Skip to the text

Articulus 31

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : PROPE EST UT VENIAT.

POST afflictionis descriptionem Babyloniorum, jam nunc conscribitur consolatio Judæorum, multaque alia interseruntur.1 Prope est ut veniat tempus ejus, videlicet punitionis Babylonis, seu liberationis Judæorum de manibus Chaldæorum; et dies ejus non elongabuntur : quia utrumque impletum est tempore Cyri et Darii. Miserebitur enim Dominus Jacob, id est posteritatis ejus, liberando filios ejus de captivitate Babylonis;2 et eliget adhuc de Israel, id est, aliquos filiorum reducet ad terram Judææ cum Esdra atque Zorobabel, et requiescere eos faciet super humum suam, id est in terra patrum suorum. Unde Jeremias et Zacharias : Adhuc, inquiunt, replebuntur plateæ Jerusalem juvenibus et puellis.3 Et Sophonias ait :45 Exsulta in omni corde, filia Jerusalem; abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos.67 Adjungetur advena ad eos, id est, aliqui gentilium relicta idololatria convertentur ad Judaismum, et adhærebit loco, fide, et conversatione, domui Jacob, id est populo Judæorum ex semine Jacob nato.8 De hoc habetur in libro Esther, quod Mardochæo elevato, et substituto in loco

Aman, plurimi ad legem Judæorum conversi sunt.

Et tenebunt, id est, benigne recipient, eos populi, per quorum terram transibunt, et adducent eos in locum suum, id est ad terram promissionis. Sic enim præceperat Cyrus rex Persarum, ut nullus in via eis resisteret, sed potius auxilium impertirent in omnibus necessariis, ut legitur in libro Esdræ primo. Et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas : id est, populus Judæorum in terra promissionis dominabitur gentibus ad Judaismum conversis, quæ cum eis venerunt de terra captivitatis. Et erunt capientes eos qui se ceperant. Tempore enim Judith, occiso Holoferne, populus Judæorum persecutus est exercitum Nabuchodonosor regis, et multos eorum occidit, videlicet Medos, Persas, et Chaldæos, a quorum prædecessoribus capti fuerunt Judæi temporibus pristinis. Magis tamen impletum est istud tempore Machabæorum, quando Judas et fratres ejus debellaverunt Idumæos, Philistæos, multosque Græcorum, quorum ante tributarii erant. Ideo subditur : et subjicient exactores suos, videlicet quosdam Græcorum et aliorum, quibus ante dederunt tributa.

Et erit in die illa: Quum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, id est post reditum de Babylonis captivitate, quando fueris liberatus a labore et fatigatione quam in Babylonia atque reditu habuisti, et a concussione, id est percussione tua, et a servitute dura qua ante servisti Chaldæis; assumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, id est, rex Babylonis, qui aliorum bona diripuit, exstinctus est? quievit, id est, esse cessavit, tributum, quod ipse gentibus a se victis imposuit? Contrivit, id est, per Persas et Medos occidit, Dominus baculum impiorum, id est regem sive exercitum Babylonicum, videlicet Balthasar regem ejusque populum, per quos divina justitia percussit injustos; virgam dominantium, id est, qui dominos aliorum populorum dejecit; cædentem populos sibi rebelles, in indignatione, qua ægre tulit quod sibi repugnare audebant, plaga insanabili, id est vulnere letali seu morte; subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. Rex enim Babylonis cum impetu furibundo plurimas sibi gentes subjugavit, et insecutus est fugientes. Loquitur autem hic Isaias de rege Babylonis indeterminate, quia non omnia de eodem rege intelliguntur. Omnia tamen de aliquo trium regum Babylonis verificantur, videlicet quædam de aliquo. Et simili modo supra locutus est de rege Assyriorum, ut patuit.9

Conquievit et siluit omnis terra, et gavisa est, et exsultavit: id est, omnes habitatores terræ olim a rege Babylonis vexati, quieverunt a pristina perturbatione, et lætati sunt de pessimi hostis ruina. Abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani, id est majores atque minores principes sæculi de tua morte gavisi sunt, dicentes: Ex quo dormisti, id est, postquam mortuus es, non ascendit qui succidat nos, id est, nullus nos eradicare et expugnare conatus est.

Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, etc. Primo videndum est, de quo Babylonis rege ista dicantur. Quod enim Evilmerodach filius primi Nabuchodonosor regis Babylonis, et Balthasar filius Evilmerodach, in quo terminatum est Babylonis imperium, ad inferos damnati descenderunt, certum est; sed de Nabuchodonosor non est adeo certum. Quidam enim ista exponunt de ipso Nabuchodonosor, asserentes eum damnatum. Horum autem opinio non videtur probabilis, quoniam apud Danielem legitur Nabuchodonosor valde pœnituisse, et sua peccata recognovisse, imo et Dei flagella gratanter pertulisse. Siquidem de amentia sua rediens, dixit: Ego Nabuchodonosor oculos meos ad cœlum levavi, et Altissimo benedixi, et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi;10 itemque, Nunc igitur laudo, magnifico, et glorifico Regem cœli, quia omnia opera ejus vera.11 Nec dubitandum videtur, quin acquievit consilio Danielis sibi dicentis: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.12 Et sicut in historia Scholastica recitatur, usque ad finem vitæ suæ Danieli adhæsit, eumque tanquam proprium filium amavit, et hereditare optavit. Propter quod credendum apparet, quod in bono opere et gratiarum actione vitam finivit: imo multum fuisset mirabile, si post tantam tamque insolitam castigationem venisset ad recidivum. Hinc quoque in Decreto habetur, quod fecit pœnitentiam fructuosam. Verumtamen aliqua sunt quæ videntur huic sententiæ repugnare. Communiter namque aiunt sancti doctores, et etiam Thomas, quod in isto capitulo loquitur Isaias de casu Luciferi, sub persona Nabuchodonosor regis Babylonis. Sed de hoc plenius dicam. Nunc vero tenendum existimo, quod ista dicantur de Balthasar nepote Nabuchodonosor, a Medis occiso.

Ait ergo Scriptura divina: Infernus, id est exercitus dæmoniorum in inferno existentium, subter, id est infra terram, ubi infernus est, conturbatus est, id est, vehementer concitatus, atque velociter ac sollicite motus est, in occursum adventus tui, id est animæ tuæ ad inferos descendentis; suscitabit tibi gigantes, id est, animas gigantum, qui pessimi erant, sicut et tu, faciet tuæ damnationi congratulari. Omnes principes terræ in inferno damnati, surrexerunt de soliis suis: videlicet omnes principes nationum incredularum, quæ cum suis principibus perierunt. Surrexerunt autem, vel locum mutando, vel potius aliquid de novo agendo, seu admirando; de soliis suis, id est de locis suæ miseriæ in quibus cruciantur. Universi respondebunt et dicent tibi cum insultatione et admiratione: Et tu vulneratus es vulnere corporis, vulnere culpæ, et vulnere mortis æternæ, sicut et nos: nostri similis effectus es in infernum cadendo. Detracta est ad inferos superbia tua, id est, sublimitas pompæ tuæ usque ad inferos est depressa, et tu propter superbiam tuam in infernum projectus es; concidit cadaver tuum. Subter te sternetur tinea, id est, sub corpore tuo erit, quod ipsum consumat, incineret, ac resolvat, sicut a tinea vestimentum consumitur: sicut Job ait, Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.13 Et operimentum tuum, id est corporis tui, erunt vermes: qui generantur in corpore mortuo, prout in Ecclesiastico legitur: Quum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.14 Potest quoque exponi de verme conscientiæ, qui est remorsus synderesis, quæ semper inclinatur ad bonum, remurmurans malo. Unde scriptum est: Vindicta impii, ignis et vermis.15 Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? Quidam, in hoc ipso sequentes S. Hieronymum, exponunt hæc omnia ad litteram de rege Babylonis; communiter tamen doctores catholici exponunt de principe dæmonum. Advertendum ergo, quod septem regularum ad intelligentiam sacræ Scripturæ utilium, imo et necessariarum, una hæc est, quod Scriptura interdum transit a diabolo ad membra ejus, et econtrario: adscribendo videlicet ea quæ dæmonis sunt, hominibus reprobis, et vice versa. Dicunt ergo doctores, quod hoc loco ex occasione descriptionis ruinæ regis Babylonis, qui erat membrum diaboli, transit Propheta ad describendum casum diaboli, sicut Ezechiel sub persona regis Tyri, describit peccatum diaboli. Quum enim ad Ezechielem Dominus dixisset, Fili hominis, leva planctum super regem Tyri;16 post pauca quasi de rege Tyri, sed tamen de capite ejus diabolo subditur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti.17 Denique licet omnia quæ hic dicuntur de Lucifero, exponi possint tam de diabolo, quam de rege Babylonis, sicut patebit: quædam tamen proprie conveniunt regi Babylonis, et non diabolo; quædam etiam proprie competunt dæmoni, non regi Babylonis. Propter quod verius puto, Prophetam loqui mixtim de rege Babylonis et dæmone, sicut in psalmis loquitur Scriptura de bonis et malis, quasi de eisdem, dicendo: Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.18 Qui enim occidebantur, non utique diluculo veniebant ad eum.

Primo autem de casu diaboli exponenda est littera, eo quod talis expositio sit famosior, et dictis Sanctorum conformior. Admirans ergo Propheta ruinam Luciferi, ait: Quomodo cecidisti de cælo, in quo conditus es, scilicet cælo empyreo? Lucifer, id est, splendidissime angelorum: quemadmodum Lucifer, qui alio nomine dicitur Venus, ratione suæ venustatis seu pulchritudinis, præ ceteris stellis clarius micat; qui mane oriebaris, id est, in exordio mundi creatus es, et de non esse, ad nobilissimum esse, quasi de tenebris oriendo processisti. Naturalis autem pulchritudo angelorum consistit in puritate suæ essentiæ, in claritate vel perspicacitate suæ intelligentiæ, vel in libertate suæ appetitivæ potentiæ. Si autem ponamus omnes angelos fuisse creatos in gratia, tunc supernaturalis pulchritudo Luciferi, et ceterorum cadentium angelorum, multo major erat quam decor eorum naturalis.

