super filios, id est horum imitatores, non parcet oculus eorum. — Porro si per Medos, qui etiam interpretantur, a potente, intelligimus Antichristum cum suo exercitu, qui robustissimus erit; tunc sensus est: Ecce ego suscitabo permissive super eos, id est fideles, Medos, id est Antichristi ministros, qui argentum non quærant nec aurum finaliter, sed omnimodam Christianorum eradicationem. Et ideo sagittis parvulos, id est humiles, interficient; et lactantibus uteris non miserebuntur.
1820
Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, id est ecclesia malignantium, seu mundus iste inferior, sicut subvertit Deus Sodomam, id est, totaliter subvertetur et occidetur; et mundus, quantum ad suum esse accidentale, peribit. Non habitabitur usque in finem: nemo enim post diem judicii in hoc mundo morabitur. Interim tamen in hac Babylone requiescent bestiæ, id est bestialiter conversantes, quemadmodum de talibus dicitur: Homo quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus.21 Et replebuntur domus eorum draconibus, id est hominibus pestiferis, flatu sermonum suorum alios inficientibus; vel, Draconibus, id est igne concupiscentiæ inflammatis, in fluxu seu aqua luxuriæ commorantibus, sicut dracones propter suæ naturæ vehementem calorem commorantur in aquis. Et habitabunt ibi struthiones, id est hypocritæ atque hæretici, qui pennas contemplationis, videlicet sanctam conversationem et2223
15
16
19
17
17
20
Ecce ego suscitabo super eos, Medos. Si per Medos, qui interpretantur mensurantes, intelligamus diabolos, qui secundum quantitatem peccati reddunt tormentum, videlicet mensuram contra mensuram, juxta illud Apocalypsis, Quantum in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum;24 tunc sensus erit: Ecce ego Dominus
21 scientiam habere videntur, non tamen ad cœlestia possunt per veram contemplationem volare : quemadmodum struthio alas habet, nec volat. Unde in libro Job Dominus loquitur : Penna struthionis similis est pennæ herodii et accipitris, videlicet quantum ad formam, sed non quantum ad usum.25 Et pilosi, id est vanis cogitationibus tanquam pilis repleti, saltabunt, id est, instabiliter petulanterque vivent ibi, quemadmodum scriptum est : Impius facit opus instabile.26 Et respondebunt ibi ululæ, id est avari qui terrenis inhiant, sicut ululæ, quæ rostrum terræ infigunt ; et comminatores iracundi atque feroces, qui ad instar ululárum horrendos emittunt clamores : cujus contrarium jubet Apostolus, Omnis (inquiens) amaritudo, et clamor, et ira tollatur a vobis.27 Et sirenes, id est dolosi et adulatores, qui tanquam sirenes dulciter canunt, carmen fallaciæ respondebunt, in delubris voluptatis, id est in theatris suis, opportunisque locis illicitæ voluptatis.
Footnotes
-
1 Joann. ii, 6. ↩
-
1 Petr. ii, 21. ↩
-
Matth. xv, 14. ↩
-
Jer. li, 28. ↩
-
1 Joann. v, 20. ↩
-
Ps. cxvii, 19. ↩
-
Jacob. v, 8, 9. ↩
-
Ps. vii, 13. ↩
-
Matth. iii, 10. ↩
-
7 8 Luc. xxi, 25, 26. Matth. xxiv, 21. Dan. xii, 1. ↩
-
Ps. xii, 2. ↩
-
Gen. vi, 13. ↩
-
Jacob. v, 1. ↩
-
Ps. xiii, 2. ↩
-
Osee x, 8; ↩
-
Apoc. VI, 16. ↩
-
Matth. XIII, 49, 50. ↩
-
Ephes. IV, 14. ↩
-
Job V, 2. ↩
-
Amos I, 2; Joel III, 16. ↩
-
Ps. XLVIII, 13, 21. ↩
-
Job X, 20; 21. ↩
-
Ps. CXLII, 6. ↩
-
Apoc. XVIII, 7. ↩
-
Job xxxix, 13. ↩
-
Prov. xi, 18. ↩
-
Ephes. iv, 31. ↩
Chapter 26 of 84