Corruisti in terram, id est in aerem caliginosum terræ propinquum; vel in infernum, secundum quosdam, qui asserunt Luciferum propter magnitudinem sui peccati, a principio sui casus in lacum inferni detrusum. Qui vulnerabas, læsione peccati, gentes, id est angelos tecum cadentes, quibus eras peccandi occasio. Dicuntur autem angeli, gentes, vel quia in intellectualitate cum gentibus conveniunt, vel quia in forma humana ubertim apparent. Unde de diabolo Christus ait: Inimicus homo hoc fecit. Et in Actibus de angelis scriptum est: Ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis. Et de Jacob legitur: Ecce vir luctabatur cum eo. Vulneravit etiam diabolus gentes, quoniam primos parentes ad peccatum inducendo, totam eorum posteritatem originali culpa infecit. Qui dicebas in corde tuo, id est, cogitasti et decrevisti facere quæ sequuntur:

In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum. Horum verborum occasione asserit Damascenus, Luciferum et omnes qui secum prolapsi sunt, fuisse de infimo choro angelorum, et creatos in aere, ac præfuisse orbi terrestri. Si enim (ut ait Damascenus) creatus fuisset Lucifer in cœlo empyreo, et ceteris angelis universis sublimior, non dixisset: In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum. Sed Ecclesia Latinorum cum S. Gregorio Papa tenet, quod Lucifer erat summus angelorum, propterea quod admirabilis sua pulchritudo erat sibi superbiendi occasio: quod non fuisset, nisi ceteris omnibus exstitisset perfectior. Ad quod pertinet etiam illud Ezechielis: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Ponitque Propheta novem genera lapidum, quibus signantur novem chori angelorum. De quibus rursus Ezechiel ait: In medio lapidum ignitorum ambulasti. Quod autem erat in cœlo empyreo, patet ex eo quod scribitur loco præfato: Tu Cherub extentus et protegens, posui te in monte sancto Dei. Est igitur sensus: In cœlum conscendam, id est, tantæ excellentiæ sum, ut non solum inferioribus præsidere, sed in cœlestibus quoque dominari dignus exsistam. Vel, In cœlum, id est ad summitatem cœli, videlicet usque ad thronum majestatis, seu Dei similitudinem, conscendam. Super astra cœli, id est angelos, de quibus ait Dominus per Job: Ubi eras quum me laudarent astra matutina? exaltabo solium meum, id est principatus mei dominium atque virtutem. Voluit quippe angelis præesse, non solum secundum quod Deus instituit, qui eum omnibus prætulit, scilicet ut eis præesset sub Deo, ita quod ipse Deo subesset, et ceteris ad Dei honorem præesset; sed voluit habere separatum ac proprium principatum, ita quod sibi subessent tanquam supremo quodammodo, ad ipsum in omnibus agendis tanquam ad regulam recurrendo, eo quod sapientior ac sublimior esset. Unde in Ezechiele habetur: Elevatum est cor tuum in decore tuo. Tale ergo erat peccatum Luciferi, ac si princeps militiæ vellet præesse militibus, non sub rege, sed tanquam per se dominus militum.

Sedebo, id est regnabo: sedere enim est regum ac judicum; in monte testamenti, id est in palatio cœli, in cœlo empyreo: ex quo dispositiones omnium rerum procedunt, a primo principe universi, Deo sublimi ac omnipotenti; in lateribus aquilonis, id est in turmis seu partibus angelorum mihi adhærentium: qui latera aquilonis vocantur, quia in eis æterni Solis calor, videlicet Dei amor, exstinguitur, dum schismatico atque apostatæ principi connectuntur. Et quoniam Lucifer non solum angelis, sed hominibus quoque præesse desideravit, quibus præesse non potest, nisi primo eos pervertat: ideirco per montem testamenti, intelligi potest Ecclesia; per latera vero aquilonis, frigida hominum corda. Ascendam super altitudinem nubium, id est angelorum, ut dictum est, eis præsidendo. Per nubes enim angeli

Job xxxviii, 4, 7.

Ezech. xxviii, 17.

13 Dei

Matth. xiii, 28.

Act. i, 10.

Gen. xxxii, 24.

Ezech. xxviii, 13.

Ibid. 14.

Ibidem. designantur, secundum Dionysium quintodecimo Hierarchiæ cœlestis. Similis ero Altissimo, nulli subjacendo, et propria auctoritate dominando: quod Deo est proprium. Lucifer naturali sapientia plenus, nequaquam petiit æqualitatem Creatoris, quia hoc scivit esse impossibile, eo quod Deus in infinitum cuncta excellat; nec optavit nullo modo subesse Deo, quoniam scivit se nec in momento posse subsistere sine conservatione divina. Appetiit tamen similitudinem Creatoris inordinate: optavit enim secundum propriam voluntatem regnare, et in se ipso honorari, id est honorem Deo debitum, sibi impendi.

Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci, id est ad pœnalissima ac profundissima loca inferni, sicut superbia tua maxima fuit. Jam enim detractus est illuc, et in fine mundi cum filio suo Antichristo detrahetur. Unde in Apocalypsi dicitur: Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui seducit universum orbem.19 Qui te viderint, ad te inclinabuntur, non reverentiam exhibendo, sed Dei justitiam in te considerando, teque prospicient, cum admiratione dicentes: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, id est patriam Beatorum, quæ est terra viventium? Hanc Lucifer conturbavit, multos angelorum avertendo a Deo. Qui concussit regna, id est cœlestem ac militantem Ecclesiam, utrobique multos perdendo. De omnibus enim ordinibus angelorum quosdam pervertit, hominesque seduxit. Qui posuit orbem desertum, id est, habitatores hujus mundi pro majori parte traxit ad inferos: imo ante Christi resurrectionem, ad infernum omnes dilapsi sunt. Et urbes ejus destruxit, id est, mansiones cœlestes evacuavit, et Ecclesias Dei tentando vastavit; vinctis ejus, id est eis quos de mundo traxit ad inferos, non aperuit carcerem infernalem: nemo enim egredi potuit, donec Christus ingrediens suos eripuit.

Secundo exponenda sunt hæc de rege Babylonis: Quomodo cecidisti de cœlo,

Lucifer? Secundum Hieronymum, in Hebræo ita habetur: Quomodo cecidisti de cœlo? Ulula, fili diluculi. Et est idem sensus, videlicet: Quomodo tu, rex Babylonis, qui præ ceteris regibus terræ gloria, potestate, atque honore pollebas, ita ut Lucifero comparareris, corruisti de sublimi throno imperii tui? Qui mane oriebaris, id est, statim in tuo progressu præ ceteris eminebas, imo omnium clarissimus videbaris. Corruisti in terram, moriendo sicut et ceteri moriuntur:20 juxta illud, Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram; qui vulnerabas gentes, quas tuo subjugasti dominio. Qui dicebas in corde tuo: In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum, id est, in tantum magnificatus sum, omnibus mundi regnis mihi subjectis, ut cœlum mihi restet et sidera. Sicque te verbis et actibus efferebas, ac si putasses te cœlum et sidera posse tibi subjicere: quemadmodum de superbissimo quodam narratur: Existimavit se Antiochus rex præ superbia terram quidem ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum, propter mentis elationem.21 Hæc itaque dixit rex Babylonis interpretative, quia ita intumuit, ac si ista præsumpsisset. Judæi (ut ait Hieronymus) per cœlum et astra, se ipsos et regnum suum volunt intelligi, quibus rex Babylonnis dominabatur. Sedebo in monte testamenti, id est in templo Jerusalem fundato in monte Sion: qui dicitur mons testamenti, quia continebantur in eo jura ac libri veteris Testamenti; in lateribus aqui- lonis: nam mons Sion et templum erant in plaga aquilonari urbis Jerusalem, juxta illud in Psalmo: Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni.22 Per hoc ergo signatur, quod rex Babylonis voluit imperrare in Jerusalem, atque in monte Sion solium suum collocare: quod etiam factum est. Ascendam super altitudinem nubium, id est sacerdotum, scribarum, seu Prophetarum: omnibus enim his dominari volebat. Qui autem in eminenti gradu constituti sunt, nubes vocantur. Similis ero

Altissimo: id est, sicut Deus monarchiam tenet in cœlo, sic ego monarcha, id est omnium dominus, ero in mundo. Denique de rege Tyri scriptum est in Ezechiele:23 Dixisti, Deus ego sum, quum non sis Deus, sed homo. — Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. Sensus horum ex præhabitis planus est. Si autem aliquis velit ista ad litteram dici de ipso Nabuchodonosor, qui creditur esse salvatus: tunc prophetia hæc erit prophetia non prædestinationis, quæ semper impletur; sed comminationis, quæ non semper impletur: quia per eam aliquid prænuntiatur secundum dispositionem causarum naturalium et secundarum, quæ mutari possunt a Deo, vel secundum merita sive demerita hominum, quæ subjacent libertati. Talisque erat prophetia Isaiæ de morte Ezechiæ, et Eliæ de interitu Achab, Jonæ quoque de subversione Ninivæ:2425 quarum nulla impleta est. Si autem intelligantur hæc de Balthasar rege, tunc utique spectant ad prophetiam prædestinationis. Patet quoque ex his, infernum esse sub terra: aliter non diceretur, In profundum laci. — Omnes qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient, id est, omnes qui in inferno sunt, videntes animam tuam in inferno damnatam, ei insultabunt, dicendo ad te: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, id est, quietem et pacem habitantium in terra abstulit, et bella induxit? qui concussit regna, reges eorum et populum sibi subdendo, aut occidendo; qui posuit orbem, id est magnam orbis partem, desertum, id est ab incolis derelictum;26 et urbes ejus destruxit: nam et Jerusalem cum templo incendit; vinctis ejus non aperuit carcerem, id est, captos a se non liberavit, sed in vinculis mori permisit. Multi enim reges et principes a rege Babylonis fuerunt capti, quos ex crudelitate reliquit in carceribus mori, sicut Sedecias rex Juda in carcere obiit.

Omnes reges gentium, universi dormierunt in gloria, vir in domo sua, id est, alii reges non capti, in propriis terris honorifice sunt sepulti. Tu autem projectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis. Istud communiter omnes exponunt de Nabuchodonosor. Referunt namque Judæi, quod Evilmerodach filius ejus, septem annis quibus pater ejus in amentia fuit, loco patris regnavit, et interim plurima mala commisit:27 propter quod pater ejus de amentia rediens, et restitutus in regno, filium incarceravit cum Joachin rege Juda usque ad mortem ipsius Nabuchodonosor. Quo mortuo, quum principes nollent Evilmerodach in regem suscipere, formidantes ne pater ejus sic rediret de morte quomodo rediit de amentia: volens ergo Evilmerodach eos certificare de hoc, cadaver patris sui præcepit de sepulcro educi, et unco ac funibus trahi, ac (ut alii dicunt) particulatim dividi, ac avibus tradi. Et idcirco nunc dicitur de sepulcro ejectus, quasi stirps seu vitis inutilis. Sicut sanie pollutus et obvolutus. Sicut, hoc loco denotat non solum similitudinem, sed veritatem. Cadavera namque extracta, sanie polluuntur, etc. Sic erat de corpore Nabuchodonosor. Vel sic: Sicut sanie pollutus, id est, quemadmodum talis velut inutilis reputatur atque ejicitur (unde Job sanie obvoluto, locuta est uxor ejus, Benedic Deo, et morere);28 sic tu tanquam inutilis de sepulcro ejectus es. Cum his qui interfecti sunt gladio: quia in bellis occisi seu decollati, manent sæpe insepulti; qui descenderunt ad fundamenta laci, id est ad ima inferni: ita et tu insepultus mansisti. Quasi cadaver putridum non habebis consortium, neque cum eis in sepultura, id est, extra sepulcrum corpus tuum manebit, sicut occisorum in gladio.

Tu enim terram tuam disperdidisti. Et quid sit hoc, consequenter exponitur. Tu populum tuum occidisti ex crudelitate et ex facili causa. Unde in Daniele scriptum est, quod Nabuchodonosor fecit occidi omnes sapientes Babylonis propter irrationabilem causam, videlicet quod non poterant ei indicare quid somniavit.29 Vel, Populum tuum occidisti, id est, quos bene regendo salvare debebas, male regendo damnasti. Vel sic: Tu terram tuam disperdidisti, id est, tuis sceleribus meruisti ut regnum tuum a Medis ac Persis destrueretur, et populus tuus ab eis occideretur. Non vocabitur in æternum semen pessimorum: id est, regnum ac populus Babylonis omnino peribit, nec amplius inter regna nomen habebit.

Præparate filios ejus, id est filios Nabuchodonosor seu populi sui, occisioni, ut a Medis interficiantur, in iniquitate patrum suorum, id est propter peccata parentum suorum, quæ etiam ab eis commissa sunt. Deus enim, quemadmodum Moyses et Jeremias testantur, visitat iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem.3031 Balthasar autem rex Babylonis, cum tota sua progenie a Medis occisus est propter iniquitates avi sui Nabuchodonosor, patrisque sui Evilmerodach, imo et propter propria scelera, ut patet in Daniele.32 Non consurgent, neque hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum: id est, nullus de semine regum et populorum Babylonis consurget pro patribus suis, ut regnet aut habitet in Babylone, et urbes Chaldææ impleat semine. In Balthasare enim terminatum est Babylonis regnum, præcipue quantum ad posteritatem Nabuchodonosor.

Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum, id est, peccata eorum ulciscar; et perdam Babylonis nomen, id est memoriam, quantum ad bonum seu laudem: quemadmodum Salomon ait, Memoria justi cum laudibus, nomen autem impiorum putrescet.33 Unde et Deus dicitur ignorare et oblivisci quæ non approbat. Et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. Per nomina ista idem significantia, insinuatur quod nihil in Babylone vivum relinquetur: omnia nempe a Medis vastata sunt. Et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum, id est, hominibus inhabitabilem faciam, in tantum ut hericii in ea morentur. Est autem hericius animal spinosum in desertis habitans: quod si quis tangere velit, prius visurus est proprium cruorem, quam illius corpusculum. Unde in Psalmo: Petra refugium herinaciis.34 Et scopabo eam in scopa terens, id est, ab immunditiis peccatorum eam mundabo, conterendo et auferendo peccata ipsius, dicit Dominus exercituum.

Secundum historiographos et chronicas, Babylon civitas erat ita excellens, ut eam vel humano opere fieri, vel humana arte potuisse destrui, pene incredibile sit. Erat enim in amplitudine latissimi atque planissimi campi sita, undique conspicua; eratque in quadro disposita, et natura loci lætissima. Latitudo murorum, quinquaginta cubitorum; altitudo vero, ducentorum erat cubitorum. A fronte murorum, centum æreas habuit portas; murus quoque ex cocto latere et interfuso erat bitumine; quodlibet autem latus civitatis hujus, sedecim milliaria, id est octo leucas, in longitudine habuit. Capitolium quoque ipsius, erat turris illa Babel, post diluvium ædificata, in altitudine quatuor millia passuum habens. In hac urbe erant templa marmorea, statuæ aureæ, plateæ vero lapidibus fulgentes. Nunc vero infra mœnia vastissima solitudo est, et bestiarum tumulus. Et sicut Hieronymus percepisse se asserit, sunt ibi venationes regales: unde et muri coctiles vicissim instaurantur propter bestias includendas, ut facilius capiantur.

Juravit Dominus exercituum: haud dubium quin per se ipsum, quemadmodum in Genesi testatur: Per memetipsum juravi, dicit Dominus.35 Juravit ergo, id est, firmiter asseruit, et per propriam veritatem testatus est, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et, pro id est, quomodo mente tractavi, sic eveniet: id est, imo sic fiet sicut decrevi, quoniam meæ dispositioni nullus potest resistere: ut conteram, id est occidam, Assyrium, id est exercitum Sennacherib regis Assyriorum, in terra mea, videlicet in Judæa, et in montibus meis, id est terra hac mea, quæ est montuosa, conculcem eum :36 occidendo per angelum centum octoginta quinque millia hominum in castris Assyriorum, et regem eorum fugando.37 Et auferetur ab eis, scilicet ab Ezechia et populo suo, jugum ejus, id est tribulatio regis Assyriorum, qua eos gravavit; et onus illius, quo eos oppressit, ab humero eorum tolletur. Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes: id est, ista Assyriorum dejectio, et Judæorum liberatio, est effectus et signum divini decreti super omnem terram Assyriorum destruendam, seu Judæorum salvandam. Est enim ista punitio, manus, id est vindicta divinæ potestatis, extenta super omnes gentes Assyriorum. Frequenter sacra Scriptura humanæ infirmitati condescendit, loquendo de Deo more humano, sicut et nunc : proprie enim nec putare, nec cogitare, neque consilium Deo conveniunt. Putare enim, incertitudinem quamdam, vel saltem minus perfectam certitudinem implicat.38 Consilium vero est actus inquisitivus, qui dubitationem præsupponit. Cogitare autem, est operatio potentiæ organicæ. Sæpe quoque in Scripturis effectus divinæ potentiæ seu sapientiæ, nominatur manus seu consilium Dei. Dominus enim exercituum decrevit ista sic fieri, et quis poterit infirmare, id est impedire aut prohibere? et manus ejus extenta, id est, potestas ejus est ad ulciscendum parata, prout justitia exigit, et quis avertet eam? Tanquam dicat : Nullus, nisi forte Deus precibus mitigetur. Unde scriptum est : Quis similis mei? et quis sustinebit me? ait Dominus. Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?39 Et Job : Deus, cujus iræ nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem.40

Sed quum Isaias Assyriorum dejectionem ante descripserit, cur eam hoc loco resumit? Et respondendum, quod ideo, quatenus populum suum etiam de proximo consolaretur, quem de adversariorum destructione diu postmodum futura, fuerat consolatus : aliter poterant ei dixisse quod ad Ezechielem dixerunt cum derisione : Quia in annos plurimos et in dies longos iste prophetat.

In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud. Sicut in libri hujus exordio dictum est, Isaias sub quatuor regibus prophetavit. Quæ ergo usque ad hunc locum inducta sunt, sub aliquo trium regum, videlicet Ozia, Joathan, Achaz, divinitus sunt revelata ac prophetata;41 quæ autem sequuntur usque ad finem libri, sub Ezechia dicuntur. Hoc itaque loco describitur Philistinorum punitio. In anno quo mortuus est rex Achaz, videlicet primo anno regni Ezechiæ, factum est onus istud, id est, revelata est mihi sequens punitio. Ne læteris, Philistæa omnis tu, id est, noli lætari, popule Palæstinæ, nec aliqua civitas lætetur in te, quoniam comminuta est virga percussoris tui, id est de hoc, quod potestas regis Achaz, qui callidus erat, teque interdum percussit et vicit, jam per mortem ipsius occubuit.42 Potest quoque per virgam percussoris, intelligi potestas totius regni seu populi Judæorum, quæ tempore Achaz vehementer diminuta est propter ipsius peccata : nam et Phacee rex Israel occidit una vice, tempore Achaz, centum viginti millia virorum Juda.43

Cur autem Philistæa lætari non debeat, subditur : De radice enim colubri, id est de semine Achaz, egredietur ad pugnam contra te regulus, id est Ezechias; et semen ejus, id est filius colubri hujus, scilicet Ezechias, erit absorbens volucrem, id est occidens ac devorans regem Philistinorum, more avis levem, atque in montem superbiæ se erigentem. Dicitur autem Ezechias regulus seu basiliscus, id est rex serpentium, non quia in se ipso crudelis dolosusque fuit, sed quia Philistæos pugnando consumpsit plus quam patres sui, imo præ omnibus regibus Juda, quemadmodum basiliscus præ ceteris serpentibus maxime nocet.44 Et simili ratione Samson, quem inter Sanctos ponit Apostolus, nominatur cerastes et coluber in via :45 Fiat Dan

Lacuna: pp. 446–447 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here.

II Petr. u, 19.46

I Cor. xv, 55.

Ps. cxxiii, 7.

Ps. LXXXIII, 3.

Apoc. vii, 17.

I Petr. i, 8, 9.

II Cor. ii, 15, 14.

I Cor. xi, 30.

Ephes. v, 14.

Rom. xiii, 11. tes, quas ad peccatum perducit, suo dominio subdit : quia ut Petrus ait, quo quis superatus est, hujus et servus est. Persequentem crudeliter, ut animam pertrahat ad mortem æternam. Istam parabolam assument electi, finito præsenti exsilio, quando ad patriam intromissi, jucunde cantabunt illud Apostoli : Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus? Illud quoque propheticum : Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Tunc quoque implebitur quod nunc subditur :

Conquievit et siluit omnis terra, id est tota electorum Ecclesia, et gavisa est mente, et exsultavit corpore, quemadmodum scriptum est : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Tunc enim, sicut in Apocalypsi legitur, Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. Unde et in prima Petri Canonica inducitur : Christum videntes, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum. Abietes quoque, id est viri sancti et magni, lætatæ sunt super te, id est de tua dejectione, o diabole ; et cedri Libani, id est homines bonæ famæ exemplarisque vitæ, qui cum Apostolo dicere queunt : Christi bonus odor sumus in omni loco. Ex quo dormisti, id est, in infernum finaliter corruisti, dormiens somnum mortis æternæ, non ascendit qui succidat nos, id est, nullus accessit, ut nos a Deo et regione vivorum averteret. Est itaque quædam dormitio mala, videlicet peccati atque damnationis. Unde ait Apostolus : Ideo sunt inter vos multi imbecilles, et dormiunt multi ; itemque, Surge, qui dormis ; et, Hora est nos jam de somno surgere.

Quæ autem sequuntur, videlicet, Infernus subter conturbatus est, usque ad illud, Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer? exponi possunt de dæmone victo, in infernum detruso, vel de quocumque pessimo peccatore, præsertim potente seu divite, sicut in præcedenti articulo exposita sunt. Hoc quoque pensandum, quod Isaias loquens de damnatione diaboli membrorumque ejus, nullam efficit mentionem de pauperibus, sed de regibus ac principibus : ex quo constat, abundantiam divitum esse in inferis. Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? Hoc de quolibet homine, qui post singularem gratiam et vitæ perfectionem peccando cadit in mortem ac reprobam vitam, intelligi potest : sicut de Juda, qui de apostolo proditor factus est, et Nicolao, uno de septem primis diaconis.

Porro, quæ in isto capitulo contra regem Babylonis dicuntur, pro majori parte intelligi possunt de ceteris regibus, sibi in potestate et pravitate similibus. Terram autem suam, et populum sibi commissum, omnis injustus princeps sive prælatus perdit atque interficit, quantum in se est, vel corporaliter, vel spiritualiter, et sæpe modo utroque. — Et perdam Babylonis, id est mundi, vel potius amatorum hujus sæculi, nomen, et reliquias, et germen : omnes enim hujusmodi cum suis imitatoribus atque operibus damnabuntur. Et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum. Per hericium designantur impatientes, habentes languorem qui dicitur, Noli me tangere : quos qui increpando tetigerit, graviorem injuriam recipit. Per paludes vero aquarum, signantur sordes et corpora luxuriosorum. Isti igitur possident Babylonem, id est præsens sæculum nequam et ejus divitias. Terra namque, ut ait Job, in manus impii data est.

— Denique per conculcationem Assyrii, quem Dominus perhibet se conculcaturum in terra sua et in montibus suis, significatur humiliatio superborum in regno Dei, quorum onus, quo aggravant humiles, Deus ab humilibus auferet, quemadmodum scriptum est : Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.

Ne læteris, Philistæa omnis tu, id est populus vitiis ebrius, potioneque cadens, quoniam comminuta est virga percussoris

Job ix, 24.

Ps. xxxiii, 19. tui, id est de hoc quod a temporali flagello seu persecutione ereptus ac tutus es, habens videlicet ea quæ ad pacem tibi. De radice enim colubri egredietur regulus, id est, de cogitatione maligna procedet opus perversum, et semen ejus, id est fructus operis mali, absorbens volucrem, id est, damnans elatum in montem superbiæ ascendentem. Et pascentur primogeniti pauperum, id est principaliter pauperes propter Deum: quales præcipue sunt claustrales, qui pascuntur pane vitæ et intellectus, et dicere possunt cum Sancto: Dominus regit me, et nihil mihi deerit;47 et pauperes fiducialiter requiescent in Deo per fidem, caritatem et pacem, dicentes: In pace in id ipsum dormiam et requiescam.48 Omnia enim in Deo habent ac possident; imo Deus est eis omnia in omnibus. Et quoniam nullus valet eis Deum auferre, ideo perturbari nequeunt, semperque in Deum quiescunt. Ad hanc perfectionem hortatur nos Paulus:49 Operam detis ut quieti sitis. Unde Christus loquens discipulis: Venite, inquit, seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.50 Et interire faciam in fame radicem tuam, id est, funditus atque radicitus te spirituali morte occidam in carentia spiritualis refectionis, videlicet quoniam verbum Domini non audivisti, o impie; et reliquias tuas, id est, imitatores tui peccati, et opera tua injusta, interficiam, id est damnabo.

Ulula, porta; clama, civitas: id est inhabitantes in portis ac urbibus seu conventibus impiorum prælatorum ac principum: quoniam nihil ita nocivum ut malus prælatus ac impius princeps; sed neque aliquid ita proficuum ut præsidens bonus et utilis pastor. Ab aquilone, id est a principe tenebrarum, seu peccatore a divinæ caritatis calore remoto, fumus, id est tentationum et persecutionum molestia, veniet, et non est qui effugiat agmen ejus, id est tentationum tumultum. Nam omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur:51 quemadmodum Tobiæ Raphael protestatur: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.52 Et quid respondebitur? Quia Dominus fundavit, id est, in gratia et fortitudine stabilivit, Sion, id est Ecclesiam. Ideo electi finaliter superari non possunt, quoniam Deus fundavit eos in ecclesiastica unitate.

Postremo, quæ in isto capitulo dicta sunt de oppressione et occisione Philistinorum, pro majori parte scripta et prophetata inveniuntur in Jeremia, ubi per aquas ascendentes ab aquilone, intelligitur Nabuchodonosor cum exercitu suo;53 et in Ezechiele ubi Dominus ait: Pro eo quod fecerunt Philistiim vindictam, et ulti sunt se, toto animo implentes inimicitias veteres, propterea hæc dicit Dominus:54 Ecce ego extendam manum meam super Philistiim, et interficiam interfectores, et faciam ultionem magnam in eis, et scient quia ego Dominus.

Footnotes

  1. Esther ix, 27. ↩

  2. 1 Esdr. i, 3, 4. ↩

  3. Zach. viii, 5; ↩

  4. Judith xv, 6. ↩

  5. Jer. xxxi, 13. ↩

  6. Soph. m, 14, 15. ↩

  7. Soph. iii, 14, 15. ↩

  8. 1 Mach. v. ↩

  9. Is. x, 5 et seq. ↩

  10. Dan. IV, 31. ↩

  11. Ibid. 34. ↩

  12. Ibid. 24. ↩

  13. Job xiii, 28. ↩

  14. Eccli.x, 13. ↩

  15. Eccli. vii, 19. ↩

  16. Ezech. xxviii, 11. ↩

  17. Ibid. 12, 13. ↩

  18. Ps. lxxvii, 34. ↩

  19. Apoc. xii, 9. ↩

  20. II Reg. xiv, 14. ↩

  21. II Mach. v, 21. ↩

  22. Ps. xlvii, 3. ↩

  23. Ezech. XXVIII, 2. ↩

  24. IV Reg. XX, 1; ↩

  25. III Reg. XXI, 19-22; Jonæ III, 4. ↩

  26. IV Reg. XXV, 9. ↩

  27. Dan. IV, 22, 25. ↩

  28. Job II, 9. ↩

  29. Dan. II, 12. ↩

  30. Jer. xxxii, 18. ↩

  31. Exod. xx, 5; ↩

  32. Dan. v, 17 et seq. ↩

  33. Prov. x, 7. ↩

  34. Ps. ciii, 18. ↩

  35. Prov. xxii, 16. ↩

  36. Gen. xi, 4, 9. ↩

  37. IV Reg. xix, 35. ↩

  38. Ezech. xii, 27. ↩

  39. Jer. l, 44. ↩

  40. Job ix, 13. ↩

  41. Is. i, 1. ↩

  42. Jer. v, 44. ↩

  43. II Par. xxviii, 6. ↩

  44. Hebr. xi, 32. ↩

  45. Gen. xlix, 17. ↩

  46. II Petr. ii, 19. ↩

  47. Ps. xxii, 1. ↩

  48. Ps. iv, 9. ↩

  49. 1 Thess. iv, 11. ↩

  50. Marc. vi, 31. ↩

  51. II Tim. III, 12. ↩

  52. Tob. xii, 13. ↩

  53. Jer. XLVII, 2. ↩

  54. Ezech. xxv, 15-17. ↩

Chapter 27 of 84